Ambrosius episcopus beatissimo principi,
0971D Nonnulli mss.,
et christianissimo imperatori.
et clementissimo imperatori Valentiniano augusto.
1. Cum
0972C
Vir clarissimus non tam honori personae tribuitur, quam dignitatis titulus ac significatio est, ut jam
0972D alicubi observavimus. Adi etiam, si vacat, Alciati lib. III Dispunctionum.
vir clarissimus praefectus urbis Symmachus ad clementiam tuam retulisset, ut ara quae de urbis Romae curia sublata fuerat,
redderetur loco; et tu, imperator, licet adhuc in minoris aevi tirocinio florentibus novus annis, fidei tamen virtute veteranus
obsecrata gentilium non probares; eodem,
0972B quo comperi, puncto libellum obtuli: quo licet comprehenderim, quae suggestioni necessaria viderentur; poposci tamen exemplum
mihi relationis dari.
2. Itaque non fidei tuae ambiguus, sed providus cautionis, et pii certus examinis, hoc sermone relationis assertioni respondeo,
hoc unum petens, ut non verborum elegantiam, sed vim rerum
0972D Rom. edit.,
expendendam putes; reliquae, ac mss.,
exspectandam putes, uno Vat. cod. excepto, ubi
expetendam.
exspectandam putes. Aurea enim, sicut Scriptura divina docet (Eccl. VI, 11) , est lingua sapientium litteratorum, quae phaleratis
dotata sermonibus, et quodam splendentis eloquii velut coloris pretiosi corusco resultans, capit animorum oculos
0972D Duo mss.,
specie formosa, visuque perstringit; unus,
specie formositatis perstringit; caeteri et edit.,
specie formosi, visuque, Rom.
visusque perstringit.
specie formosi, visuque perstringit. Sed aurum hoc, si diligentius manu tractes,
0972D
Foris pretium, supple, auri prae se fert,
Intus metallum, aes videlicet aut ferrum; ubi generis nomen pro viliori specie positum est.
foris pretium, intus metallum
0972C est. Volve, quaeso, atque excute sectam gentilium: pretiosa et grandia sonant, veri effeta defendunt: Deum loquuntur, simulacrum
adorant.
3. Tria igitur in relatione sua vir clarissimus praefectus urbis proposuit, quae valida putavit: quod Roma veteres, ut ait,
suos cultus requirat, et quod sacerdotibus suis virginibusque Vestalibus emolumenta tribuenda sint, et quod emolumentis sacerdotum
negatis, fames secuta publica sit.
4. In prima propositione, flebili Roma quaestu sermonis illacrymat, veteres, ut ait, cultus ceremoniarum 834 requirens.
Haec sacra, inquit,
0972D Annibalem Carthaginensium ducem Romano populo infensissimum nemo nescit in summum periculum res Romanorum adduxisse: qui
tandem Apuliae deliciis emollitus, et Fabii cunctatione debilitatus, Italia recedere coactus fuit, ac postmodum a Scipione
Africano debellatus. Senones vero cum e Celtica Gallia in Italiam transiissent, urbem ipsam armis coeperunt; at Capitolium
delusa canum custodia
0973C occupaturi, anserum gingritu detecti sunt, et a
0973D Manlio de Tarpeia rupe dejecti.
Annibalem
0973A a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. Itaque dum sacrorum potentia praedicatur, infirmitas proditur. Ergo Annibal
diu sacris insultavit Romanis, et diis contra se dimicantibus, usque ad muros urbis vincendo pervenit. Cur se obsideri passi
sunt, pro quibus deorum suorum arma pugnabant?
5. Nam de Senonibus quid loquar, quos Capitolii secreta penetrantes Romanae reliquiae non tulissent, nisi eos pavido anser
strepitu prodidisset? En quales templa Romana praesules habent. Ubi tunc erat Jupiter? An in ansere loquebatur?
6. Verum quid negem sacrorum ritus militasse Romanis? Sed etiam Annibal eosdem Deos colebat. Utrum volunt igitur, eligant.
Si in Romanis vicerunt sacra, in Carthaginensibus ergo superata sunt: si in
0973B Carthaginensibus triumphata, nec Romanis utique profuerunt.
7. Facessat igitur invidiosa illa populi Romani querela:
0973D Omnes edit,
non haec Roma mandavit; mss. aliquot,
non hanc rem mandavit; reliqui melius,
non hanc, etc., supple querelam.
non hanc Roma mandavit. Aliis illa eos interpellat vocibus: Quid me casso quotidie gregis innoxii sanguine cruentatis? Non
in fibris pecudum, sed in viribus bellatorum tropaea victoriae sunt. Aliis ego disciplinis orbem subegi. Militabat
0973D Camillus quinquies dictator creatus est, et ob praeclara in Remp. merita alter Romulus dictus. Hic collectis Romanorum reliquiis
Senonas praedae intentos fudit ac profligavit: quo potissimum nomine hic ab Ambrosio memoratur.
Camillus, qui sublata Capitolio signa, caesis Tarpeiae rupis triumphatoribus, reportavit: stravit virtus, quos religio non
removit. Quid de
0973D Attilius Regulus a Carthaginensibus, a quibus captus in bello fuerat, ad Senatum de permutandis captivis missus, cum eam
permutationem efficaciter dissuasisset, Carthaginem ad certissimam et crudelissimam mortem rediit.
Attilio loquar, qui militiam etiam mortis impendit? Africanus non inter Capitolii aras, sed inter Annibalis acies triumphum
invenit. Quid mihi veterum exempla profertis? Odi ritus Neronum. Quid dicam
0973D Galbam, Othonem, Vitellium intelligit, quorum Galba septimo imperii mense occisus est, Otho nonagesimo quinto die, Vitellius
octavo mense, tres certe annos trini principes in imperio non impleverunt, quod eleganti carmine comprehensum est ab Ausonio:
Galba senex, Otho lascive, famose Vitelli,
Tertia vos Latio regnantes nesciit aestas.
0974C Nisi hoc potius referri velimus ad Ael. Pertinacem
0974D qui duobus mensibus et diebus 25 et ad Didium, qui duobus mensibus et quinque diebus in imperio fuere: quod certius convenit
cum spatio Ambrosiano. Ita Nannius.
bimestres imperatores,
0973C et terminos regum cum exordiis copulatos? Aut forte illud est novum, barbaros suis excessisse finibus? Numquid etiam illi
christiani fuerunt, quorum miserabili novoque exemplo
0974D Idem Nannius ad haec verba: Id haud dubie, inquit, de Lic. Valeriano, et filio ejus Gallieno intelligendum, quorum pater
captus a rege Persarum Sapore, cui ascensuro cervicem pro scabello subjiciebat, in miserabili servitute consenuit: alter orbem
terrarum luxu et nequitia perdidit; adeo ut trigenta tyranni provincias occupaverint, et feminae quoque contra eum diadema
sumpserint.
alter captivus imperator, sub altero captivus orbis,
0974D Mss. aliquot,
fefellitque quae victoriam promittebat. Minus commode.
fefellisse quae victoriam promittebant, suas ceremonias prodiderunt? Numquid et tunc non erat ara victoriae? Poenitet lapsus:
vetusta canities pudendi sanguinis traxit ruborem. Non erubesco cum toto orbe longaeva converti. Verum certe est quia nulla
aetas ad perdiscendum sera est. Erubescat senectus, quae emendare se
0974A non potest. Non annorum
0974D Omnes edit. ac pauci mss.,
canities est laudanda.
canities est laudata, sed morum (Sap. IV, IX) . Nullus pudor est ad meliora transire. Hoc solum habebam commune cum 835
barbaris, quia Deum antea nesciebam. Sacrificium vestrum ritus est bestiarum cruore respergi. Quid in mortuis pecudibus quaeritis
Dei voces? Venite, et discite in terris coelestem militiam: hic vivimus, et illic militamus. Coeli mysterium doceat me Deus
ipse, qui condidit: non homo, qui se ipsum ignoravit. Cui magis de Deo, quam Deo credam? Quomodo possum vobis credere, qui
fatemini vos ignorare quod colitis?
8. Uno, inquit, itinere non potest perveniri ad tam grande secretum. Quod vos ignoratis, id nos Dei voce cognovimus. Et quod
vos suspicionibus
0974B quaeritis, nos ex ipsa sapientia Dei et veritate compertum habemus. Non congruunt igitur vestra nobiscum. Vos pacem diis
vestris ab imperatoribus obsecratis, nos ipsis imperatoribus a Christo pacem rogamus. Vos manuum vestrarum adoratis opera,
nos injuriam ducimus omne quod fieri potest, Deum putari. Non vult se Deus in lapidibus coli. Denique etiam ipsi philosophi
vestri ista riserunt.
9. Quod si vos ideo Christum Deum negatis; quia illum
0974D Nonnulli mss.,
mortuum esse creditis; reliqui, et omnes edit . . . .
non creditis. Melius ut docent sequentia,
Christum mori potuisse non creditis.
mortuum esse non creditis (nescitis enim quod mors illa carnis fuerit, non divinitatis, quae fecit ut credentium jam nemo
moriatur) quid vobis imprudentius, qui contumeliose colitis, et honorifice derogatis; vestrum enim Deum lignum putatis. O
contumeliosa reverentia! Christum mori potuisse
0974C non creditis. O honorifica pervicacia!
10. Sed vetera, inquit, reddenda sunt altaria simulacris, ornamenta delubris. Reposcantur haec a consorte superstitionis:
christianus imperator aram solius Christi didicit honorare. Quid manus pias et ora fidelia ministerium suis cogunt
0974D Pauculi mss.,
sacrificiis exhibere.
sacrilegis exhibere? Vox imperatoris nostri Christum resultet, et illum solum, quem sentit, loquatur;
quia cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1) . Numquid imperator gentilis aram Christo levavit? Dum ea quae fuerunt, reposcunt, exemplo suo admonent quantum
christiani
0975A imperatores religioni, quam sequuntur, debeant deferre reverentiae; quando gentiles superstitionibus suis omnia detulerunt.
11. Dudum coepimus,
0975D Vet. edit.,
Dum coepimus, sequamur exclusos; Rom. et mss. nobiscum consentiunt, nisi quod illa retinuit
sequamur, ubi prope ad unum ponunt
sequuntur.
et jam sequuntur exclusos. Nos sanguine gloriamur, illos dispendium movet. Nos haec victoriae loco ducimus, illi injuriam
putant. Numquam nobis amplius contulerunt, quam cum verberari christianos atque proscribi ac necari juberent. Praemium fecit
religio, quod perfidia putabat esse supplicium. Videte magnanimos. Per injurias, per inopiam, per supplicium
0975D Omnes edit.,
nos credimus; omnes mss.,
nos crevimus.
nos crevimus: illi ceremonias suas sine quaestu manere posse non credunt.
836 11. Habeant, inquit,
0975D De Vestalibus vide quod a nobis observatum est ad lib. I de Virgin. cap. 4, num. 15. Quod autem infra dicitur
Vestales capiuntur, allusio est ad illam pontificis novam virginem accipientis formulam:
Capio te, amata.
Vestales virgines immunitatem suam. Dicant hoc, qui nesciunt credere, quod possit esse gratuita virginitas: provocent lucris,
0975B qui diffidunt virtutibus. Quantas tamen illis virgines praemia promissa fecerunt? Vix septem Vestales capiuntur puellae.
En totus numerus quem infulae vittati capitis, purpuratarum vestium murices, pompa lecticae ministrorum circumfusa comitatu,
privilegia maxima, lucra ingentia, praescripta denique pudicitiae tempora coegerunt.
12. Attollant mentis et corporis oculos, videant plebem pudoris, populum integritatis, concilium virginitatis. Non vittae
capiti decus, sed ignobile
0975D Edit. ac pauci mss.,
velamen, usui (Rom. edit., usu)
nobile castitatis; mss. plures et potiores ut in textu.
velamen usui, nobile castitati: non exquisita, sed abdicata lenocinia pulchritudinis: non illa purpurarum insignia, non luxus
deliciarum, sed usus jejuniorum: non privilegia, non lucra: omnia postremo talia, ut revocari a studio putes, dum exercentur
0975C officia. Sed dum exercetur officium, studium provocatur. Suis castitas cumulatur dispendiis. Non est virginitas, quae pretio
emitur, non virtutis studio possidetur: non est integritas quaecumque
0975D Omnes edit.,
tamquam in auctione . . . sollicitatur; omnes mss. nobiscum faciunt, nisi quod pro
auctione, unus legit
actione, alter
cautione.
in auctione nummario ad tempus licitatur compendio. Prima castitatis victoria est facultatum cupiditates vincere; quia lucri
studium tentamentum pudoris est. Ponamus tamen subsidia largitatum conferenda virginibus. Quae christianis munera redundabunt?
quod tantas opes sufficiet aerarium? Aut si arbitrantur solis Vestalibus conferendum, non pudet, ut qui totum sibi sub imperatoribus
gentilibus vindicarunt, iidem sub principibus christianis non putent nobis sortem debere esse communem.
0976A 13. Sacerdotibus quoque suis et ministris queruntur alimenta publica non deberi. Quantus hinc verborum tumultus increpuit?
At contra, nobis etiam privatae successionis emolumenta
0975D Volunt hic designari ab Ambrosio Valentiniani legem 20, de episcopis, etc., ad Damasum pont.
0976D Rom. destinatam, qua de facto clerici prohibentur a piis mulieribus, quae se illis adjunxerint, testamento quidquam accipere.
Quod autem Ambrosius detrimento, quod eadem lex clericis irrogabat, se non moveri testificatur, cum Hieronymo pulchre consentit:
sed hic se graviter dolere non dissimulat, quod eidem legi causam praebuerit clericorum avaritia. Lege secundam ejusdem epistolam
de vita Clericorum.
recentibus legibus denegantur, et nemo conqueritur; non enim putamus injuriam, quia dispendium non dolemus. Si privilegium
quaerat sacerdos,
0976D De onere curiali dicetur commodius
epist. ad Theodosium.
ut onus curiale declinet, patria atque avita et omnium facultatum possessione cedendum est. Quomodo hanc gentiles, si haberent,
ingravarent querelam, quod sacerdos ferias ministerii sui emat totius patrimonii sui damno, et privati universae commoditatis
dispendio usum publici mercetur obsequii: praetendens communis salutis excubias, domesticae inopiae se mercede soletur; quia
ministerium non vendidit, sed
0976B gratiam comparavit.
14. Conferet causas. Vos excusare vultis
0976D Intellige Theodosii leg. 104 de Decurionibus; de qua etiam erit dicendi locus ad epistolam ante citatam.
decurionem, cum Ecclesiae excusare non liceat sacerdotem. Scribuntur testamenta templorum ministris, nullus excipitur profanus,
nullus 837 ultimae conditionis, nullus prodigus verecundiae: soli ex omnibus clerico commune jus clauditur, a quo solo pro
omnibus votum commune suscipitur, officium commune defertur: nulla legata vel gravium viduarum, nulla donatio. Et ubi in moribus
culpa non deprehenditur; tamen officio mulcta praescribitur. Quod sacerdotibus fani legaverit christiana vidua, valet: quod
ministris Dei, non valet. Quod ego non ut querar, sed ut sciant quid non querar, comprehendi; malo enim nos pecunia minores
esse, quam gratia.
0976C 15. Sed referunt, ea quae vel donata vel relicta sunt Ecclesiae, non esse temerata. Dicant et ipsi quis templis dona detraxerit
0976D Hanc ecclesiarum direptionem sub Juliano factam fuisse constat. De qua Sozom. lib. V Hist. cap. 5, Theodoret. lib. III,
cap. 12, et Tripart. Hist. lib. VI, cap. 32.
quod factum est christianis. Quae si facta essent gentilibus, redderetur potius quam inferretur injuria. Nunccine demum justitia
praetenditur, aequitas postulatur? Ubi tunc erat ista sententia; cum direptis christianorum omnium facultatibus, ipsos vitales
anhelitus in viderent, et nullis usquam negata defunctis inhiberent supremae commercia sepulturae? Quos gentiles praecipitarunt,
maria reddiderunt. Fidei ista victoria est, quod et ipsi jam facta majorum carpunt, quorum gesta condemnant. Sed quae, malum!
ratio, ut eorum munera petant, quorum gesta condemnant?
0977A 16. Nemo tamen donaria delubris, et
0977C
Pro legata auruspicibus legendum
legata aris speciebus conjicit Samuel Petit lib. III Variar. lection. cap. 7, non injuria
infelix criticus a Valesio vocitatus. Certe ut omittamus mss. ac edit. consensum, lectio illa minime Ambrosiana est, nec rationes, quibus
nititur, satis idoneae. Locum expende, ac pronuntia.
legata haruspicibus denegavit: sola sublata sunt praedia; quia non religiose utebantur iis, quae religionis jure defenderent.
Qui nostro utuntur exemplo, cur non utebantur officio? Nihil Ecclesia sibi, nisi fidem possidet. Hos redditus praebet, hos
fructus. Possessio Ecclesiae
0977C Hanc legem, qua Ecclesiam omnem teneri hoc loco testatur Ambrosius, quam perfecte ipsemet impleverit,
0977D cognosces ex iis, quae ad lib. II Offic. cap. XV et 28 observavimus.
sumptus est egenorum. Numerent quos redemerint templa captivos, quae contulerint alimenta pauperibus, quibus exsulibus vivendi
subsidia ministraverint.
0977D Mss. duo,
Praeda igitur intercepta. Et post secundum versum, ubi vet. edit ac mss. aliquammulti,
quod; nonnulli
quae triste piare nefas; melius edit. Rom. cum reliquis,
quae triste piaret nefas. Est quippe imitatio illius versus e lib. II Aeneid.
Effigiem statuere, nefas quae triste piaret.
Praedia igitur intercepta, non jura sunt.
17. En quod factum, quae triste piaret nefas, fames, ut aiunt, publica vindicavit; quia usui omnium proficere coepit, quod
proficiebat commodis sacerdotum. Propterea ergo detractis, ut aiunt, arbusta
0977B exuta corticibus, succo miserabili deficientium ora lambebant. Propterea
0977D Hic mss. et edit. inter se conveniunt, excepto quod in illorum nonnullis dictio
glande praetermittitur: sed tamen ulcus his verbis inest minime obscurum. Nam praeter quam quod Ambrosium respexisse liquet ad versum
illum ex I Georg.:
Chaoniam pingui glandem mutavit arista;
Vox
Chaonium ducitur a regione Epiri, in qua Dodone urbs condita erat. Non longe autem ab hac surgebat silva Jovi sacra, et tota quercina;
unde Symmachus in
Relatione, et Ambrosius infra quercus
Dodoneas arbores vocant. Scribendum ergo vel
0978C
Chaoniam fruge glandem mutantes, vel
Chaonia frugem glande, etc.
Chaonia frugem glande mutantes, rursus in pecudum pastus, et ad infelicis victus alimenta revocati, concussa quercu, famem
in silvis 838
0978C Non pauci mss.,
miseram solabamur; et istic alluditur etiam ad Virgilianum illud e lib. jam citato:
Concussaque famem in silvis solabere quercu.
miseram solabantur. Nova videlicet prodigia terrarum, quae numquam ante acciderant; cum superstitio gentilis toto orbe ferveret!
Re vera quando ante
0978C Virg. lib. cit.:
Exspectata seges vacuis elusit avenis.
vacuis avenis seges avari vota lusit agricolae, et spem rusticae plebis quaesita sulcis frugis herba destituit?
18. Et unde Graecis
0978C Ita mss.; edit. autem,
oracula habitae. Utique ex Virg. lib. II Georg. ubi legitur:
0978D . . . . . Atque habitae Grajis oracula quercus.
De dodonaeis porro quercubus hic agi constat; de quibus praeter Virgilii commentatores ad versum citatum, consulere etiam
licet Erasmum chil. 1, cent. 1, adagio 7.
oracula habita suae quercus, nisi quia remedium silvestris alimoniae coelestis religionis donum putarunt? Talia enim suorum
munera credunt deorum. Quis dodonaeas arbores, nisi gentium populus adoravit; cum
0978D Omnes edit.,
pabulum triste sacri nemoris; omnes mss. ut nos in textu.
pabulum triste agri
0977C nemorum honore donaret? Non est verisimile quod indignantes eorum dii id pro poena intulerint, quod solebant placati conferre
pro munere.
Quae autem aequitas, ut paucis sacerdotibus dolentes victum negatum, ipsi omnibus denegarent; cum inclementior esset vindicta,
quam culpa? Non est igitur idonea, quae tantam aegritudinem mundi fallentis
0978A causa constrinxerit; ut virentibus segetibus subito spes anni adulta moreretur.
19. Et certe ante plurimos annos templorum jura toto orbe sublata sunt: modone demum diis gentilium venit in mentem suas injurias
ultum ire? Propterea nec assueto cursu Nilus intumuit,
0978D Quemadmodum Roma per antonomasiam Urbs, ita et Romanos sacerdotes hoc loco Urbicos vocat Ambrosius.
ut Urbicorum sacerdotum dispendia vindicaret, qui non vindicavit suorum?
20. Esto tamen si superiore anno deorum suorum injurias vindicatas putant, cur praesenti anno contemptui fuere? Jam enim nec
herbarum vulsis radicibus rusticana plebs pascitur, nec baccae silvestris explorat solatia;
0978D Nonnulli mss.,
nec cibus de sentibus sapit. Sequenti autem sensu parodia est ex illo Virg. Georg. I.
Et ipsa suas mirantur Gargara messes.
nec cibum de sentibus rapit: sed operum laeta felicium, dum messes suas et ipsa miratatur, explevit voti satietate jejunium:
usurarios
0978B nobis reddidit terra proventus.
21. Quis ergo tam novus humanis usibus vices stupeat annorum? Et tamen etiam superiore anno plerasque novimus provincias redundasse
fructibus. De Galliis quid loquar solito ditioribus? Frumentum Pannoniae, quod non severant, vendiderunt:
0978D Omnes edit.,
et fecunda Rhetia; omnes mss.,
et secunda Rhetia. Hodie dividitur ea regio in superiorem et inferiorem: an autem Ambrosii aetate in primam et secundam distingueretur, nobis
non constat. Vide situm ejus apud Ptolomeum lib. II, et apud geographos recentiores.
et secunda Rhetia fertilitatis suae novit invidiam; nam quae solebat tutior esse jejunio, fecunditate hostem in se excitavit:
Liguriam Venetiasque autumni frumenta paverunt. Ergo nec ille sacrilegio annus exaruit, et iste fidei fructibus annus effloruit.
Negent etiam quod largo fetu vineae redundaverint. 839 Itaque et messem feneratam recepimus, et liberalioris vindemiae beneficia
possidemus.
22. Postremus superest et maximus locus, utrum
0978C ea quae vobis profuerint, imperatores, restituere subsidia debeatis; ait enim: Vos defendant, a nobis colantur. Hoc est,
fidelissimi Principes, quod ferre non possumus; quia exprobrant nobis vestro se nomine diis suis supplicare, et vobis non
mandantibus, sacrilegium immane committunt, dissimulationem pro consensu interpretantes. Sibi habeant praesidia
0979A sua: suos si possunt, illa defendant. Nam si iis a quibus coluntur, auxilio esse non possunt; quomodo possunt vos defendere,
a quibus non coluntur?
23. Sed majorum, inquit, servandus est ritus. Quid quod omnia postea in melius profecerunt? Mundus ipse, qui vel primum
0979C Compone, si lubet, totum hunc locum cum simili apud Virgilium Ecl. 6, et alterum ex altero petitum non diffiteberis.
coactis elementorum per inane seminibus, tenero orbe, concreverat, vel confuso adhuc indigesti operis caligabat horrore;
nonne postea distincto coeli, maris, terrarumque discrimine, rerum formas quibus speciosus videtur, accepit? Exutae humentibus
tenebris novum terrae stupuere solem. Dies in exordio non refulget, sed in processu temporis incremento luminis micat, et
caloris exaestuat.
0979B 24. Luna ipsa, qua propheticis oraculis species Ecclesiae figuratur, cum primum resurgens in menstruas reparatur aetates
0979C Mss. aliquot,
tenebris noctis absconditur.
, tenebris nobis absconditur: paulatimque cornua sua complens, vel e regione solis absolvens, clari splendore fulgoris irrutilat.
25. Exerceri in fructus terrae ante nesciebant: post
0979D Mutuatus est etiam hunc locum Ambros. ex illo Virg. Georg. I:
Exercetque frequens tellurem, atque imperat arvis.
Alios quoque versus e lib. II hic expressi sunt, quos ipse per te facile deprehendes.
ubi imperare arvis sollicitus coepit agricola, et informe solum vestire vinetis, silvestres animos domesticis mollitae cultibus
exuerunt.
26. Anni ipsius aetas prima, quae nos usu parili coloravit
0979D Rom. edit.,
nuda gignentium; optimo sensu, sed mss. atque edit. vet. praesidiis destituto. Idem vero est,
nutu gignentium ac gignentium arbitrio seu lege.
nutu gignentium: sed in processu lapsuris floribus vernat, postremis adolescit fructibus.
27. Nos quoque aevi rudes, sensus
0979D Omnes edit.,
habemus infantiae; omnes prope mss.,
habemus infantiam.
habemus infantiam: sed mutati in annos ingenii rudimenta
0979C deponimus.
Dicant igitur in suis omnia manere debuisse principiis; mundum tenebris obductum, quia splendore solis illuxerit, displicere.
Et quanto gratius est animi tenebras depulisse, quam corporis, fideique jubar emicuisse, quam solis? Ergo 840 et mundi sicut
omnium rerum
0979D Edit. cum paucis mss.,
primaeva viam mutarunt; alii mss. magno numero,
primaeva nituerunt; reliqui melius,
nutarunt, id est, prae infirmitate vacillarunt.
primaeva nutarunt, ut venerabilis canae fidei sequeretur senectus. Quos hoc movet, reprehendant messem; quia sera fecunditas
est: reprehendant vindemiam; quia in occasu anni
0980A est: reprehendant olivam; quia postremus est fructus.
28. Ergo et messis nostra fides
0979D Rom. edit.,
fides animarum, et in Ecclesia gratia, etc.
animorum est; Ecclesiae gratia meritorum vindemia est, quae ab ortu mundi virebat in sanctis, sed postrema aetate se diffudit
in populos, ut adverterent omnes non rudibus animis irrepsisse fidem Christi (nulla enim sine adversario corona victoriae)
sed explosa opinione, quae ante convaluit
0979D Omnes edit.,
id quod erat verum, jure praelatum; mss. partim,
quod erat verum, fit jure praelatum, partim . . .
injuriae praelatum, partim etiam . . .
in jure praelatum. Nec male forsitan legeremus . . .
id jure praelatum.
, quod erat verum, fit jure praelatum.
30. Si ritus veteres delectabant, cur in alienos ritus eadem Roma successit? Omitto absconditam pretio humum, et pastorales
casas auro degeneri renitentes. Quid, ut de ipso respondeam quod queruntur, captarum simulacra urbium, victosque deos,
0980B et peregrinos ritus sacrorum alienae superstitionis aemuli receperunt? Unde igitur exemplum, quod
0980C Mss. aliquot,
cursus suos. Est autem Almo, ut Nannius observat, fluvius Romae in prima regione, apud quem olim Romani sacra Cybelis faciebant eodem
ritu, quo Galli sacerdotes in Phrygia. Tum subjectis
0980D de eodem fluvio nonnullis Ovidii ac Juvenalis versiculis, idem adjungit: Ad cujus similitudinem cum alibi sacra fiunt, proximum
fluvium Almonem esse fingunt; si quidem mos est, ut quae in sacris haberi nequeant simulentur: quod perinde accipitur, ac
si vera essent. Virg. IV, Aeneid:
Sparserat et latices simulatos fontis Averni.
Haec Nannius. Porro de sacris peregrinis, quae Romae adoptata tradit Ambrosius, eleganter quoque Leo pont. Rom. serm. I, de
Apostolis:
Cum pene omnibus, inquit,
dominaretur gentibus, omnium gentium serviebat erroribus, etc. Verumtamen facta saepius edicta de pellendis ex Urbe religionibus peregrinis non ignoramus.
currus suos simulato Almonis in flumine lavat Cybele? Unde Phrygii vates, et semper invisa Romanis non aequae Carthaginis
numina? Quam
0980D Sumptum est ex illo Herodoti, ἐπιμεμαθήκασι δὲ καὶ τῇ Οὐρανίῃ θύειν παρά τε Ἀσσυρίων μαθόντες καὶ Ἀράβίων, καλέουσι δὲ
Ἀσσύριοι τὴν Ἀφροδίτην Μύλιττα, Ἀράβιοι δὲ Ἀλίτεα, Περσαι δὲ Μίθραν. Ita Nannius.
Coelestem Afri, Mithram Persae, plerique Venerem colunt, pro diversitate nominis, non pro numinis varietate. Sic deam esse
et victoriam crediderunt, quae utique munus est, non potestas: donatur, non dominatur, legionum gratia, non religionum potentia.
Magna igitur dea, quam militum multitudo sibi vindicat, vel praeliorum donat eventus?
31. Hujus aram strui in urbis Romae curia petunt, hoc est, quo plures conveniunt christiani. Omnibus in templis arae, ara
etiam in templo victoriarum.
0980C Quoniam numero delectantur, sacrificia sua ubique concelebrant. Quid est nisi insultare fidei, unius arae sacrificium vindicare?
Ferendumne istud, ut gentilis sacrificet, et christianus intersit? Hauriant, inquit, hauriant vel inviti fumum oculis, symphoniam
auribus, cinerem faucibus, thus naribus,
0980D Amerb. cum mss. non paucis,
et adversantium; aliae cum reliquis,
et aversantium.
et aversantium licet ora excitata focis nostris favilla respergat. Non illi satis sunt lavacra, non porticus, non plateae
occupatae simulacris? Etiamne in communi illo concilio non erit communis conditio? Obstringetur pia
0981A senatus portio obtestantium vocibus, adjurantium sacramentis. Si refutet, videbitur mendacium prodere: 841 si acquiescat,
sacrilegium confiteri.
32. Ubi, inquit, in leges vestras et verba jurabimus? Ergo mens vestra, quae legibus tenetur inclusa, ceremoniis gentium suffragium
colligit, fidem stringit? Jam non solum praesentium, sed absentium etiam, et quod est amplius, imperatores, fides vestra pulsatur;
vos enim cogitis, si jubetis.
0981D Cod. Long. et Laet.,
Constantinus. Sed omnino legendum Constantius, de cujus baptismate scribit Socrates lib. II, cap. 47, et alii.
Constantius augustae memoriae nondum sacris initiatus mysteriis, contaminari se putavit, si aram illam videret. Jussit auferri,
non jussit reponi. Illud auctoritatem facti habet, hoc praecepti non habet.
33. Nemo sibi de absentia blandiatur.
0981D Ambrosius supra epist. 14, num. 6,
Quorum frequenter praesentior absentia fuit: et haec sententia sancto Praesuli erat admodum familiaris.
Praesentior est, qui se animis inserit, quam qui oculis protestatur.
0981B Plus enim est mente connecti, quam corpore copulari. Vos senatus cogendi concilii praesules habet,
0981D
Vobis coit in mss. fere omnibus desideratur.
vobis coit: vobis conscientiam suam, non diis gentium praestat: vos liberis suis, non tamen fidei suae praefert. Haec est
charitas expetenda, haec est charitas major imperio, si fides tuta sit, quae servat imperium.
34. Sed fortasse aliquem moveat
0981D Gratianus dubio procul hic designatur, de cujus morte adi Exposit. psal. LXI et quae nos ibidem annotabamus.
ita fidelissimum principem destitutum: proinde quasi meritorum pretium caducis aestimetur praesentium. Quis enim sapiens
non in orbe quodam atque circuitu locata humanarum rerum novit negotia; quia non eosdem semper successus habent: sed variant
status, et mutant vices?
35. Quem beatiorem Cneio Pompeio Romana templa
0981C miserunt? At is cum tribus triumphis terrarum cinxisset orbem, pulsus acie, bello profugus, et sui terminis exsul imperii,
Canopei
0981D Pompeium, amissa Pharsalica pugna, ad regem Aegypti perfugientem, cum e navi sua in Aegyptiam ingressus esset, Achillas
regius eunuchus nefarie trucidavit, ut Plutarchus in illius Vita, Suetonius in Vita Jul. Caesaris, atque alii commemorant.
Canopeum autem spadonem vocat a Canopo Aegypti urbe, quae ab Alexandria 120 stadiis dissita erat.
manu spadonis occubuit.
36. Quem nobiliorem Cyro Persarum totius Orientis terrae regem dederunt? Is quoque cum principes potentissimos adversantes
vicisset,
0981D De Cyro Persarum rege, qui devictum Cresum perhumaniter planeque regie tractaverat, a Thomyri capto et obtruncato scripsit
Herodotus libro I Histor.,
0982D Justinus lib. etiam I, atque alii.
victos reservasset, muliebribus armis fusus interiit. Et ille rex qui superatos etiam consessus honore donaverat, exsecto
capite et intra utrem plenum cruoris,
0982D
Satiari jussus deest in mss. fere omnibus at contra in cunctis edit. invenitur.
satiari jussus, incluso, femineis imperiis ludibrio fuit. Adeo in istius vitae curriculo non paria paribus, sed longe diversa
referuntur!
0982A 37. Quem etiam magis sacrificiis deditum, quam Carthaginensium ducem Hamilcarem reperimus? Qui cum toto praelii tempore
inter acies positus dimicantes, sacrificium faceret; ubi partem suorum victam esse cognovit, in ipsos quos adolebat, se praecipitavit
ignes: ut eos
0982D Ita omnes mss. paucis exemptis, in quibus pro
restingueret habetur
restringeret: omnes vero edit.
vel cruore suo restingueret.
vel corpore suo restingueret, quos sibi nihil profuisse cognoverat.
842 38. Nam de Juliano quid loquar? qui cum responsis haruspicum male credulus esset,
0982D Hanc Jutiani apostatae bellum adversus Persas adorientis imprudentiam, qua combustis navibus sibi ac Romano exercitui redeundi
spem intercepit, descriptam habes apud Sozomenum lib. VI, cap. I, Theodor. lib. III, cap. 25, et alios.
ademit sibi subsidia revertendi. Ergo in communi casu non est communis offensa; neminem etenim promissa nostra luserunt.
39. Respondi lacessentibus tamquam non lacessitus; refellendae etenim Relationis, non exponendae superstitionis mihi studium
fuit. Te tamen, imperator,
0982B ipsa eorum relatio faciat cautiorem. Nam cum de superioribus principibus texuisset, quia prior eorum numerus ceremonias
patrum coluit, recentior non removit; addidisset etiam: si exemplum religio veterum non facit, faciat dissimulatio proximorum;
evidenter docuit quid et fidei tuae debeas, ut gentilitii ritus non sequaris exemplum: et pietati, ut fratris statuta non
violes. Si enim pro suis dumtaxat partibus eorum dissimulationem principum praedicarunt, qui cum essent christiani, decreta
tamen gentilium minime removerunt: quanto magis amori debes deferre fraterno, ut qui dissimulare deberes, etiamsi quid forsitan
non probares, ne fraternis derogares statutis, et nunc teneas quod et fidei tuae, et germanitatis necessitudini judicas convenire.
0982D Scripta anno 385.
Epistola XIX.
0982C
Ambrosius
a Vigilio
ad episcopatum recens allecto, ut sibi formam institutionis traderet, obsecratus, admonet ne fideles cum infidelibus patiatur
inire conjugia: deterreat populum a fraudibus atque fenoribus: ad hospitalitatem vero illum hortetur: sed potissimum ut memorata
christianorum cum gentilibus matrimonia efficacius prohibeat, historiam Samsonis universam decurrit atque edisserit.