Sancti Ambrosii, Mediolanensis Episcopi, De Obitu Valentiniani Consolatio
1357B Scripta anno 392.
.
1357A 1173 1. Etsi incrementum doloris sit, id quod doleas,
1357B Rom. edit.,
referre . . . eo quod dum in eum. Sed verbum
scribere videtur Ambrosius ipse reposuisse, cum orationem suam in librum transformavit.
scribere; quoniam tamen plerumque in ejus, quem amissum dolemus, commemoratione requiescimus; eo quod in scribendo dum in
eum mentem dirigimus, intentionemque defigimus, videtur nobis in sermone reviviscere: signare aliquid de Valentiniani junioris
ultimis cordi fuit; ne aut obliterasse silentio bene meriti de nobis
1357B De Valentiniano in hac opella passim Ambrosius tamquam de charissimo filio loquitur. Sed eum pariter ab eodem principe parentis
nomine et loco habitum cum ex subjecta peroratione intelligimus, tum ex epistola 53, ad Theod., quemadmodum ibidem observatum
est.
pignoris memoriam videremur, atque inhonoratam reliquisse, aut refugisse incentivum dolendi, cum doluisse plerumque solatium
sit dolentis: simul cum de ipso aut ad ipsum loquor, tamquam de praesente vel ad praesentem mihi sermo sit.
2. Quid igitur primum defleam? Quid primum amara conquestione deplorem? Conversi sunt dies
1357B nobis votorum nostrorum in lacrymas; siquidem Valentinianus nobis, sed non talis qualis sperabatur,
1358A advenit. Et iste tamen vel morte sua voluit implere promissum; sed nobis acerbissima est facta ejus, quae exoptabatur,
1174 praesentia. Utinam adhuc nobis abesset, ut sibi viveret! Sed ille non passus, cum audiret Alpes Italiae hoste infestari
barbaro, maluit periclitari se, si Gallias derelinqueret, quam nostro deesse periculo.
1357B Omnes edit. et pauci mss.,
Magnum discrimen; sed verisimile est scriptores librarios vocem
discrimen praecedenti voce
periculo ductos posuisse; cum tamen sensus maximae partis mss. qui
crimen legunt, concinnior sit. Quinam porro essent barbari, a quibus imperio periculum impenderet, non facile dicetur; nam et alios
exstitisse qui amico erga imperatorem
1358B et imperium ejus animo essent, infra memoratur.
Magnum crimen agnoscimus imperatoris, quod Romano voluit subvenire imperio! Haec causa mortis, quae plena laudis. Solvamus
bono principi stipendiarias lacrymas; quia ille nobis solvit etiam mortis suae stipendium.
3. Nec tamen flendi admonitio necessaria. Flent omnes, flent et ignoti, flent et timentes, flent et inviti, flent et barbari,
flent et qui videbantur inimici.
1358B
1358B Hic Virgiliana est imitatio e lib. VI Aeneid., ubi sic habes:
Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem
Campus egit gemitus?
Ex iis autem quae narrat Ambrosius, intelligitur Valentinianum e Galliis nondum excessisse, cum exstinctus est; immo in ipsa
civitate Vienna, ubi eum moratum in hac oratione testatur sanctus noster, hanc mortem contigisse communiter affirmant historici.
Quod vero ad mortis genus iidem inter se dissentiunt. Rufinus lib. II Histor. cap. 31 et Sozomenus lib. VII, cap. 22, edit.
Vales., litteris produnt alios esse, qui hunc principem dolo Arbogastis necatum scribant, alios qui ipsum propria manu sibi
1359C laqueum nexuisse asserant. Sed et Augustinus etiam libro V de Civit. Dei cap. 26 utramque opinionem incertus refert: quarum
ultimam solam proponit Prosper in Chronico, et alii. Verumtamen ab iis, qui sic semiunt, hanc Orationem numquam fuisse lectam
manifestum est. Nam praeter alia, ubi dissidium inter
1359D Valentinianum atque Arbogastem exortum narrat, ita rem exponit, ut aperte intelligamus imperatoris mortem comitis sceleri
attribuendam esse. Ut caetera vero deessent argumenta, quod ubique Ambrosius noster de salute Valentiniani tamquam de re omnino
certa loqui non dubitat, satis ostendit eum principem non a se ipso vim passum esse. Inde est quod non solum Hieronymus, Aurel.
Victor in Epitoma, et multi catholici hujus principis exitum Arbogasti perfidiae acceptum ferunt, sed etiam Ariani. ut Philostorgius,
lib. XI, cap. 1, et idololatrae, ut Zozimus lib. IV. Cum vero iidem significent nefarium illum comitem. quo invidiam hujusce
facinoris abs se amollicetur, operam dedisse, ut cadaver nexo ad guttur linteo reperiretur, atque ita in Valentiniano desperationis
praeberet suspicionem; credibile est eumdem et am haud alio consilio. ut exstincti corpus referretur in Italiam, veniam dedisse.
Quod
1360C autem ad inimicitiae causas pertinet, in animum facile nobis inducimus Arhogastem, cum duram admodum in principem suum exerceret
tyrannidem, futurum praevidisse, ut si in Italiam imperator trajiceret, eum amicorum ope, et maxime Theodosii acceptarum injuriarum
poenas repetiturum, quod
1360D antevertendum ipse putavit.
Quantos iste de Galliis usque huc totius tractu itineris populorum egit gemitus? Omnes enim non tamquam
1359A imperatorem sibi, sed tamquam parentem publicum obisse domestico fletu doloris illacrymant, suaque omnes funera dolent.
Amisimus enim imperatorem in quo duo pariter acerbant dolorem,
1360D In ipso flore adolescentiae necatum fuisse Valentinianum passim testatur Ambrosius, et idem quoque de Gratiano significat
non uno loco. Et certe priorem illum anno aetatis vigesimo exstinctum esse auctores conveniunt: hujus autem etsi Fulg. Victor
interitum referat ad annum aetatis 38, ibi tamen legendum 28 contendit Baronius; immo etiam non desunt, qui eumdem cum occubuit,
anno 24 majorem fuisse negent. Vide Socratem lib. V, cap. 11, Sozomenum lib. VII, cap. 13, et alios.
annorum immaturitas, et consiliorum senectus. In his ego fleo, sicut dixit Propheta:
Oculi mei caligaverunt a fletu; quia elongavit a me, 1175
qui consolabatur me (Thren. I, 16) . Oculi mei non solum corporis, sed etiam mentis hebetati sunt, et quadam caecitate omnis sensus obductus
est; quoniam ereptus est mihi, qui convertit animam meam, et ad spem maximam de summa rerum desperatione revocavit.
4.
Audite, omnes populi, et videte dolorem meum. Virgines meae et juvenes mei abierunt in captivitatem (Ibid., 18) : sed cognito quod de Valentiniani essent
1359B partibus, liberi reverterunt. Militavit hostis barbarus imperatori adolescenti, et suae oblitus victoriae, memor fuit imperialis
reverentiae. Laxavit sponte quos ceperat, excusans quod ignorasset Italo. Nos adhuc murum Alpibus addere parabamus: Valentiniani
gratia non exspectavit Alpium vallum, fluenta amnium, aggeres nivium, sed Alpes et fluvios supergressa, muro nos sui imperii
protexit. Unde prophetici Threni mihi utendum videtur exordio: Quomodo moeret Italia, quae abundabat gaudiis?
Plorans ploravit in nocte, et lacrymae illius in maxillis ejus. Non est qui eam consoletur ab omnibus qui diligunt eam. Omnes
qui amant illam, despexerunt eam. Omnis populus ejus ingemiscentes
(Ibid., II) .
5. Et quia de Hierusalem
1360D Mss. aliquot,
dictum est: Ploravit. Et nostra, etc.
dictum est:
Plorans ploravit
1359C
in nocte; et nostra Hierusalem, id est, Ecclesia, ploravit in nocte; quoniam qui eam splendidiorem fide sua et devotione faciebat,
occubuit. Merito ergo plorans ploravit, et adhuc lacrymae ejus in maxillis ejus. Ubertatem quidem fletuum solet vultus humescentis
declarare infusio, cum lacrymis genae rorant; sed quia scriptum est:
Genae ejus sicut phialae aromatis gignentes unguentaria, labia ejus lilia distillantia myrrham plenam (Cant. V, 13) ;
1360D Ita mss. plures ac potiores: edit. autem vet. et mss. nonnulli,
mystice Ecclesiae gratia; Rom. edit.,
myrrha mystica, etc.
mystica Ecclesiae gratia
1360A deflentis accipitur, quae in obitu Valentiniani bonum doloris sui effudit unguentum, et vitam ejus praedicando concelebrat.
Cui mors obesse non potuit, eo quod odor praedicationis universorum ore celebrabilis fetorem omnem mortis abolevit.
6. Flet igitur Ecclesia pignus suum,
et lacrymae ejus in maxillis ejus. Quae sit maxilla audi:
Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram (Luc. VI, 29) ; eo quod in doloresit patiens, ut poeniteat verberantem. Percussa eras, Ecclesia, in maxilla tua; cum amitteres
Gratianum: praebuisti et alteram, quando tibi Valentinianus ereptus est. Merito tibi non in una maxilla, sed in utraque sunt
lacrymae; quia pie germanum utrumque deploras. Ploras igitur, Ecclesia, et fletu genae tuae velut fluentibus
1360B quibusdam stillicidiis pietatis exundant. Quae sunt istae genae Ecclesiae? De quibus alibi ait Scriptura:
Ut corium malorum granatorum genae tuae (Cant. VI, 6) . Istae sunt genae in quibus solet nitere verecundia, pulchritudo fulgere: in quibus aut flos juventae,
1360D Barbam ipsam intelligit, ait Nannius, quae est perfectae aetatis insigne; unde postea barbae Aaronis mentionem facit.
aut perfect e aetatis insigne est. In obitu igitur fidelium imperatorum quidam fidei pudor, quaedam Ecclesiae verecundia
est: et in tam immatura 1176 morte piorum principum omnis Ecclesiae moestior pulchritudo est.
7. Plorat Ecclesia in sapientibus suis, qui velut caput Ecclesiae sunt:
oculi enim
sapientis in capite ejus (Eccl. II, 14) . Plorat in oculis, hoc est, in suis fidelibus; quia scriptum est:
Oculi tui sicut columbae, extra taciturnitatem tuam (Cant. IV, 1) ; eo quod videant
1360C spiritaliter, et noverint ea, quae viderint, tacere mysteria. Plorat in sacerdotibus suis, qui sunt sicut genae Ecclesiae,
in quibus est barba Aaron (Psal. CXXXII, 2) , hoc est, barba sacerdotalis, in quam de capite descendit unguentum. Isti sunt
in quibus est pulchritudo Ecclesiae, in quibus flos ejus gratior, in quibus aetas perfectior: qui velut cortices malorum punicorum
decorem foris praeferant abstinentia corporali, intus autem commissam sibi plebem
1361A diversae aetatis et sexus foveant sapientia spiritali, objecti quidem saeculo ad injurias,
1361D Rom. edit. sola.
sed intus mysteria dividentes. Observat autem P. Nannius allusionem fieri ad corticem seu cicum malorum granatorum, quo grana intus dividuntur.
sed interna mysteria dividentes. Plorat in virginibus suis, quae sunt sicut lilia, et lilia myrrha plena, candorem integritatis,
et mortificatae corporalis illecebrae gloriam praeferentes.
8. In his ergo flet, sicut scriptum est:
Viae Sion lugent, sacerdotes ejus ingemiscunt, virgines ejus abductae, et ipsa indignatur intra se (Thren. I, 4) . Et intra se quidem indignatur, ad Valentinianum autem dicit:
Assumam te, et inducam in domum matris meae et in secretum ejus quae concepit me. Potum tibi dabo a vino operosi unguenti (Cant. VIII, 2) , hoc est, multi operis,
1361D Sic omnes mss. a quibus vet. edit. eo tantum recedunt, quod pro
unguento, legunt
unguenti: at Rom. edit. utramque vocem censuit excludendam.
multi odoris unguento a fluxu malorum granatorum meorum; ut bibat vinum quod laetificat
1361B cor hominis (Psal. CIII, 15) , et defluat in eum malorum granatorum fluxus, in quibus multus et diversus est fructus. Sermo
enim multorum sensuum, et de diversis Scripturis abundans, sermo angelorum, sermo apostolorum ac prophetorum, quos uno velut
corio Ecclesia sancta complectitur, malorum fluxus est granatorum.
9. Videns haec Valentinianus integrae plena gratiae, respondet:
Misericordiae Domini quod non defecimus; quia non sunt consummatae miserationes ejus. Renovabit illas sicut lux matutina (Thren. III, 12) . Multi sunt gemitus mei, et cor meum defecit.
Sors mea Dominus, dixi; ideo sustinebo eum. Bonus est Dominus sustinentibus eum, animae quae quaerit eum. Bonum est sperare
in salutare Domini Bonum est viro
1361C
cum portaverit jugum grave in juventute sua: sedebit singulariter, et silebit; quia tulit jugum grave (Ibid., 24 et seq.) . Et ille quidem se suarum virtutum remuneratione solatur; eo quod in juventute sua labores absorbuit,
pericula multa toleravit; jugum maluit grave
1361D Unus ms.,
emendationis propositi; alius,
eminentioris propositi.
emendatioris propositi, quam molle illud ac plenum
1361D Vet. edit. ac mss. nonnulli.
deliciarum invidia mentis; Rom. edit.,
deliciarum invitamentis: mss. autem magno numero, ut in contextu, paucis exceptis, ubi legitur,
divitiarum mundi mentis cervice, etc.
deliciarum, vivida mentis cervice portare.
10. Beatus plane qui vel in senectute
1361D Cod. Reg.,
surrexit ab errore.
correxit errorem, beatus qui vel sub ictu mortis animum avertit a vitiis.
Beati enim
quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1) ; quia scriptum est:
Desine a malo, et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi (Psal. XXXIII, 15) . Quicumque ergo 1177 desierit a peccatis, et
1361D fuerit ad meliora in quacumque conversus aetate,
1362A habebit superiorum indulgentiam peccatorum, quae fuerit vel poenitendi confessus affectu, vel corrigendi aversatus ingenio.
Sed huic cum plurimis veniae societas emerendae;
1361D Cicero in Orat. pro M. Caelio:
Ac multi . . . summi homines, et clarissimi cives fuerunt, quorum cum adolescentiae cupiditates deferbuissent, eximiae virtutes,
firmata jam aetate, exstiterunt.
Ad quae verba spectasse
1362D Ambrosium non temere dixeris.
plurimi enim sunt qui se a peccatis et lubrico juventutis in senectute revocare potuerunt: rarus autem qui in juventute grave
jugum seria sobrietate portaverit. Hoc est illud jugum, de quo Dominus in Evangelio ait:
Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite jugum meum super vos (Matth. XI, 28, 29) . Si quis ergo antequam gravi oneretur peccatorum sarcina, tulerit jugum in juventute, singulariter
sedebit: non cum plurimis conferendus, sed cum illo qui potest dicere:
Quoniam tu singulariter in spe constituisti me (Psal. IV, 10) .
1362B 11. Sed forte dicas: Quomodo jugum grave dicit Hieremias, cum in Evangelio Dominus dixerit:
Jugum meum suave et onus meum leve est (Matth. XI, 29) ? Ac primo disce, quia
1362D Non ex hoc solo loco, sed ex aliis pluribus cognoscere est Ambrosium varias Scripturae versiones consulere solitum. Certe
quidem habetur tantum, apud LXX. Ἄγαθον ἀνδρὶ ὅταν ἄρῆ ζυγὸν, etc. sed vocem
grave admittunt vulgo Patres Latini, ut puta Hilarius Enarr. in psal. CXVIII, litt.
Beth, et Cassiodorus in eumdem psal. vers. 147, quod videtur imitatus ab Ambrosio, serm. 9 in hunc ipsum psal., ubi eadem habet.
Nobilius distinctionem inter propheticum illud jugum atque Evangelicum ab Ambrosio hic propositam referens:
Quomodo jugum grave . . . dixerit Dominus: Jugum meum suave, etc.? subjungit:
Interpres Theodoret. quia tollit super se ipsum jugum grave.
Graecus
jugum tantummodo posuit, non addidit
grave. Tamen et illud adverte, quia etsi ita esset in Threnis (Thren. III, 27) , in Evangelio tamen
jugum suave dixit, et
onus leve, non jugum leve. Potest enim grave jugum Verbi esse, sed suave: grave adolescenti, grave juveni, cujus aetas est florulentior;
ut nolit jugo Verbi subjiciendam animi praebere cervicem. Potest et grave Verbi jugum
1362D Omnes edit.,
videri prae pondere (in edit. Rom.,
prae eliditur)
disciplinae, austeritate, etc.; omnes mss. e contrario, ut in corpore.
videri propter onera disciplinae, austeritatem correctionis, pondus abstinentiae, restrictionemque lasciviae; suave tamen
esse fructu gratiae, spe remunerationis aeternae, purioris conscientiae suavitate.
1362C Tamen jugum Verbi suave dixit, onus obedientiae leve; quoniam ei qui jugum Verbi patienti cervice susceperit, disciplinae
onus grave esse non poterit.
12. Qui ergo tulerit a juventute jugum, singulariter sedebit, et silebit, revelata sibi gaudens divinae remunerationis aeterna
mysteria. Aut certe silebit, non opus habens excusatione peccati, quod matura confessione praevenit, et propera correctione
deposuit. Non enim dicitur huic:
Quae in juventute non congregasti, quomodo invenies in senectute (Eccl. XXV, 5) ? Potest autem et sic intelligi, quoniam qui cito portaverit jugum Verbi, hoc est, a juventute, non se miscebit
cum juvenibus, sed sedebit seorsum et silebit;
1362D donec plena se perfectione virtutis erudiat,
1363A et magnam 1178 induat animo patientiam: dabitque percutienti maxillam suam, etiam caedis
1363C Omnes edit.;
contentus injuria; mss. nonnulli,
contenta injuria, plures ac probatiores,
contemnens injuriam.
contemnens injuriam; ut mandatis obsequatur coelestibus.
13. Magnum est enim vel abstinere a vitiis juventutis vel eam in ipso juventutis vestibulo derelinquere, atque
1363C Ita mss. uno et altero excepto, ubi habetur
ad superiora: contra vero edit. omnes efferunt,
ad saniora. Quae quidem lectio etsi usitatior videatur, licet tamen dicere
ad seriora sic minus pro
ad magis seria, saltem pro
ad magis sera, intellige
studia seneetutis.
ad seriora converti; lubricae enim et perplexae sunt viae juventutis. Denique Salomon ait:
Tria mihi impossibilia sunt intelligere, et quartum quod non cognosco. Vestigia aquilae volantis, et vias serpentis in petra,
et semitas navis navigantis, et vias viri in juventute
(Prov. XXX, 18, 19) . David autem ait:
Delicta juventutis meae et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XXIV, 7) . Juvenis enim non solum fragilitate lubricae aetatis prolabitur, verum etiam ignorantia coelestium mandatorum
plerumque delinquit: cito autem meretur
1363B veniam, qui praetendit ignorantiam. Propheta itaque dicit:
Delicta juventutis meae et ignorantiae meae ne memineris. Non dicit: Delicta senectutis meae, et scientiae meae ne memineris; sed quasi propheta, qui cito correxerit et emendaverit
vitia juventutis, aetatem ignorantiamque praetendit.
14. Valentinianus quoque etiam in delicto Prophetae similis ait:
Delicta adolescentiae et ignorantiae meae ne memineris. Nec solum dixit, sed etiam ante correxit errorem, quam disceret esse lapsum alicujus erroris. Itaque dicit: Correctionem
juventutis meae ne memineris. Error in pluribus est, in paucis correctio.
15. Et quid jam de aliis dicam, qui etiam ludo juventutis putaverit abstinendum, resecandam
1363C Mss. aliquot,
aetatis laetitiam. Et hic etiam non pauca sunt, quae alludere ad citatam Ciceronis orationem existimamus.
aetatis licentiam, severitatis publicae duritiem molliendam,
1363C lenitatem senectutis in alienis annis deferendam ei, qui in periculum convicti criminis vocaretur? Ferebatur primo ludis
circensibus delectari:
1364A sic istud abstersit, ut ne solemnibus quidem principum natalibus, vel imperialis honoris gratia
1363C Ex hoc loco deprehenditur Philostorgii adversus hunc principem iniquus animus; is enim de illo agens lib. XI, ita loquitur:
Cum ursis ac leonibus
1363D
uteretur, annum agens vicesimum, vita simul atque imperio, et ferarum venationibus privatus est. Sed quod evidentius signum emendationis edere potuit Valentinianus, quam quod solemnioribus etiam diebus hujusmodi abstinuerit
spectaculis, et feras ipsas, quas ex Africa remotioribusque regionibus adduci consuevisse in lib. II Officiorum, cap. 21,
num. 109, observatum est, interfici jusserit?
circenses putaret esse celebrandos. Aiebant aliqui ferarum eum venationibus occupari, atque ab actibus publicis intentionem
ejus abduci: omnes feras uno momento jussit interfici.
16. Audire in consistorio
1363D Rom. edit.,
negotia etiam in quibus . . . . ducerentur, ut Danielis spiritu adolescentem videres senilem ferre sententiam: vet. autem edit. ac mss. nobiscum conveniunt, nisi quod in paucis tantum mss. invenitur particula
que post τὸ
senilem.
negotia, et Danielis spiritu, in quibus dubitarent senes, vel personae alicujus contuitu ducerentur, congruam vero adolescentem
videres senilemque ferre sententiam. Jactabant invidi, quod praemature prandium peteret: coepit ita frequentare
1363D Jejunium hoc erat quidem ecclesiasticum, et non mere voluntarium, cum subjiciatur infra:
Quo et religioni sacrae satisfaceret; non tamen liberum erat imperatori ejusdem jejunii diebus convivia ducibus suis solemni more exhiberi solita non praebere;
1364C maxime cum inter eosdem duces plurimi adhuc ethnicam sequerentur religionem.
jejunium, ut plerumque ipse impransus 1179 convivium solemne suis Comitibus exhiberet: quo et religioni sacrae satisfaceret
1364C Mss. non pauci,
et princeps (unus,
et ne princeps) humanitatis, scenicae alicujus forma, et decore deperiret. Romae adolescens nobilis nuntiabatur, jussit, etc. Minus commode. Exstat porro in Cod. Theod. lex 5 de Scenicis anni 389, qua prohibet idem hic Valentinianus
Thymelicam, id est, scenicam mulierem, quae modos et saltationes facit in thymcle quae orchestrae pars erat,
ex Urbe abduci. Hanc legem hortatu Ambrosii datam autumat Godefredus, nec male ad hanc referri historiam.
et principis humanitati.
1364B 17. Scenicae cujusdam forma ac decore deperire Romae adolescentes nobiles nuntiabatur: jussit eam ad comitatum venire. Missus
pretio depravatus, sine mandati effectu rediit: alterum misit, ne voluisse emendare vitia adolescentum, et non potuisse videretur.
Datus est obtrectandi aliquibus locus; deductam tamen numquam
1364C
Aut spectavit, nempe in scena:
aut
vidit, privatim videlicet.
aut spectavit, aut vidit. Postea redire praecepit; ut et omnes agnoscerent irritum ejus non esse mandatum, et adolescentes
doceret ab amore mulieris temperare, quam ipse qui potuit habere in potestate, despexerat. Et haec fecit, cum adhuc non haberet
uxorem, et tamen exhiberet sui tamquam vinctus conjugio castitatem. Quis tam dominus servi, quam ille sui corporis fuit? Quis
tam aliorum arbiter, quam ille suae censor aetatis?
1364C 18. Quid de pietate ejus loquar? qui cum homines nobili ortos genere,
1364C Mss. aliquot,
locupletes prosapia. Sed hoc loco
1364D gravius discrimen in distinctione membrorum, quam in vocibus. Etenim omnes edit. sic interpungunt consequentia,
quae cito movere invidiam solet regiae cupiditatis, accusator urgeret, etc.: mss. vero ita distinguunt,
quae cito movere invidiam solet, regiae cupiditatis accusator urgeret, etc. Evidens sane est hunc ultimum sensum multo praestare; in priori enim crimen sive accusationis caput non exprimitur,
secus vero in posteriori, nimirum accusatio
regiae cupiditatis, hoc est, affectati throni ac regii nominis. Quod porro negabat imperator passurum se esse, ut quidquam eruentum
diebus sanctis statueretur, extra controversiam est paschales ferias hic designari, quae hoc nomine propter festi praecellentiam appellabantur. Ambrosius
de illis ita loquitur, epist. 20, num. 6:
Itaque sanctis diebus hebdomadis ultimae, quibus solebant debitorum laxari vincula, etc. Veneratio autem horum dierum hic in Valentiniano erat eo laudabilior,
1365C quod non modo lege 3 de Indulg. crim. a Valentiniano seniore lata, quae in hoc festo variorum scelerum sontes solvi jubebat,
rei majestatis excipiebantur; verum etiam tribus aliis legibus, quas hic ipse Valentinianus noster annis 381, 384, et 385
promulgavit.
et locupleti prosapia, quae cito movere invidiam solet, regiae cupiditatis accusator
1365A urgeret, praefectus insisteret, respondit ut nihil cruentum sanctis praesertim diebus statueretur. Et cum post aliquot dies
accusatoris legeretur libellus, calumniam
1365C Rom. edit. cum superior. edit.,
calumniam pronuntiaturus; at sequenti versu eadem sola,
obversari jussit; mss. autem utrobique, ut nos in textu.
pronuntiavit, accusatum libere, donec praefectus cognosceret, observare jussit. Neque ante aut postea quisquam tanti criminis
sub adolescente imperatore formidavit invidiam. Risit adolescens, quod robusti metuunt imperatores.
19. Miserat propter recuperanda templorum jura,
1365C Mss. nonnulli,
sacerdotum jura. Duobus porro diversis temporibus gentiles religionum suarum restitutionem a Valentiniano juniore postulaverunt, anno
1365D scilicet 384, quo praefectus Romae Symmachus erat, cujus Relationi Ambrosius epistola 17 et 18 respondit. Cum autem tum
temporis nihil impetrassent, occasionem, ut autumabant, commodiorem nacti, reduce nimirum Constantinopolim Theodosio, et Valentiniano
in Galliis ab Arbogaste in servitutem propemodum redacto, priorem suum conatum, sed effectu irrito, iteraverunt. De hac ultima
petitione loquitur hoc loco sanctus Praesul, quam paulo ante obitum hujus principis ei oblatam infra significat. Utramque
autem egregie distinguit epist, 57, ad Eugenium, unde Paulini error detegitur ad legationem Caesari in Gallias missam duos
Ambrosianos libellos referentis, ut ad eamdem epistolam observavimus. Quod vero priorem relationem hic silentio Ambrosius
praeterit, et modestiae causa facit, ne se ipse laudare videretur, et honoris in Valentinianum, ad quem
1366C secundae repulsionis gloria redibat universa.
sacerdotiorum profana privilegia, cultus sacrorum suorum, Roma legatos; et, quod est gravius, senatus nomine nitebantur.
Et cum universi, qui in consistorio aderant, christiani pariter atque gentiles dicerent esse reddenda, solus velut Daniel
(Dan. XIII, 45) , excitato in se Dei Spiritu, arguebat perfidiae
1365B christianos, gentilibus obviabat dicens: Quod pius frater eripuit, quomodo a me putatis esse reddendum? cum in eo et religio
laedatur et frater, a quo se nollet pietate superari.
1180 20. Et cum paterno conveniretur exemplo, quod sub patre suo ea nullus abstulerat, respondit: Patrem meum laudatis, quia
non abstulit; nec ego abstuli. Numquid pater meus reddidit, ut me debere reddere postuletis! Postremo etiamsi pater reddidisset,
frater abstulerat, imitatorem in ea parte fratris esse me mallem. Aut numquid meus pater augustus fuit, et frater non fuit?
Par utrique debetur reverentia, et par utriusque est circa rempublicam gratia. Utrumque imitabor: ut et non reddam quod pater
reddere non potuit; quia nullus abstulerat: et
1365C servem quod a fratre est constitutum. Postulet parens Roma alia quaecumque desiderat: debeo affectum parenti, sed magis
obsequium debeo salutis auctori.
21. Quid de amore provincialium loquar, vel quo eos ipse complectebatur, vel qui ab iis consultori suo rependebatur, quibus
nihil umquam indici passus
1366A est? Praeterita, inquit, non queunt solvere, nova poterunt sustinere?
1366C Julianum apostatam intellige, a quo nonnulla provincialibus remissa discimus ex lege 11 de Immunit. conc., lege 1 de Indulg.
debit., et lege item 1 de Auro Coron. Ejusdem principis liberalitatem ethnici scriptores mirum quantum efferant. Adisis Libanium
et Mamertinum in ejus Orat. panegyr. et Ammianum lib. XXV Hist. cap. 4, quem locum cum iis quae lib. XVI, cap. 5, idem dixerat,
aegre conciliari fatetur Valesius.
Ex hoc laudant provinciae Julianum: et ille quidem in robusta aetate, iste in processu adolescentiae; ille plurima reperit,
et exhausit omnia; iste nihil invenit, et omnibus abundavit.
22. Audivit in Transalpinis partibus positus, ad Italiae fines barbaros propinquasse: sollicitus ne alieno hoste suum regnum
attentaretur, venire properabat, cupiens dimittere Gallicana otia, et pericula nostra suscipere.
23. Haec mihi cum aliis communia. Illa privata, quod saepe me appellabat absentem,
1366C Vet. edit. cum parte mss.,
et a me initiatum. Rom. cum alia parte,
et a me initiandum; quod potius
1366D habendum sequentia plane persuadent: quibus etiam addere licet, quae ad Theodosium epist. 53, num. 2, scribit vir sanctus.
et a me initiandum se sacris mysteriis praeferebat. Quin etiam cum rumor quidam ad Viennensem pertulisset urbem, quod invitandi
ejus ad Italiam gratia eo pergerem;
1366B quam gaudebat, quam gratulabatur me sibi optato adfore! Mora ei adventus mei prolixior videbatur. Atque utinam adventum
ipsius nullus praevenisset nuntius!
24. Jam promiseram me profecturum, respondens
1366D Quinam dicantur honorati, explicatum est ad lib. II Offic. cap. 29, num. 150. Quod autem subdit se ab adeundo imperatore
verecundia revocari, plane congruit cum epist. 1, ad Gratian, num. 1.
vel honoratis petentibus, vel praefecto, ut tranquillitati Italiae consuleretur, me sicut superfluo ingerere non possem propter
1181 verecundiam, ita necessitatibus non defuturum. Confirmatum hoc erat:
1366D Mss. non pauci:
Ecce post triduum. Continuo vero post
instruendis mansionibus, quarum hic fit mentio, nihil aliud significatur, quam publica quaedam diversoria, quae principibus iter facturis, rectoribus,
atque adeo militibus ipsis praeparabantur, cum proficiscerentur in expeditionem. Vide Cassiodorum lib. XII Variar. epist.
18 et epist. 19.
ecce postridie litterae de instruendis mansionibus, invectio ornamentorum regalium, aliaque ejusmodi quae ingressurum iter
imperatorem significarent. Quibus rebus ab ipsis a quibus fuerant postulata, intermissa legatio est.
25. Reus mihi videbar speratae meae praesentiae
1366C nec impletae: sed utinam viventi tibi hunc deberem reatum! Excusarem quod nulla tua audissem pericula, nullas tuas accepissem
litteras, quod non potuissem propriis animalibus occurrere, etiamsi iter ingressus essem. Itaque securus veniae, dum dies
subduco, adventus tui iter lego; ecce
1366D Ad id quod hic legimus,
rescriptum accipio, referenda sunt illa ex epist. 53, n. 2,
ut a me baptismate initiaretur, scribendum arbitratus est; unde haud
1367C mediocriter probabile est non de rescripto proprie dicto intelligendum, sed de litteris ipsa Valentiniani manu exaratis,
cujusmodi epistolam a Gratiano se accepisse Ambrosius testatur epist. 1; num. 3. In epistola porro 53, nulla causa cur sancti
viri adventum imperator expeteret, affertur, praeterquam illius baptizandi: at in hoc epicedio praemittitur altera, nimirum
ut vadem ageret Ambrosius pro imperatore apud Arbogastem. Certe occultae illius offensiones in professas inimicitias eruperant,
ut Gregorius Turon. ex Sev. Alexandro scriptore synchrono tradit lib. II, Histor. cap. 10, Zozimus lib. IV, et Philostorgius
lib. XI, cap. 1. Nullum autem ad reconciliandos Caesaris et Comitis animos Praesule nostro magis idoneum esse potuisse ex
iis patet, quibus quanto in pretio apud eumdem Comitem Ambrosius esset, in hujus Vita narrat Paulinus.
rescriptum
1367A accipio, ut sine mora pergendum putarem, eo quod vadem fidei tuae habere me apud Comitem tuum velles. Num restiti? num moratus
sum? Additur eo ut properarem ocius, nec arbitrarer causam itineris mei synodum Gallorum esse episcoporum,
1367D Constat quidem dissensiones illas materiem fidei neutiquam spectasse; numquam enim Ambrosius tanto illius defendendae ardore
semper flagrans, praesentiam suam synodis hujuscemodi subtraxisset: sed illae vel contentiones fuerunt inter Arelatensem ac
Viennensem antistites exortae, ut censet Quesnelius Dissert. pro S. Hilar. Arelat. vel motus quidam eorum occasione, qui cum
Itharianis communicaverant, excitati: qua de re diximus in annotatis ad epist. 24 et epist. 26.
propter quorum frequentes dissensiones crebro me excusaveram: sed ut ipse baptizaretur.
26. In ipso egressu gestarum jam rerum indicia potui cognoscere, sed properandi studio nihil advertere poteram. Jam superabam
Alpium juga, et ecce nuntius amarus mihi et omnibus de tanti morte imperatoris. Reflexi iter, et fletibus meis lavi. Quibus
ego votis omnium proficiscebar? quo gemitu omnium revertebar? non enim imperatorem sibi, sed salutem ereptam putabant. Quanto
ipse angebar
1367B dolore? primum quod tantus princeps, quod dulce pignus meum, quod ita mei cupidissimus occidisset. Quos ego aestus ejus
illo biduo fuisse comperi, quo litteris quas ad me miserat, supervixit? Vesperi profectus est
1367D Multae leges quae ad silentiarios pertineant, in Cod. Theod. exstant tit.
de Decurion. et Silent. Horum officium erat, dum imperator in consistorio esset, aut cum suis exterisve consilium haberet, ad fores excubare. Sed
ex eorum schola nonnumquam deligebantur, qui principis ferrent imperata, ut cum ex hoc loco, tum ex Philostorgii lib. VII,
cap 7, cognoscere est. De iisdem agit Bulengerus lib. III
de Imperat. Rom. cap. 10.
silentiarius, tertio die mane quaerebat jamne remeasset, jamne venirem: ita sibi salutem quamdam venturam arbitrabatur?
27. O juvenis optime, utinam te viventem invenire potuissem, utinam te dilatio aliqua 1182 meo reservasset adventui! Nihil
de aliqua mei virtute polticeor, nihil de ingenio atque prudentia: sed quanta ego cura inter te et Comitem tuum, quanta sedulitate
concordiam et gratiam refudissem? Quam me ipsum pro tua obtulissem fide, quam in me ipsum eos recepissem,
1367D Ita vet. edit. et omnes mss.; at Rom. edit. praemisit
1368C praepositionem
a voci
quibus, unde sensus efficitur omnino contrarius. Veteri enim lectione significatur Arbogastem timorem praetendisse, ne quibusdam
suarum partium periculum crearetur ab imperatore; Romana vero lectione exprimitor eumdem Comitem sibi ipsi ab aliquibus imperialibus
ministris vim aut insidias pertimuisse.
quibus ille se timere dicebat?
1367C Certe si Comes non esset inflexus, tecum remansis
1368A sem. Praesumebam de te, quod ipse me audires, si pro te non esse auditum videres.
28. Multa habueram, quae tenerem: nunc nihil habeo praeter lacrymas et fletus. Quotidie mihi major
1368C Mss. non pauci,
ad dolorem crescis ac gemitum. Omnes quanta mihi feceris protestantur.
ad dolorem es, crescis ad gemitum. Omnes quanti me feceris protestantur: omnes absentiam meam causam tuae mortis appellant.
Sed non sum Elias, non sum propheta, ut potuerim futura cognoscere: sed sum vox clamantis in gemitu, quo possim deflere praeterita.
Quid enim habeo quod melius faciam, quam ut tibi lacrymas pro tanto tuo in me affectu rependam? Ego te suscepi parvulum,
1368C Duas legationes ab Ambrosio ad Maximum constat esse susceptas, de quibus agit pluribus epistolarum suarum locis sanctus
Antistes. Videsis epistolam 20, num. 23, epistolam 21, num. 20, et epistolam 24 cum nostris ad eam observatiunculis.
cum legatus ad hostem tuum pergerem: ego Justinae maternis traditum manibus amplexus sum: ego tuus iterum legatus repetivi
Gallias, et mihi dulce illud
1368B officium fuit pro salute tua primo, deinde pro pace atque pietate, qua fraternas reliquias postulabas: nondum pro te securus,
et jam pro fraternae sepulturae honore sollicitus.
29. Sed revertamur ad Threnos, et ipsa doloris ingrediamur viscera:
Quid testabor, inquit,
tibi, aut quid assimilabo tibi, filia Hierusalem? Quis salvam te faciet, et quis consolabitur te, virgo filia Sion? quia magna
facta est super te contritio tua. Quis sanabit te
(Thren. II, 13) ? Quis autem me consolabitur a quo alii petunt consolationis officium (Thren. III, 15 ?
Implevit me amaritudine, inebriavit me felle. Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo (Jerem, IV, 19) , ut prophetico utar eloquio; quoniam quem in Evangelio eram generaturus, amisi.
1368C 30. Sed ille non
1368C Non alius forsitan e catholicis Patribus absolutam accipiendi baptismatis necessitatem magis astruit
1368D quam Ambrosius variis locis, sed potissimum lib. II de Abraham cap. 11, num. 84; Serm. 3 in Psal. CXVIII, num. 14, et lib.
de Mysteriis cap. 4, num. 20. Verum omnia illa testimonia sic accipi debere, ut baptismus, quem dicunt in voto, cum baptismus
in aqua haberi nequit, ad salutem sufficere minime negetur, planum faciunt quae hic et infra de eodem baptismi voto traduntur.
Innocentius tertius pont. max. epistola Cremonensi episcopo scripta sincerum ejusdem sacramenti desiderium, cum ipsum in re
accipere non licet, salutem afferre Doctoris nostri testimonio confirmat: quam opinionem tum ejusdem Ambrosii, tum Augustini
auctoritate amplecti se dicit Bernardus Tractatu ad Hugonem Victorinum. Denique hunc ipsum Orationis hujusce locum in memoratae
sententiae confirmationem communiter citant Hugo Vict. de Sacram. Baptism. cap. 5, beatus Thomas III p., q. 68, n. 2, Magister
Sent. in IV, dist. 4, §
Sunt et alii, et post eos vulgus scolasticorum.
amisit gratiam, quam poposcit,
1369A qui mihi in sermone, quo utebar ad 1183 plebem, hodie resurrexit. Nam cum
1369D Adverte, lector, quanto studio verbi divini praedicationi incumbere solebat sanctus Antistes; quandoquidem quo die funebrem
imperatoris orationem habiturus erat. Evangelium prius populo interpretari non omiserit. Sed a nobis jam alibi observatum
est, eum quandoque eodem die semel et iterum e sugestu verba fecisse.
in tractatum incidissem propositae lectionis, quod populus pauper benediceret Deum; quaerere coepi quis esset hic populus,
et distinguere quod esset populus, alter dives, alter pauper: dives Judaeorum, pauper Ecclesiae: dives ille eloquiis sibi
creditis, iste pauper aliena eloquia mutuatus. Merito pauper; quia congregatus a paupere est, illo videlicet, qui pauper factus
est, cum dives esset, ut nos ejus inopia ditaremur: exinanivit enim se, ut omnes repleret (II Cor. VIII, 9) .
31. Sed quomodo pauper qui habebat aeternitatis divitias, et plenitudinem divinitatis? Denique in carne erat, et dicebat:
Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis (Matth.
1369B XXVI, 64) . Et alibi ad Petrum dicit:
Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19) . Hic ergo pauper, qui regnum coeleste donabat? Sed audi quomodo pauper:
Tollite, inquit,
jugum meum super vos; quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29) . Ideo et populus ejus pauper est, non indigentia, quem divite illo populo video ditiorem; non solum enim
oracula prophetarum, sed etiam apostolorum meruit divino fusa Spiritu habere praecepta.
32. Non ergo inopia pauper, sed pauper spiritu, cui dictum est:
Beati pauperes spiritu: ipsorum est enim regnum coelorum (Matth. V, 3) . Vere beati pauperes, qui acceperunt quod divites non habebant. Ex hoc numero est ille propheticus pauper,
de quo scriptum est:
Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit
1369C
eum (Psal. XXXIII, 6) . Ex hoc populo ille, qui ait:
Argentum et aurum non habeo, sed quod habeo, hoc do tibi: In nomine Jesu Nazareni surge, et ambula (Act. III, 6) . Ille ergo pauper
1369D Nonnulli mss.,
actor populi pauperis.
auctor populi pauperis dicit:
Deus, laudem meam ne tacueris; quoniam os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt super me lingua dolosa,
et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis. Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam
(Psal. CVIII, 2 et seq) . Bonum scutum oratio, quo omnia adversarii ignita spicula repelluntur (Ephes. VI, 16) . Orabat
ergo Dominus Jesus, et ejus imitator Valentinianus orabat.
33. Sed forte dicatur: Quid ei profuit sua oratio? Ecce in primo vitae occidit cursu. De celeritate
1369D mortis, non de genere loquor; non enim accusationis voce utor, sed doloris. Sed etiam Dominus orabat, et crucifixus est;
hoc enim orabat, ut peccatum mundi tolleret. Audiamus ergo quid oret Christi discipulus: utique quod magister docuit. Docuit
autem ut vigilemus et oremus, ne ingrediamur in
1370A tentationem, hoc est, ne incidamus in peccatum. Haec est enim tentatio christiani, si in suae animae periculum prolabatur:
mortem autem timere non est perfectionis.
34. Rogare autem quis debet et pro inimicis suis, orare etiam pro persequentibus, sicut Dominus orabat, dicens:
Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) . Vide clementiam magnam. 1184 Illi suum persequebantur auctorem, ipse adversariis etiam gravia peccata
donabat; quin etiam ignorantiae velamine excusabat admissum, dicens:
Quia nesciunt quid faciunt; nam si scirent, Dominum non persequerentur suum, in cujus potestate ac jure salutem esse suam arbitrarentur. Et quia non
sola Christi persecutores ejus erant morte
1370B contenti, addebant maledicta atque convicia, ut ait ipse:
Maledicent ipsi, et tu benedices (Psal. CVIII, 28) . Docuit nos quod timere maledicta persequentium minime debeamus, cum habeamus benedictionis auctorem:
nec movere nos convicia debeant, ubi praesul est, qui possit auferre maledicta.
35. Quid illud quod mori non timuit? Immo pro omnibus se obtulit
1369D Hinc intelligas Arbogastem quosdam ex amicis Valentiniani ad necem poposcisse tamquam sibi infensos,
1370D et forte illud est quod movit editores Romanos, ut supra num. 27 reponerent,
a quibus ille se timere dicebat, sicut ibidem observatum est.
dicens quod frustra innoxii in invidiam vocarentur, quod frustra propter se alii periclitarentur: sibique potius mortem optabat,
ne ipse aliis causa mortis esset. Hoc est illud Evangelicum Domini in ipsa sui captione dicentis:
Si me quaeritis, sinite hos abire (Joan. XVIII, 8) . Occidit itaque pro omnibus quos diligebat, pro quo amici sui parum putabant, si omnes perirent.
1370C 36. Advertimus quem circa amicos suos habuerit animum, quem
1370D Valentiniano sorores tres fuisse reperiuntur,
Justa, Grata, et Galla. Cum autem haec ultima, quae nupserat Theodosio, jam defuncta esset, relinquitur priores tantum duas huic orationi interfuisse,
quas perpetuae virginitatis servasse propositum ad epist. 53, annotavimus.
erga germanas suas habuerit affectum consideremus. In ipsis requiescebat, in ipsis se consolabatur, in ipsis relaxabat animum,
et fessa curis corda mulcebat. Rogabat eas, ut si quo pueritiae suae lapsu, si sermone aliquo offensae a fratre viderentur,
ignoscerent, veniam sibi a Domino Deo deprecarentur. Manus, capita sororibus osculabatur, immemor imperii, memor germanitatis:
et quanto magis aliis potestatis jure praestaret, hoc se magis humilem sororibus exhibebat. Rogabat ut non meminissent injuriae,
meminissent gratiae.
37. Acciderat ut quoddam de earum possessione audiret negotium; tantus enim erat, ut etiam in causa sororum aequus forte arbiter
a provincialibus
1370D aestimaretur: quod etsi circa sanctas necessitudines suas charitate propenderet, tamen pietatem suam justitia temperaret.
Audivit negotium non de jure, sed de possessione praedii. Hinc pietas pro sororibus, inde misericordia pro orphani causa certabat;
ut pro eo apud ipsas interveniret sorores. Remisit ad
1371A judicem publicum negotium, ne aut jus, aut pietatem laederet. Privatim tamen, quantum ex proposito nobilium puellarum advertimus,
pium sanctis sororibus impressit affectum; ut concedendi praedii voluntatem haberent, indicium darent. Vere dignae tanto fratre
germanae,
1371D Omnes edit.,
quae ei quod mater: mss. vero melius,
quae id quod mater.
quae id quod mater sibi reliquerat, mallent de suo potius jure laxare, quam fratrem in sua causa verecundiam sustinere.
38. Haec est vobis, sanctae animae, haereditas pretiosior fraternae laudis et gloriae, his vos pius frater nobiliores et ditiores
reddidit, qui 1185 caput vestrum non gemmis onerabat, sed osculis: manus vestras non tam regalibus ambiebat insignibus,
quam imperatorio ore lambebat. In vestrae fructu praesentiae omne ponebat solatium, ut nec ipsam nimie
1371B desideraret uxorem. Ideo nuptias differebat,
1371D Omnes edit. et mss. aliquot,
quia pius eum: reliqui mss.,
quia plus eum.
quia plus eum vestrae gratiae pascebat affectus. Haec vobis desiderio amplius, quam dolori sint; ut fraterna gloria plus
reficiat mentem, quam dolor torqueat. Pascunt frequenter et lacrymae, et mentem allevant: fletus refrigerant pectus, et moestum
solantur affectum.
39. Durum quidem funus videtis; sed stabat et sancta Maria juxta crucem Filii, et spectabat Virgo sui unigeniti passionem.
Stantem illam lego, flentem non lego. Unde dixit ei Filius:
Mulier, ecce filius tuus. Et discipulo dixit: Ecce mater tua (Joan. XIX, 26, 27) ; haereditatem illis charitatis suae et gratiae derelinquens. In quo vobis, pia pignora, quoniam fratrem
vestrum servare propter mea peccata non
1371C merui, affectum paternum exhibere desidero. Illum intueor in vobis, illum teneo, illum puto esse mihi praesentem; immo
1371D Gratianum et Valentinianum, in quos amorem suum, qualibet occasione nata, significare non praetermittit. Quod autem ad minas
Maximi, quarum continuo post mentio habetur, adeunda est epist. 24 ad Valentinianum hunc destinata.
utrumque germanum, quos velut oculos mihi effossos arbitror. Felicius episcopos persequuntur imperatores, quam diligunt.
Quanto mihi beatius Maximus minabatur? In illius odio laus erat, in horum amore
1371D
Supplicii feralis, id est, funebris, inquit Nannius. Feralis hic non a fera dicitur, sed a feriis, id est, inferiis mortuorum. Est autem hic
feralis haereditas, idem quod exequialis; quaecumque enim ad mortuos pertinent, feralia dicuntur. Ita ille.
supplicii feralis haereditas. Utinam, filii, pro vobis liquisset hunc spiritum fundere! Compendium doloris inveneram, et
gloriosius mihi fuerat pro tantis obire pignoribus.
40. Sed ad vestram, sanctae filiae, consolationem revertar, quamvis rerum gestarum acerbitas vim omnem consolationis absorbeat.
Quae si brevis sit, nihil affert quo moestum affectum demulceat: sin prolixior, longiorem affert admonitionem doloris.
1371D Quo enim prolixior fueris, hoc magis in consolando afficies eum, quem consolari velis, et diutius moerorem ejus tenebis.
1372A 41. Non igitur velut
1372D Penicillus etsi proprie ex peniculis, hoc est, caudis animalium constet, quibus pictores inducendis coloribus utuntur; non
tamen infrequens est eos pro spongiis usurpari, quomodo in Eunucho Terent. actu IV, sc. 7. Sic P. Nannius.
penicillo quodam sermonis mei vestras abstergam lacrymas; neque enim id facere vellem, etiamsi possem: est enim piis affectibus
quaedam etiam flendi voluptas, et plerumque gravis lacrymis evaporat dolor. Sed id postulo, ne vel infixum pectori vestro
fratrem
1372D Ita omnes mss.; omnes vero edit.,
duris gemitibus relevetis; absurdo sensu. Quid enim est, duris gemitibus relevari?
duris gemitibus revellatis, vel avertatis planctibus, vel requiescentem excitetis. Ille vobis maneat in corde, ille vivat
in pectore, ille amplexibus piis haereat, ut solebat; ille fraterna oscula premat, ille semper in oculis sit, semper in osculis,
semper in alloquiis, semper in mentibus: ille jam talis, ut ei nihil timeatis sicut ante. Obliviscamini ejus aerumnam, teneatis
gratiam. Ille vobis auxiliaturus speretur, ille noctibus 1186 praesul assistat, illum a vobis jam nec somnus excludat.
1372B Propter ipsum delectet quies, ut vobis gratior revertatur. In vobis est, filiae, ut fratrem vobis jam nemo possit auferre.
42. Sed corpus ejus tenere desideratis, tumulum circumfusae tenetis. Ille tumulus fratris vobis habitatio sit, ille sit aula
palatii, in quo chara vobis membra requiescent.
43. Quod si me ad illum revocatis dolorem, quod cito excessit e vita: nec ego abnuo immatura obisse aetate, quem nostrae vitae
temporibus fulcire cuperemus; ut
1372D Alluditur ad solemnem acclamationis formulam, de qua Tertullianus in Apologet.:
De nostris annis tibi Jupiter augeat annos.
de nostris annis viveret, qui fungi non potuit suis.
44. Sed quaero utrum aliquis sit post mortem sensus, an nullus? Si est, vivit; immo quia est, vita jam fruitur aeterna. Quomodo
enim non habet
1372C sensum, cujus anima vivit, et viget, et remeabit ad corpus; et faciet illud, cum refusa fuerit, reviviscere? Clamat Apostolus:
Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non tristes sitis, sicut et caeteri qui spem non habent. Nam si credimus
quod Jesus mortuus est, et resurrexit; ita et Deus illos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo
(I Thess. IV, 12, 13) . Manet ergo eos vita, quos manet resurrectio.
45. Quod si gentes, quae spem resurrectionis non habent, hoc uno se consolantur, quod dicant
1372D Hic locus paulo uberius tractatur lib. I de Excessu Satyri num. 71, quem consule.
quod nullus post mortem sensus sit defunctorum, ac per hoc nullus remaneat sensus doloris: quanto magis nos consolationem
recipere debemus; quia mors metuenda non sit, eo quod finis sit peccatorum:
1372D vita autem desperanda non sit, quae resurrectione reparatur? Job quoque docet nec mortem timendam, et potius optandam piis,
dicens:
Utinam in inferno
1373A
me custodires, et absconderes me, donec mitigetur ira tua, et constituas mihi tempus, in quo memor sis mei. Si enim mortuus
fuerit homo,
1373D Rom. edit.,
vivet, consummans dies vitae ipsius. Sustinebo, etc. Quae lectio congruit cum Vers. LXX; vet. autem edit. et mss. inter se consentiunt, nisi quod mss. pro
consummans fere legunt
consumas: at hic lapsus est librariorum. Caeterum haec lectio ad Hebraeum textum, et Vulg. nostram magis accedit.
vivet. Consummans dies vitae meae sustinebo, donec iterum fiam. Tunc vocabis, et ego tibi obediam: opera autem manuum tuarum
ne despicias
(Job. XIV, 13, 14) .
46. Esto tamen, dolendum sit quod primaeva obierit aetate; gratulandum tamen quod virtutum stipendiis veteranus decesserit.
Tanta enim fuit emendatio vitae ejus in illo omnibus lubrico adolescentiae tempore, tanta laus morum ejus, ut omnem memoriam
doloris obducat. Quod enim obiit, fragilitatis est: quod talis fuit, admirationis.
1373D Quam paucissimis verbis absolutam Valentiniani laudem complexus est sanctus Ambrosius, neque tamen eam in ullam adulationis
suspicionem fas est adducere, cum de virtutibus ejusdem principis eadem testentur et alii multi. Videsis Sozomenum lib. VII,
cap. 22, Nicephorum lib. XII, cap. 38, et alios.
Quam beata fuisset respublica, si eum diutius servare potuisset! Sed quia vita sanctorum non hic in terris
1373B est, sed in coelo (justis
enim (Philip I, 21, 23)
vivere Christus, et mori lucrum, quia dissolvi et cum Christo esse multo melius), dolendum est quod nobis cito raptus sit, consolandum quod ad meliora transierit.
1187 47. Denique David moriturum filium flebat, mortuum non dolebat (II Reg. XII, 20) . Flebat ne sibi eriperetur, sed flere
desivit ereptum, quem sciebat esse cum Christo. Et ut scias verum esse quod assero, incestum Ammon filium flevit occisum
(II Reg. XIII, 36) , parricidam Abessalon doluit interemptum dicens:
Filius meus Abessalon, filius meus Abessalon (II Reg. XVIII, 33) , innocentem filium non putavit esse lugendum, quia illos sibi periisse pro scelere, hunc pro innocentia
credidit esse victurum.
1373C 48. Nihil ergo habetis quod gravissime doleatis in fratre:
1374D Sic lib. II, de excessu Satyri, num. 3, flendam fraternam mortem ex eo negat, quod
mors sit communis omnibus. Uterque vero locus ad id respicit, quod apud Ciceronem lib. III, Tuscul. Quaest. Telamo dicit.
Ego cum gemui, moriturum scivi.
homo natus est, humanae fuit obnoxius fragilitati. Nemo se redemit a morte, non dives, non ipsi reges; immo ipsi gravioribus
subjacent. Job dixit:
Numerati anni dati sunt potenti, timor autem ejus in auribus ejus; quando videtur habere pacem, tunc veniet ejus eversio (Job. XV, 20) . Vobis quoque ipsis tam acerba incidisse patienter ferre debetis, quae videtis vobis communia esse cum sanctis.
Etiam David amissis filiis destitutus est: optasset illos tales obire, qualis vobis frater ereptus est; ille crimina doluit,
non exitum filiorum.
49. Sed esto fuerit ingemiscendum. Quousque luctus tempora protrahuntur? Duorum mensium curricula in fraterni funeris quotidiano
clausistis amplexu.
1373D Sola in Scripturis Jephte filia fletus sui tempora postulavit, cognito quod pater ejus profecturus ad praelium voverat quia
id rerum potitus offerret
1374A Domino, quod sibi primum occurreret. Post victoriam revertenti occurrit filia,
1374D Omnes edit. ac mss. aliquot,
ignara pietatis: mss. vero melioris notae,
guara pietatis, optimo sensu. Etenim cum patri revertenti obviam processerit omnium prima, quomodo pietatem parentibus a filiis debitam ignorasse
dicenda erit?
ignara pietatis, ignara promissi. Vidit eam, et ingemuit pater, dicens:
Heu me, filia, impedisti me, in stimulum doloris facta es mihi. Ego enim aperui os meum de te ad Dominum, et non potero avertere. Illa dixit ad eum:
Pater, si in me aperuisti os tuum, fac mihi ut exiit de ore tuo. (Judic. XI, 35) . Et iterum dixit:
Sine me mensibus duobus, et vadens flebo in montibus super virginitatem meam ego, et compares amicae meae (Ibid., 37) . Itaque duobus exactis regressa mensibus, sacrificii munus implevit; quae decreto populi Israel quaternis in
anno diebus ab ejusdem plebis feminis deplorabatur.
50. Ad deflendum igitur suae virginitatis florem duos sat esse menses Jephte filia judicavit, et adhuc
1374B non venerat resurrectio; et hoc spatio temporis satis putavit a paucis se esse defletam; vobiscum omnes populi defleverunt,
omnes ingemuerunt provinciae; et adhuc parva putatis vestra haec esse supplicia? Si fratrem vestro redimere possetis exitio,
nollet tamen ille vestra afflictione resuscitari; quia se melius vivere 1188 credidit in vobis, qui optavit potius se ipsum
mori, quam vestram videre injuriam qui pro vobis se libenter fuit paratus offerre, qui ipso
1374D Ita cuncti cod. scripti, uno excepto, quicum efferunt omnes edit.
vestri doloris die.
nostri doloris die dicitur hanc solam emisisse vocem. Vae miseris sororibus meis! Itaque magis vestram destitutionem, quam
suam mortem dolebat.
51. Sed audio vos dolere, quod non acceperit sacramenta baptismatis. Dicite mihi quid aliud in nobis
1374C est, nisi voluntas, nisi petitio? Atqui etiam dudum hoc voti habuit, ut et antequam in Italiam venisset, initiaretur, et
proxime baptizari se a me velle significavit; et ideo prae caeteris causis me accersendum putavit. Non habet ergo gratiam
quam desideravit: non habet quam poposcit? Certe quia poposcit, accepit. Et unde illud est:
Justus quacumque morte praeventus fuerit, anima ejus in requie erit (Sapient. IV, 7) .
52. Solve igitur, Pater sancte, munus servo tuo, quod Moyses quia in spiritu vidit, accepit: quod David, quia ex revelatione
cognovit, emeruit. Solve, inquam, servo tuo Valentiniano munus, quod concupivit: munus quod poposcit sanus, robustus, incolumis.
Si affectus aegritudine distulisset, tamen non
1374D penitus a tua misericordia esset alienus, qui celeritate temporis esset, non voluntate fraudatus.
1374D Nannius verborum sequentium sententiam hanc
1375C esse ait: Solve Valentiniano gratiam baptismi, et christianitatis, cum ille tibi semper gratificatus sit. Per id autem quod
subjungitur de negata religionum profanarum instaur tione, ab Ambrosio probari putat Valentinianum Christo numquam non esse
gratificatum. In hoc vero certum est errasse Nannium, quod templorum privilegia ante diem mortis ab imperatore negata ad rejectam
Symmachi Relationem refert. Sed de hoc alibi jam satis dictum.
Solve ergo servo tuo munus gratiae tuae, quam ille numquam
1375A negavit, qui ante diem mortis templorum privilegia denegavit,
1375C Vet. edit. ac mss. aliquod,
insurgentibus; Rom. edit. et reliqui mss.,
his urgentibus.
his urgentibus, quos revereri posset. Adstabat virorum caterva gentilium, supplicabat senatus: non metuebat hominibus displicere,
ut tibi soli placeret in Christo. Qui habuit spiritum tuum, quomodo non accepit gratiam tuam?
53. Aut si quia solemniter non sunt celebrata mysteria, hoc movet, ergo nec martyres, si catechumeni fuerint, coronentur;
non enim coronantur, si non initiantur. Quod si suo
1375C Idem sensus fuit totius christianae antiquitatis circa martyres solo suo sanguine baptizatos. Et certe ne Ambrosius videntur
hic loqui ad gratiam, vide quae tradit Serm. 3 in psal. CXVIII, num. 14. Sed ei praeiverat Tertullianus lib. de Baptism.,
cap. 16. Cyprianus epist. 73, ad Jubaian, et alii, sicut eosdem Augustinus posterioresque in hoc secuti sunt.
abluuntur sanguine, et hunc sua pietas abluit et voluntas.
54. Ne quaeso, eum, Domine, a fratre sejungas, nec jugum hoc piae germanitatis patiaris abrumpi. Hic tuus jam, et tuo judicio
vindicatus, periclitatur amplius Gratianus, si separetur a fratre, si non mereatur esse
1375B cum eo, per quem merui vindicari. Quas ille nunc manus ad te, Pater, erigit? quas pro fratre preces fundit? quo ei inhaeret
amplexu? quemadmodum sibi eum non patitur avelli?
55. Adest etiam pater,
1375C Legimus apud Socratem lib. I, Histor. cap. 1, Valentinianum nostri parentem, cum sub Juliano
1375D desertore tribunus esset, jussum idolis sacrificare, cingulum militare abjecisse, ne religionem Christi abjuraret. Scribit
vero Sozomenus lib. VI, cap. 6, eumdem Valentinianum, cum imperatorem in fanum quoddam ingredientem comitatus, a sacerdote
aqua lustrali aspersus esset, vidente Caesare, tinctam illam colamidis partem statim abscidisse, et conviciis invectum esse
in sacerdotem, cui etiam ab eodem pugnum impactum narrat Theodoretus lib. III, cap. 16. Quod autem ab ipso sublata non esse
templorum jura significantur, de hoc abunde diximus ad Relationem Symmachi, et epist. 17 ac 18.
qui militiam sub Juliano, et tribunatus honores fidei amore contempsit. 1189 Dona patri filium, fratri germanum suum, quorum
utrumque imitatus est: alterum fide, alterum devotione pariter atque pietate in templorum privilegiis denegandis. Quod patri
defuerat adjunxit: quod frater constituit, custodivit. Et huic adhuc intercessionem adscisco, cui remunerationem praesumo.
56. Date
1375D Animas ubi de corporibus egressae essent, si bonae crederentur lares; si malae, lemures; sin vero ambiguum foret utri ordini
jungendae essent, manes vocatas esse observat Nannius. Verum hanc differentiam deletam brevi fuisse idem adjicit, cunctisque
animabus, immo etiam infernis diis hoc nomen attributum. Sed plura de manibus reperies apud Vossium
1376C in Etymol. ad eamdem vocem. Praeterea tamen Nannius monet hic forte imitationem esse horum verborum e Virgilio:
manibus date lilia plenis; hoc est, non a voce
manes, sed a voce
manus dictionem
manibus, hic ductam esse. De quo nos infra.
manibus sancta mysteria, pio requiem
1376A ejus poscamus affectu. Date sacramenta coelestia,
1376C Edit. Amerb. et Eras.,
animam piam matris oblationibus; Gil. et Rom.
animam piam nostris ob ationibus; mss. vero,
animam nepotis, etc. Neque dubites legitimam esse hanc lectionem: quod enim de floribus subjungitur, plane demonstrat Ambrosium ad Virgilii
versus alludere, qui lib. VI, Aeneid. citatum supra hemistichium continuo sequuntur in haec verba.
Purpureos spargam flores, animamque nepotis
His saltem accumulem donis, etc.
Mos quippe erat charissimorum tumulis flores aspergere, ut praeter alios multos Hieronymus epistola 26, ad
Pammach., indicat.
animam nepotis nostris oblationibus prosequamur. Extollite populi mecum manus in sancta, ut eo saltem munere vicem ejus meritis
rependamus (Psal. CXXXIII, 2) . Non ego floribus tumulum ejus aspergam, sed spiritum ejus Christi odore perfundam. Spargant
alii plenis lilia calathis, nobis lilium est Christus. Hoc reliquias ejus sacrabo, hoc ejus commendabo gratiam. Numquam ego
piorum fratrum separabo nomina, merita discernam. Scio quod Dominum commemoratio ista conciliet, et copula ista delectet.
57. Nec putet aliquis quidquam meritis eorum obitus celeritate detractum. Raptus est Enoch (Gen. V, 24) , ne malitia mutaret
cor ejus (Sap. IV, 11) et Josias decimo octavo anno regni sui ita Domini pascha
1376B celebravit, ut omnes retro principes devotione superaret, nec diutius suae fidei meritis supervixit; immo quia plebi Judaeae
grave imminebat exitium, rex justus ante sublatus est (IV Reg. XXIII, 21) . Metuo ergo ne et tu nobis aliqua nostri offensione
sis raptus,
1376C Ita edit. Amerb. et Eras. cum cunctis mss. Gill.
1376D autem ac Rom. edit.,
ut octavo regni tui anno. Non recte ut a Baronio ad annum. 392 observatum est; cum enim X kalendas Decembres ann. 375 declaratus sit imperator, necatusque
idibus maiis an. 392, hinc inducitur anno regni 18, sed primo et ultimo non completis exstinctum esse, quod instituta cum
Josia rege comaparatio etiam confirmat.
ut octavo decimo regni tui anno imminentis mali acerbitatem, quasi justus, evaderes.
58. Sed jam chara mihi complectar viscera, et debito condam sepulcro; prius tamen singula membra perspiciam. Valentitianus
meus,
juvenis meus,
1376D Vet. edit.,
candidus et ruber; edit. Rom.,
candidus et fulvus.
et candidatus et rubeus (Cant. V, 10) , habens in se imaginem Christi; talibus enim prosequitur Ecclesia in Canticis Christum. Nec injuriam putes:
1376D Revera tam servi, quam milites olim notis quibusdam inurebantur: primi, ne alienus eos pro suis vindicaret; secundi, ne
militiam deserere ipsis liceret. Hinc Pauli verba ex Epist. ad Galatas. cap. VI,
Ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto, ad priorem inscriptionem Erasmus refert, eadem vero ad posteriorum notas alludere censet Grotius. De militum inustione adi
Lipsium lib. I, dial. 9, de servorum consule Jos. Laurentium lib. I, Polymath. dissert. 9 Porro non possumus nobis hic temperare.
1377D quin Dallaei adversus Ambrosium insimulemus malignitatem. Qua enim sinceritate lib. II, de Usu Patrum asserit Scripturam
ad lusus adhiberi ab Ambrosio, eumque his quae de Christo et Ecclesia dicuntur in sacris Canticis, Gratiano et Valentiniano
ea licentia accommodare, qua poetae utuntur? Sed quis non videat, eum qui praetermisso quanta cautione ac veneratione vir
sanctus hanc adaptationem praemollierit, ita loquatur, non tam ad veri investigationem quam patrum suggillationem scribere?
Caeterum qui sertem orationis attentius paulo expenderit, facile agnoscet a doctore nostro hos textus Valentiniano tamquam
Christi imitatori solum aptari.
charactere
1377A Domini inscribuntur et servuli, et nomine imperatoris signantur milites. Denique et ipse Dominus dixit:
Nolite tangere Christos meos (Ps. CIV. 15) ,
et vos estis lux mundi. Et Jacob dixit (Matth. V, 14) :
Juda,
1377D Mss. nonnulli,
te collaudent, duo,
te collaudant. Sed non modo contra sacrorum codicum consensum, verum et contra quam ab Ambrosio ipso citatur libro de Benedict. Patriarch.,
cap. 4, n. 16.
te laudabunt fratres tui (Gen. XLIX, 8) . Ad filium loquebatur, et Dominum revelabat. Et de Joseph dictum:
Filius meus ampliatus, filius meus 1190
ampliatus Joseph (Ibid., 22) , et Christum significabat.
59. Licet ergo et mihi charactere Domini signare servulum:
Juvenis meus candidus et rubeus, electus e decem millibus (Cant. V, 10) . Electus est filius meus, cum post mortem patris,
1377D Scriptores inter se consentiunt id contigisse X kal.
1378D Decembres anno 375, quo tantum ille quadrimus erat.
parvulus adscisceretur imperio.
Caput ejus aurum cephas, oculi ejus sicut columbae super abundantiam aquarum (Ibid.,
1377B 11)
Ibi enim
sedimus et flevimus, dixerunt qui inde venerunt (Ps. CXXXVI, 1) .
60.
Venter ejus pyxis eburnea (Cant. V, 14) , qui reciperet oracula Scripturarum, ut posset dicere:
Ventrem meum doleo (Jerem. IV, 19) . sicut dixit propheta; dicit enim haec, qui imitator est Christi.
61.
Genae ejus sicut phialae aromatis (Cant. V, 13) , quibus Christi influebat unguentum.
62.
Labia ejus sicut lilia
1378D Rom. edit. et pauci mss.,
distillantia myrrham plenam, quo etiam modo habetur in sacris paginis, et ab ipsomet Ambrosio citatur in psal. 118. verum tamen vet. edit. cum mss. pluribus
potioribusque nobis cum faciunt. Omnes vero edit. ac mss. in sequentibus satis consentiunt, nisi quod legunt nonnulli mss.,
tornata auro.
distillantia myrrha plena. Manus ejus tornatae, aureae, plenae Tharsis (Ibid, 13, 14) ; eo quod in verbis ejus justitia refu geret, in factis et operibus reniteret gratia: in quo et plenum virtutis
et auctoritatis regalis esset alloquium, nec inflexa aliquo mortis terrore constantia,
1378D Ultimae Paris. edit.,
sanctorum pretiosa, etc.
et factorum pretiosa et emendata correctio; omnis enim
1377C bonus operarius manus Christi est.
63.
Fauces ejus
1378D Quidam mss.,
dulcedinis et totus desiderabilis.
dulcedines, et totus desiderium (Ibid., 13) . Quam dulcia enim omnia judicia ejus universorum faucibus adhaeserunt! Quanta gratia sermones ipsius singuli
recensentur! Quemadmodum, fili, desideraris a populis? Mihi
1378D Rom. edit. sola.
certe te impressisti, qui corpore.
certe impressisti, quae pectore teneo verba illa postrema quibus me vadem tuum fieri postulabas. Reliquisti ipse de me testimonium
judicii gloriosi. Ego tibi fidem meam exhibere non potui, quam parabam; dixi tamen absens, et dicentem me fidem pro te Christus
audivit. Tenetur in coelo sponsio mea, etsi non tenetur in terris. Obligatus sum Deo, etsi non potui hominibus obligari.
64. Locutus sum de corpore tuo, nunc alloquar
1378A animam tuam dignam propheticis ornamentis. Iisdem igitur utar exordiis:
Quaenam est haec prospiciens sicut diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol (Cant. VI, 9) . Videor mihi te videre fulgentem, videor audire dicentem: Diluculum mihi est, pater.
Nox terrena
praecessit, dies coelestis
appropinquavit (Rom. XIII, 12) Prospicis nos igitur, sancta anima, 1191 de loco superiore, tamquam inferiora respiciens. Existi de tenebris
istius saeculi, et ut luna resplendes, ut sol refulges. Et bene ut luna, quia et ante in umbra licet istius corporis refulgebas
et terrarum tenebras illuminabas, et nunc lumen a sole justitiae mutata clarum diem ducis. Videre igitur videor te tamquam
de corpore recedentem et repulsa noctis caligine surgentem diluculo sicut solem appropinquantem Deo, et rapido
1378B volatu sicut aquilam, quae terrena sunt, relinquentem.
65.
Convertere, Solamitis, convertere; et videbimus te (Cant. VI, 12) . Convertere ad nos pacifica; ut gloriam tuam sororibus tuis monstres, et incipiant se tuae quietis et gratiae
securitate solari. Semel tantum ad nos convertere, ut te videamus, et rursus convertere, atque ad Hierusalem illam civitatem
sanctorum tota intentione festina. Aut certe quia ad animam piam Christus hoc dicit, jubet illam paulisper converti; ut nobis
gloria ejus appareat, et requies futura cum sanctis: et postea praecipit eam ad illud supernum sanctorum festinare consortium.
66.
Quid videbitis, inquit,
in Solamitide, quae venit sicut chori castrorum (Cant. VII, 1) ? hoc est, in ea
1378C quae multum et adversus plurimos in corpore praeliata est. Etenim pugnavit adversus extraneos hostes, pugnavit adversus
lubricas saeculi mutationes, pugnavit adversus corporis fragilitates, adversus multiplices passiones. Audivit a Domino:
Convertere, Solamitis (Cant. VI, 12) .
1378D Ita vet. edit. ac mss. nisi quod pro
communione legitur in quibusdam
commonitione: at Rom. edit. locum sic effert:
Convertere ad pacem. Semel in saeculo conversa est, conversa est iterata communione.
Conversa est ad pacem semel in saeculo, conversa est iterata communione ad gratiam Christi; et ideo pulchra conversio ejus
in saeculo, pulcherrimus incessus ejus et volatus in coelum.
67. Unde meretur audire:
Speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab (Cant. VII, 1) , hoc est, filia principis;
1378D Omnes edit.,
speciosa est enim processu, habitasti in corpore, etc.; omnes mss. e contrario, ut nos in textu.
speciosos enim processus habuisti in corpore, tamquam calceamento eo usa, non ut involucro; ut quasi superior et eminentior,
quo velles tuum circumferres sine ulla offensione
1379A vestigium: vel certe sicut calceamentum
1379D Vet. edit. cum mss. aliquot,
illud exsolvere; Rom. edit. cum aliis nonnullis mss.,
illud exsolve: melius caeteri cod.,
illud exsolveres.
illud exsolveres, sicut Moyses fecit, cui dictum est:
Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) .
68. Dicit igitur tibi nunc pater Aminadab, ille populi princeps:
Audi, filia, et vide quoniam concupivit rex speciem tuam (Psal. XLIV, 11) .
Speciosi ergo
facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab. Moduli femorum tuorum similes torquibus (Cant. VII, 1) , hoc est, consonans sibi in omnibus factis tuis gratia atque moderatio, magnorum aequavit insignia triumphorum.
Denique moderatione tua et tranquillitate pacifica nec Gallia hostem sensit, et Italia hostem repulit, qui ejus finibus imminebat.
1379D Inter praemia, quibus victores milites donabantur, fuisse etiam torques proditum reperies apud J. Lipsium lib. V de Milit.
Rom., dial. 17.
Torques autem insignia esse victoriae dubitari non potest, cum ii qui in bello 1192 fortiter fecerint, torquibus
1379B honorentur.
69.
Umbilicus tuus crater tornatilis,
1379D Mss. aliquot, hic et infra,
non deficiens musto: melius reliqui, et cunctae edit.
non deficiens mixto; LXX, μὴ ὑστερούμενος κρᾶμα. Continuo etiam post, nonnulli mss. pro
muniti legunt
minuti, sed jam dictum est de hac lectione.
non deficiens mixto. Venter tuus acervus tritici
muniti inter lilia. Cervix tua sicut turris eburnea. Oculi tui sicut stagna in Esebon (Ibid., 2 et seq.) . Bonus umbilicus animae, virtutum omnium capax, sicut crater ab ipso fidei auctore tornatus. Sapientia
enim in cratere miscuit vinum suum, dicens:
Venite, edite panes meos, et bibite vinum, quod miscui vobis (Prov. IX, 5) .
1379D Codex Remig.,
Ergo umbilicus si stet ornatus, etc.
Umbilicus ergo iste tornatus omni decore virtutum non deficit mixto. Venter quoque ejus non solum justitiae velut frumentario
cibo replebatur, sed etiam
1379D Ita mss. ad unum, nisi quod
sicut praetermittitur
1380D in bene multis: edit. autem,
gratiae suavitate, quae florebat, vet. etiam. edit. omittunt,
sicut. Quod vero habetur paulo infra in omnibus edit. ac mss. aliquot,
cogitationes rationabiles, etc., non pauci mss. ita exhibent,
cogitationes rationabiles fidei, odor circumcisionis, attentio ornatus, caput gloriosum. Minus concinne.
gratia suavitateque florebat sicut lilium. Cervix quoque ejus candida et pura, jugo Christi sponte subjecta, cogitationes
rationabiles, fidei odor, circumcisionis attentio,
1379C ornatus capitis gloriosus; quod non regalia diademata, sed Dominici sanguinis insignia coronarent.
70. Merito tamquam rex peccati victor, et coelesti corona redimitus ascendit, cujus animae dicit Deus Verbum:
Quam pulchra et suavis facta es, charitas, in deliciis tuis (Cant. VII, 6) ! Pulchra per virtutis decorem, suavis per gratiam. Procera sicut palma, quae vincentis est praemium.
71. Huic ascendenti animae Gratianus frater occurrit, et complexus eam dicit:
Ego fratri meo, et super me conversio ejus (Ibid., 10) ; vel quod sibi eum cupiat inhaerere, vel quod pietate fraterna quasi advocatus assistat, dicens conversionem
ejus etiam suae gratiae praeferendam.
1379D 72.
Veni, inquit,
frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis, diluculo surgamus in vineas
1380A (Ibid., 11, 12) , hoc est, venisti eo ubi diversarum virtutum fructus pro singulorum meritis deferuntur, ubi abundant meritorum
praemia. Exeamus ergo in agrum, in quo non vacuus labor, sed fecundus proventus est gratiarum. Quod in terris seminasti, hic
mete: quod ibi sparsisti, hic collige. Aut certe veni in illum agrum, qui est odor Jacob, hoc est, veni in gremium Jacob,
ut sicut Lazarus pauper in Abrahae sinu, ita etiam tu in Jacob patriarchae tranquillitate quiescas; sinus enim patriarcharum
recessus quidam est quietis aeternae (Luc. XVI, 22) . Merito ergo Jacob ager est fructuosus, sicut Isaac patriarcha testatus
est dicens:
Ecce odor filii mei tamquam odor agri pleni, quem benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27) .
1380B 73.
Requiescamus, inquit,
in castellis (Cant. VII, 11) , ostendens illic esse requiem tutiorem, quae septo coelestis refugii munita atque vallata, non exagitetur
saecularium incursibus bestiarum.
74.
In foribus inquit,
nostris omnes fetus arborum: nova et vetera, frater meus, servavi tibi (Ibid., 13) .
1380D Rom. edit. sola hic et infra:
Quis dabit te fratrem. Biblia sancta
fratrem omittunt.
Quis dabit te, frater, fratrem mihi, lactentem ubera matris meae? Inveniens te foris, osculabor te; 1193
et quidem non spernent me: assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me. Potum dabo
tibi a vino operosi unguenti, a fluxu malorum granatorum meorum. Laeva ejus sub caput meum, et dextera ejus complectetur me
(Cant. VIII, 11 et seq.) . Promittit fratri augustae memoriae Gratianus praesto sibi fructus diversarum esse
1380C virtutum;
1380D Non unus Ambrosius virtutes Gratiani celebrat; neque enim de ipsis minora quam ille prodiderunt Rufinus lib. II Hist. cap.
13. Paulinus Aquileiensis lib. XII Hist. et Ausonius
in Panegyr.
fuit enim et ipse fidelis in Domino, pius atque mansuetus, puro corde. Fuit etiam castus corpore, qui praeter conjugium nescierit
feminae alterius consuetudinem.
75. Ideo in foribus sedis suae habet fructus paratos, nec longe petendos. Offert quae servaverit fratri nova et vetera, hoc
est, et Testamenti veteris, et Evangelii sacramenta, et dicit:
Quis dabit te, frater, fratrem mihi lactentem ubera matris meae, hoc est, non quicumque te, sed Christus, illuminavit gratia spiritali, Ille te baptizavit, quia humana tibi officia defuerunt.
Plus adeptus est, qui minora te amisisse credebas. Quae sunt ubera Ecclesiae, nisi sacramenta baptismatis? Et bene ait,
lactentem, quasi eum qui baptizatus lactis nivei succum requirat.
Inveniens,
1380D inquit,
te foris, osculabor te, hoc est, extra corpus te reperiens, osculo mysticae pacis amplectar. Nemo
1381A te spernet, nullus excludet, in penetralia te et arcana Ecclesiae matris inducam, et in omnia secreta mysterii; ut bibas
poculum gratiae spiritalis.
76. Amplexatus igitur fratrem, deducere eum coepit ad propriam mansionem:
1381B Mss. plerique,
et quia pro officio. Minime male.
et quia pio officio ad ulteriora processerat, cum fratre coepit ascendere, petens ut sibi et fratri major illic charitas
augeatur; eo quod vitia humana defecerant, invidia atque jactantia, quae in plerisque solent fraternae pietatis jura vacuare.
77. Videntes eos vel angeli, vel aliae animae, quaerunt ab iis, quae veluti comitatu suo fratres hos et officio deducebant,
dicentes: 1194
Quae est haec quae ascendit candida, innitens super fratrem suum (Cant. VIII, 5) ? Nec nos quidem dubitemus de meritis
1381B Valentiniani, sed jam credamus vel testimoniis angelorum, quod detersa labe peccati, ablutus ascendit, quem sua fides lavit,
et petitio consecravit. Credamus et sicut alii habent, quia
ascendit a deserto, hoc est, ex hoc arido et inculto loco ad illas florulentas delectationes, ubi cum fratre conjunctus aeternae vitae fruitur
voluptate.
78.
1381B Hic allusio manifesta est ad illos duos Virgilii versus e lib. VI Aeneid.:
Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt,
Nulla dies umquam memori vos eximet aevo.
Beati ambo, si quid meae orationes valebunt! nulla dies vos silentio praeteribit, nulla inhonoratos vos mea transibit oratio,
1381C Nonnulli mss.,
nulla vox: melius alii, et edit.,
nulla nox; hic enim spondet sanctus Praesul non solum interdiu, verum etiam noctu pro Valentiniani quiete oraturum. Cum porro tot sint
loci et in libris de Excessu Satyri, et in hac sequentique Oratione, quibus precum ac sacrificiorum pro vita functis institutorum
usus asseratur, ut tamen alii abessent, hic unus sufficeret astruendae eidem veritati. Sed non solus Ambrosius illam testatur:
alii quoque Patres eo concurrunt tanta frequentia, ut heterodoxi antiquitatem ejusdem usus agnoscere coacti, tantum modo effectum
ac finem ipsius obscurare variisque strophis implicare conati sint. Respondebant hi quidem olim communi ac sui temporis opinioni
Patres cessisse; verum cum a fide videretur omnino alienum, ut illi viri tam claris christianae religionis luminibus illustrati,
tantoque illius ab omni labe ac macula vindicandae desiderio inflammati, hunc errorem, si quidem error hic esset, non deprehendissent,
aut deprehensum ignava et turpi praevaricatione
1381D non tam dissimulassent, quam confirmassent; a recentioribus deserta fuit ea responsio. Itaque Angli editores Operum Cypriani,
ut hujus sancti auctoritatem hac in re eluderent, multum sed in vanum laboraverunt. Locus est ex epist. 1 illorum edit. ubi
vir sanctus hoc modo scribit:
Quod episcopi antecessores nostri censuerunt, ne quis frater ad tutelam vel curam clericum nominaret: ac si quis hoc fecisset,
non offerretur pro eo, nec sacrificium pro dormitione ejus celebraretur.
Ex his autem verbis clarum est a Cypriano, ejusque decessoribus locum aliquem, in quo animae vivorum precibus juvarentur,
admissum esse. Quid ad hoc editores? Concedunt quidem orationes oblationesque in fidei, spei et charitatis tesseram mortuorum
ergo fieri solitas, negant vero easdem in illorum subsidium, aut ab ardoribus purgatorii ignis refrigerium fuisse institutas.
Verum ut eorum responsionem mente sanctorum Patrum plane abhorrere demonstraremus,
1382B quamvis abunde esset si lectores vacuo animo, et ab omnibus praejudiciis expedito indicatos Ambrosii locos expendere tantum
juberemus, nihilominus tamen duos e Patribus graecae latinaeque Ecclesiae adducere juvat, quorum sententiam opinioni Anglorum
opponamus. Primus erit Epiphanius, qui
1382C Haer. 75, num. 3, Aerii errores enumerans, hujus haeretici verba sic refert:
Pergit deinde; et quae ratio est, inquit, post obitum mortuorum appellare nomina? Nam ut vivus oret, aut in pauperes bona
sua dispenset, quid ex hoc tandem ad mortuum redit?
etc. En opinionem protestantium inter haereses relatam ab Epiphanio. Sed parum esset, nisi catholicam sententiam constitueret;
unde ut precum pro mortuis fructus declaret, illa subjungit:
Nam et justorum pariter et peccatorum mentionem facimus: peccatorum quidem, ut iis a Domino misericordiam imploremus: justorum
autem . . . . ut D. J. Christum singulari quodam honore prosequentes, ab caeterorum hominum ordine segregemus,
etc. Habetis doctrinam orthodoxam clare atque distincte expositam. Attamen adhuc apertius illam Augustinus explicat cap.
110 Enchir., num. 29, ubi postquam asseruit negandum non esse
defunctorum animas
pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium mediatoris offertur, vel eleemosynae in Ecclesia fiunt, quinam illi sint quibus ea profutura
1382D credantur, docet. Mortuis igitur in tres classes distinctis, quarum prima est valde bonorum, ultima valde malorum, quibus
utrisque preces et orationes prodesse negat, addit medium quemdam ordinem esse nec valde bonorum, neque rursus valde malorum,
quibus vivorum pietas prodest: oblationes igitur et eleemosynas
pro valde bonis esse gratiarum actiones, pro non valde malis propitiationes. pro valde malis qualescumque vivorum consolationes. Neque dixeris Ambrosium nostrum de Valentiniano tamquam jam beato hic passim loqui; non enim aut de hujus, aut de Satyri,
Theodosiive beatitate aliter venit intelligendus, nisi quasi qui pia quadam credulitate ductus loquatur; cui
remunerationem praesumo, inquit num. 47. Quae quidem pia persuasio quominus etiam nunc pro bene multis demortuorum preces offeramus, nihil prohibet.
nulla nox non donatos
1382A aliqua precum mearum contextione transcurret: omnibus vos oblationibus frequentabo. Quis prohibebit innoxios nominare? Quis
vetabit commendationis prosecutione complecti?
Si oblitus fuero te, sancta Hierusalem, hoc est, sancta anima, pia et pacifica germanitas,
obliviscatur me dextera mea: adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non meminero Hierusalem in principio
meae lactitiae
(Psal. CXXXVI, 5 et seq.) . Ipse me citius, quam vos obliviscar: et si umquam sermo tacebit, loquetur affectus: et si vox
deficiet, non deficiet gratia, quae meis est infixa praecordiis.
79. Quomodo ceciderunt potentes? Quomodo uterque super illa Babylonis ceciderunt flumina? Quomodo rapidiora
1382D Nonnulli mss.
utrisque viris fuere curricula?
utriusque vitae fuere curricula,
1382B quam ipsius Rhodani sunt fluenta? O mihi Gratiane et Valentiniane speciosi et charissimi, quam augusto vitam fine clausistis!
quam proxima vobis mortis fuere confinia! quam sepulcra vicina! Gratiane, inquam, et Valentiniane, in vestris nominibus adhaerere
juvat, atque delectat in vestri commemoratione requiescere. O omnibus Gratiane et Valentiniane speciosi et charissimi! Inseparabiles
in vita, et in morte non estis separati (II Reg. I, 23) . Non vos discrevit tumulus, quos non discernebat affectus.
1383A 1195 Non causa mortis separavit, quos pietas una jungebat. Non virtutum distantia dispares fecit, quos religio una fovebat.
Super columbas simpliciores, super aquilas leviores, super agnos clementiores, super vitulos innocentiores. Gratiani sagitta
non est reversa retro, et Valentiniani justitia non fuit vacua, nec inanis auctoritas. Quomodo sine pugna ceciderunt potentes?
79. Doleo in te, fili Gratiane, suavis mihi valde. Plurima dedisti tuae pietatis insignia. Tu me inter tua pericula requirebas,
tu in tuis extremis me appellabas, meum de te plus dolebas dolorem. Doleo etiam in te, fili Valentiniane, speciosus mihi valde.
Deciderat amor tuus in me, sicut amor pignoris. Tu per me putabas eripi te periculis: tu me non solum ut parentem diligebas,
sed ut redemptorem tui, et
1383B liberatorem sperabas. Tu dicebas: Putasne, 1196
1384A videbo patrem meum? Speciosa de me voluntas tua, sed non efficax praesumptio. Hei mihi vana spes in homine! sed tu in sacerdote
Dominum requirebas. Hei mihi quod voluntatem tuam non ante cognovi! Hei mihi quod non clanculo ante misisti! Hei mihi qualia
amisi pignora!
Quomodo ceciderunt potentes, et perierunt arma concupiscenda (II Reg. I, 27) ?
80.
1383B Omnes edit ac pauci mss.,
Et quia nemo: plures vero et probatiores,
Domine, etc.
Domine, quia nemo habet, quod alii plus deferat, quam quod sibi optat; non me ab illis post mortem separes, quos in hac vita
charissimos sensi.
Domine, peto ut ubi ego fuero, sint et illi mecum (Joan. XVII, 24) ; ut vel illic eorum perpetua copula fruar, quia hic uti eorum diuturniore conjunct one non potui. Te quaeso,
summe Deus, ut charissimos juvenes matura resurrectione
1384B Ita mss. prope ad unum: edit. autem,
et immaturum . . . . . matura resurrectione compenses.
suscites et resuscites; ut immaturum hunc vitae istius cursum maturiore suscitatione
1384B compenses. Amen.