Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Obitu Theodosii Oratio
1385C Scripta anno 375.
.
1385A 1197 1. Hoc nobis
1385C Marcellinus in Chronico auctor est, profligato Eugenio, terram continuis motibus a mense septembri ad novembrem usque in
quibusdam Europae regionibus quassatam fuisse Arcadio III et Honorio II coss. hoc est, anno 394, qui Theodosii mortem antecessit.
motus terrarum graves, hoc juges pluviae minabantur, et ultra solitum caligo tenebrosior denuntiabat, quod clementissimus
imperator Theodosius excessurus esset e terris. Ipsa igitur excessum ejus elementa moerebant. Coelum tenebris obductum, aer
perpeti horrens caligine, terra quatiebatur motibus, replebatur aquarum alluvionibus. Quidni mundus ipse defleret eum principem
continuo esse rapiendum, per quem dura mundi istius temperari solerent; cum criminum poenas indulgentia praeveniret.
2. Et ille quidem
1385C Vet. edit.,
abiit sibi in regnum, quod; Rom. edit. ac mss. aliquot,
abiit sibi, regnumque: alii cod. ut nos in textu, si Belvac. excipias, ubi habes,
Et ille quidem regnum non deposuit, etc.
abiit accipere sibi regnum, quod non deposuit, sed mutavit in tabernacula Christi jure pietatis adscitus, in illam Hierusalem
supernam, ubi nunc positus dicit:
Sicut audivimus, ita
et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate
1385B
Dei nostri, quam Deus fundavit in aeternum (Psal. XLVII, 9) . Sed plurimos tamquam paterno destitutos praesidio dereliquit, ac potissimum filios. Sed non sunt destituti,
quos pietatis suae reliquit haeredes: non sunt destituti, quibus Christi acquisivit gratiam,
1385C Theodosius cum iis ignovisset, qui Eugenii partes amplexi erant, illos in perpetuum et sibi et filiis suis devinxit. Hoc
fateri coactus fuit Zozimus lib. IV
Hist. et Claudianus, quem ethnicum etiam Orosius facit, eamdem rem in
Panegyr. de IV
consul. Honor. testificatur in ea verba, quibus nihil potest esse congruentius cum Ambrosio; sic enim ille:
Hinc amor, hinc validum, devoto milite, robur:
Hinc natis mansura fides, etc.
et exercitus fidem: cui documento fuit Deum favere pietati, ultoremque esse perfidiae.
1386A 3. Ejus ergo principis et proxime conclamavimus 1198 obitum, et nunc quadragesimam celebramus, assistente sacris altaribus
Honorio principe; quia sicut sanctus Joseph patri suo Jacob quadraginta diebus humationis officia detulit, ita et hic Theodosio
patri justa persolvit. Et quia
1385D Rom. edit. sola,
alii tertium diem, alii trigesimum, alii septimum, et alii quadragesimum. Sed nihil est mutandum in communi lectione, si modo in priori membro,
tertium diem, et trigesimum; et in posteriori,
septimum et quadragesimum, disjunctim accipias. Tertii diei, et quadragesimi mentionem facit Auctor
1386C Constit. Apost. lib. VIII, cap. 42; sed ab eo quod habet de die nono, discrepare videtur Augustinus Quaest. 172 in Gen.,
ubi negat mortuorum luctum a Christianis per dies novem propter paganorum novendial esse celebrandum: diem vero septimum c
Scripturis divinis constituit. At Menardus in Concor. Regul. novem dierum, non autem noni diei observationem ab Augustino
improbatam esse observat. Palladius in Lausiaca cap. 26, diei quadragesimi, et secundum codices aliquos etiam tertii commeminit.
De tertio quoque, simul et de septimo, atque trigesimo Gregorius Magnus agit in Sacram, ubi de missa pro defunctis: nec non
de trigesimo in lib. IV Dialog. cap. 55. Caeterum de hisce ritibus diligenter pertractant citatus Menardus in Conc. Reg.,
Cottelerius in Constit. Apost. loco citato, et plures alii.
alii tertium diem et trigegesimum, alii septimum et quadragesimum observare consueverunt, quid doceat lectio, consideremus.
Defuncto itaque Jacob,
praecepit, inquit,
Joseph pueris sepultoribus, ut sepelirent eum. Et sepelierunt sepultores Israel, et repleti sunt ei quadraginta dies; sic
enim dinumerantur dies sepulturae. Et luxit eum
1386C Gratianus legit,
Israel septem diebus. Quam quidem lectionem licet non modo cunctis cod. Ambrosianis, verum et LXX Interpr. atque Vulg. contrariam esse decreti
correctores agnoscant, defendi tamen
1386D posse contendunt, tum quod in omnibus Gratiani cod. etiam reperiatur, tum quod eodem cap. Gen. Joseph et caeteri filii Israel
implevisse septem dies commemorantur. Verum prima ratio id unum probat, Gratianum Ambrosiano exemplari minus integro usum
fuisse: quod porro ad secundam, extra dubium
1387B est locum, ubi constanter in Bibliis legitur
septuaginta diebus hic allegari ab Ambrosio, non autem eum, qui a correctoribus indicatur.
Aegyptus septuaginta diebus (Gen. L, 2) . Haec ergo sequenda solemnitas, quam praescribit lectio. Sed etiam in Deuteronomio scriptum est:
Quia planxerunt
1386B
filii Israel Moysen diebus triginta, et consummati sunt dies luctus (Deut. XXXIV, 8) . Utraque ergo observatio habet auctoritatem; quia necessarium pietatis impletur officium.
4. Bonus itaque Joseph, qui formam pio muneri dedit, quem amabat pater, cuique dixit:
Adjuvet te Deus meus, et benedicat te benedictione terrae habentis
1387A
omnia, propter benedictionem mamillarum et vulvae, benedictiones matris tuae, et propter benedictiones patris tui (Gen. XLIX, 25) : pii patris soboles bona. Celebrat ergo et iste quadragesimam patris Jacob, supplantatoris illius; et nos
celebramus Theodosii
1387B Nonnulli mss.,
quadragesimam, qui cum Jacob supplantavit.
quadragesimam, qui imitatus Jacob, supplantavit
1387B Extra controversiam est Maximum atque Eugenium tyrannos hoc loco designari: quod vero dicitur Theodosius abscondisse
simulacra gentium, id referendum esse ad leg. 12 de Paganis, qua omnia sacrificia deorumque cultus prohibentur, Godofredus autumat. Verum cum
ea lex VI idus Novembres ann. 392 data fuerit, hoc est, Eugenio post necatum
1387C idibus maiis Valentinianum solium occupante, Ambrosii verba non ad illam tantum, sed etiam ad omnia quae mortem ejusdem
tyranni insecuta sunt, referri oportere non dubitamus. Etenim simulacra omnia, et universa victimarum genera post victoriam
a Theodosio sublata esse non solum testantur Augustinus lib. V de Civit. Dei, cap. 26, Theodoretus Hist. lib. V, cap. 21,
atque alii christiani auctores, verum etiam Zozimus lib. IV Hist. hanc eamdem rem fuse describit.
perfidiam tyrannorum, qui 1199 abscondit simulacra gentium; omnes enim cultus idolorum fides ejus abscondit, omnes eorum
ceremonias oblitteravit: qui etiam iis qui in se peccaverant, doluit quam dederat periisse indulgentiam,
1387C Vidimus jam supra ex ipsius Zozimi testimonio iis pepercisse Theodosium, qui steterant ab Eugenio. Hoc ipsum Claudianus
quoque in Panegyr. IV consul. Honor. celebrat istis versibus:
Post acies, odiis idem qui terminus armis.
Profuit hoc vincente capi, etc.
Sed Orosius dictinctius exponit lib. VII, cap. 35, praeter Eugenium, qui captus fuit atque interfectus, et Arbogastem, qui
proprium gladium in se convertit,
1387D neminem e victis occisum esse. Augustinus quoque lib. V de Civit. Dei, cap. 26, laudata Theodosii erga eorum qui in acie
ceciderant, filios clementia, subjungit eum non permisisse, ut post victoriam privatae cujusquam valerent inimicitiae. Verum
tamen ex hoc Ambrosii loco intelligimus datam ab imperatore indulgentiam, ne ad aliquos perveniret, quorumdam interpellatione
prohibitam. Et certe non omnibus statim veniam concessam fuisse testis est ipsemet sanctus Antistes epistola 61 et 62, quibus
clementiam imperatoris in nonnullorum gratiam orat atque obsecrat: testis etiam Paulinus in ejus vita, ubi plurimos Ambrosii
precibus ab imperatore venia donatos tradit. Sed hoc pii praesulis modestia silentio voluit praetermissum.
et veniam denegatam. Sed non negabunt filii, quod donavit pater: non negabunt, etiamsi quidam interturbare conatus sit; neque
enim poterunt negare, quod in commune donavit, qui solvunt, quod singulis dedit.
1387B 5. Nihil gloriosius exitus tanti principis habuit,
1387D Theodosius Arcadium XIV kal. Feb. anni 393
1388B augustum creavit, ut auctores sunt Socrates, Sozomenus, et Marcellinus: Honorium vero post profligatum Eugenium IV idus
Januar. ejusdem anni declaraverat imperatorem, ut ex Idatio, Prospero et aliis intelligimus.
qui omnia jam filiis tradidisset, regnum, potestatem, nomen augusti: nihil, inquam, speciosius ei in morte servatum est,
1388B Omnes edit. ac plures mss.,
quam quod immane quantis; Gill. in variis lect.,
quam quod immani quantitate; Reg. cod. unus,
quam quod in annis, qui cum uno aut alio cod. pro
dum moratur legit
dum moritur, non malo sensu. In priore autem parte ex uno cod. Vat. restituimus,
quam quod in aliquantis, nimirum in frumento, vino, oleo vel similibus; annona enim
1388C in speciebus exigebatur, ut constat e plurimis legibus cod. tit. de Annona et Tribut. Fusius quoque de Annona disputat Bulengerus
lib. VI de Imper. Rom. cap. 1 et seq. Caeterum quod quae hoc loco dicuntur, ad vectigal Tatiani referenda nonnulli putant,
id quidem videtur satis obscurum: illud vero credibilius, Honorium paternae voluntati satisfecisse, nec de alia re intelligendos
hosce Claudiani versus in IV Consul. Honorii:
Impia continui cessant augmenta tributi:
Non infelices tabulae, non hasta refixas
Vendit opes avidis, emptor non voce citatur,
Nec tua privatis crescunt aeraria damnis.
quam quod in aliquantis promissa annonarum exigendarum relaxatio, dum moratur, facta est successio ejus indulgentiarum haereditas;
ut ille qui voluit impedire, sibi odium fecerit,
1388A Theodosio tamen tantae cumulus gratiae non sit ademptus. Nec immerito, si enim privatorum ultimae
1388C Reg. cod. unus,
voluntates ad faciendum testamentum.
voluntates, et deficientium testamenta habent perpetem firmitatem; quomodo potest tanti principis esse irritum testamentum?
1388C Mss. aliquot,
Gloriosus quoque, etc.
Gloriosius quoque in eo Theodosius, qui non communi jure testatus est; de filiis enim nihil habebat novum quod conderet,
quibus totum dederat, nisi ut eos
1388C Non defuit qui voces,
praesenti commendaret parenti de Ambrosio ipso dictas crederet, propter illa scilicet Paulini verba:
Nec diu clem. mem. Theodosius imp. susceptis filiis in Ecclesia, et traditis Sacerdoti,
1388D
in hac luce fuit. Atqui verisimilius est Stiliconem illic designari, quippe quem Theodosius Honorii non modo tutorem instituerit, ut testificatur
Zozimus lib. IV Hist., verum etiam ejusdem principis socerum destinaverit, Maria Stiliconis filia huic ipsi Honorio desponsata,
quemadmodum in utriusque epithalamio canit Claudianus. Quamvis autem Rufinum Arcadii tutorem a Theodosio declaratum affirment
historici; nihil tamen vetat, quin Theodosius utrumque filium Stiliconis fidei commendaret, ut Ambrosius hoc loco dicit, in
quo etiam illi suffragatur poeta citatus lib. II in Rufinum hisce versibus:
Jamque tuis, Stilico, Romana potentia curis,
Et rerum commissus apex: tibi credita fratrum
Utraque majestas, etc.
praesenti commendaret parenti: et de subditis sibi et commissis testari debuit, ut legata dimitteret, fidei commissa signaret.
Praecepit dari legem indulgentiae, quam scriptam reliquit. Quid dignius, quam ut testamentum imperatoris lex sit?
6. Ergo tantus imperator recessit a nobis, sed non totus recessit; reliquit enim nobis liberos suos, in
1388B quibus eum debemus agnoscere, et in quibus eum et cernimus et tenemus. Nec moveat aetas: fides militum imperatoris perfecta
1200 est aetas; est enim perfecta aetas, ubi perfecta est virtus. Reciproca haec; quia et fides imperatoris militum virtus
est.
7. Recognoscitis nempe quos vobis
1388D Qua pietate se ad hoc bellum Theodosius paraverit,
1389D qua fide in ipso certamine ad opem divinam confugerit, quanta denique a Deo impetraverit prodigia, Rufinus luculentissime,
et maxime ad Ambrosii sensum explicat lib. II Hist. cap. 32. Eumdem eventum diligenter quoque describunt Socrates lib. V,
cap. 25. Sozomenus lib. VII, cap. 24, P. Orosius lib. VII, cap. 35. Quibus adjunge quae nos ad Enarr. psal. XXXVI, num. 25,
annotavimus.
Theodosii fides triumphos acquisiverit. Cum locorum angustiis
1389A et impedimentis calonum agmen exercitus paulo serius in aciem descenderet, et inequitare hostis mora belli videretur, desilivit
equo princeps, et ante aciem solus progrediens, ait: Ubi est Theodosii Deus? Jam hoc Christo proximus loquebatur. Quis enim
posset hoc dicere, nisi qui Christo se adhaerere cognosceret? Quo dicto excitavit omnes, et exemplo omnes armavit. Et jam
certe senior aetate, sed validus fide.
8.
1389D
Theodosii ergo fides . . . fortitudo sit, in mss. nostris desideratur: verum e contrario in omnibus exstat edit.
Theodosii ergo fides fuit vestra victoria: vestra fides filiorum ejus fortitudo sit. Fides ergo auget aetatem. Denique nec
Abraham, ut in senectute generaret filium, consideravit aetatem: nec Sara, ut pareret. Nec mirum si auget aetatem fides, cum
repraesentet futura. Quid enim est fides; nisi rerum earum, quae sperantur, substantia (Hebr. XI, 1) ? Sic nos Scripturae
1389B docent. Ergo si substantia eorum, quae sperantur, fides est; quanto magis eorum, quae videntur? Bona fides, de qua scriptum
est:
Justus autem ex fide vivit (Hebr. X, 30) . Quod si substraxerit se, non placebit animae meae.
9. Nos autem non subtrahamus nos ad dispendium animae, sed inhaereamus fidei ad animae nostrae acquisitionem; quoniam in hac
fidei militia testimonium consecuti sunt seniores nostri Abraham, Isaac et Jacob. Et ideo haereditatem nobis fidei reliquerunt.
Fidelis Abraham, qui non ex operibus, sed ex fide justificatus est; quoniam Deo credidit: Isaac, qui per fidem nec gladium
ferituri parentis expavit: Jacob, qui paternae fidei vestigiis intentus 1201, dum iter agit, angelorum vidit exercitum,
1389D Rom. edit. sola,
et vocavit Castra Dei.
et vocavit
1389C concilium Dei (Gen. XXXII, 1) .
10. Alibi quoque, id est, in libris Regnorum, Elisaeus erat intra Samariam, et subito eum circumfusus Syrorum obsedit exercitus.
Vidit eos Giezi, et ait ad dominum suum:
O domine, quid faciemus? Et dixit Elisaeus propheta:
Noli timere; quoniam nobiscum plures sunt, quam cum illis. Et rogavit ut aperiret Dominus oculos Giezi. Et aperti sunt oculi
ejus, et vidit plenum montem equis et curribus in circuitu Elisaei. Et rogavit Elisaeus ut percuteret eos Deus caecitate,
et percussi sunt, et
introierunt in civitatem, quo ingrederentur, nequaquam videntes (IV Reg. VI, 15 et seq.) . Audistis certe, milites, qui circumfusi estis, quia ubi perfidia, ibi caecitas est. Merito ergo
caecus erat exercitus infidelium. Ubi autem fides, ibi exercitus
1390A angelorum est. Bona itaque fides, quae frequenter operatur in mortuis. Denique adversarius, et legiones suae quotidiana
martyrum virtute torquentur. Unde arbitror quod
1389D Hanc etymologiam argutam magis quam veram esse dicit Vossius in verbo
fido, ubi rejecto etiam illo etymo, quo fides citharae ideo dictas,
quod tantum inter se chordae ejus, quantum inter homines fides, concordent, Festus autumat, verum profertur.
fila chordarum citharae ideo fides dicantur, quoniam et mortua sonum reddant.
11. Quo magis ac magis enitendum est, ne in hoc
1389D Quidam mss.,
vivendi munere satis simus ingrati.
vivendi munere siti, simus ingrati: sed pii pignoribus principis sedulum ac patrium impendamus affectum. Solvite filiis ejus,
quod debetis patri. Plus debetis defuncto, quam debuistis viventi. Etenim si in liberis privatorum non sine gravi scelere
minorum jura temerantur; quanto magis in filiis imperatoris?
12. Addatur eo cujus imperatoris? Imperatoris pii, imperatoris misericordis, imperatoris fidelis, de quo non mediocre locuta
est Scriptura dicens:
Magnum
1390B
et honorabile est homo misericors: invenire autem virum fidelem difficile est (Prov. XX, 6) . Si magnum est misericordem aut fidelem quemcumque hominem invenire; quanto magis imperatorem, quem potestas
ad ulciscendum impellit, sed revocat tamen ab ultione miseratio? Quid praestantius fide imperatoris, quem non extollat potentia,
superbia non erigat, sed pietas inclinet? de quo praeclare Salomon ait:
1390D Vet. edit.,
Iniqui regis imitatio; mss. partim,
minatio; partim,
minitatio: at Rom. edit. recepit quidem vocem
minitatio, sed expunxit vocem
iniqui. Attamen quamvis in sacris codicibus, quos nunc versamus, desideretur, Ambrosium in exemplari suo eam legisse propter consensum
mss. hujus libelli credibile est.
Iniqui regis minitatio similis rugitui leonis: sicut autem ros in herba, sic et hilaritas ejus (Prov. XIX, 12) . Quantum igitur est deponere terrorem potentiae, praeferre suavitatem gratiae?
13. Beneficium se putabat accepisse augustae memoriae Theodosius, cum rogaretur ignoscere; et tunc propior erat veniae, cum
fuisset
1390D Reg. codex unus,
commotior. Major iracundia praerogativa ignoscendi erat. Indignatum fuisse exoptabatur in eo, quod in aliis timebatur, etc., non satis recte. Cum hoc porro loco de proclivitate Theodosii ad iracundiam, deque ipsius placabilitate operae pretium
fuerit: quae hac ipsa de re epist. 51, num. 4, dicuntur, componere; nec non etiam illa consulere, quae de iisdem principis
hujus affectibus prodidit Aur. Victor in Epitome.
commotio
1390C major iracundiae. Praerogativa 1202 ignoscendi erat indignatum fuisse: et optabatur in eo, quod in aliis timebatur, ut
irasceretur. Hoc erat remedium reorum; quoniam cum haberet supra omnes potestatem, quasi parens expostulare malebat, quam
quasi judex punire. Saepe trementes vidimus, quos objurgabat, et convictos sceleris, cum desperassent, solutos crimine. Vincere
enim volebat, non plectere aequitatis judex, non poenae arbiter, qui numquam veniam confitenti negaret: aut si quid esset,
quod occulta conscientia involveret, Deo servabat. Hanc vocem ejus homines magis, quam poenam timebant: quod tanta imperator
ageret verecundia, ut mallet sibi homines religione quam timore astringere.
14.
1390D In margine Rom. edit. ascriptum erat Arist.
1391D lib. VII Ethic. cap. 6. Sed praeterquam quod eo loci, quae hic dicuntur ab Ambrosio, non satis clare inveniuntur, id temporis
plane inusitatum Patribus erat tam honorifice appellare Aristotelem. Et certe Ambrosiana verba non minus apte ad lib. IX Platonis
de Legibus referri possent, si Ambrosius locum abs se lectum significaret.
Maximum philosophorum impunitatem ferunt
1391A dedisse iis facinoribus, quae per iram commissa forent; sed Scriptura divina melius ait:
Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5) . Maluit peccatum recidere, quam excusare. Satius est in indignatione laudem clementiae reperire, quam ira
in ultionem excitari.
15. Quis ergo dubitabit filiis ejus apud Dominum maximum praesidium fore? Domino favente, Arcadius imperator
1391D Vet. edit.,
jam validus inventus est; quaedam Paris.,
jam validus juvenis; Rom. et mss. nobiscum faciunt. Arcadium porro, cum patre orbatus est, annis 20 natum fuisse Baronius affirmat, licet ei tantum
septemdecim alii tribuant: Honorium vero decennem exstitisse inde cognoscas, quod Socrates, Idatius et Marcellinus eum
Richomere et Clearcho coss. id est, ann. 384, natum memorant.
jam validus juventa est: Honorius continuo pulsat adolescentiae fores, provectior aetate quam Josias. Ille enim destitutus
patre, orsus imperium usque ad tricesimum et primum annum regni sui perduxit aetatem, et placuit Domino; quoniam prae caeteris
regibus Israel Domini pascha celebravit, et ceremoniarum abolevit errores (IV Reg. XXII, 1 et seq.) . Asa quoque adhuc invalidus
corporis robore,
1391B cum regnandi curricula recepisset,
1392D Rom. edit. sola,
quadraginta et uno anno regnavit. Quod etiam praeferunt sacra biblia: sed plenum numerum Ambrosius voluit exhibere.
quadraginta annis regnavit in Hierusalem: qui cum Aethiopum infinita urgeretur atque innumerabili multitudine, speravit
1392D Sic omnes edit.; mss. vero prope ad unum a verbo
speravit usque ad
postulavit, et medicos lacunam habent; quam tamen Prat., Gem., et Alb. hoc modo sarcire conati sunt,
speravit in Domino, postulavit, et vicit, et medicos adhibuit. Haud ita male.
a Domino et in paucis se posse salvari (III Reg. XV, 8) . Utinam tam fidelis processu, quam devotus exordio! Nam servatus
in paucis et victor, postea a Syris auxilia, relicto Domino, postulavit, et medicos adhibuit ad pedum dolorem; accepto enim
tanto indicio divini favoris, auxiliatorem suum derelinquere non debuit, sed tenere. Ideo ei nec medici profuerunt, et quasi
incredulus mortem implevit.
16. Sed illorum patres Abias et Amos ambo infideles: Theodosius vero plenus timoris Dei, plenus misericordiae, speramus quod
liberis suis apud Christum
1391C praesul assistat, si Dominus propitius sit rebus humanis. Bonum est misericors homo, qui dum aliis subvenit, sibi consulit,
et 1203 in alieno remedio vulnera sua curat. Agnoscit enim se esse hominem, qui novit ignoscere: et vias Christi sequitur,
qui carne suscepta, maluit in hunc mundum redemptor venire, quam judex.
17. Unde pulchre Psalmista dixit:
Dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae (Psal. CXIV, 1) . In quo psalmo dum legitur, velut ipsum Theodosium loquentem audivimus.
Dilexi, inquit: agnosco vocem piam, cujus testimonia vocis agnosco. Et vere dilexit, qui officia diligentius implevit, qui servavit
hostes, quid dilexit inimicos, qui iis a quibus est appetitus, ignovit, qui regni affectatores perire
1391D non est passus. Non mediocris, sed perfecti in Lege
1392A vox ista est dicere:
Dilexi. Plenitudo enim Legis, dilectio est (Rom. XIII, 10) . Sed qui dilexerit, audiamus.
1392D Vet. edit.,
Cum tacet, urget nos dilectio. Utique divinae charitatis gratia; Rom. edit.,
Cum tacet, urget nos. Dilectionis utique divinae gratia; mss. magno numero:
Cum tacet, urget nos dilectionis, utique divinae (nonnulli,
utique in qua divinae) charitatis, etc. Sed omnium optime cod. Reg. unus, ut in contextu.
Cum tacetur genus dilectionis, utique divinae charitatis gratia significatur, qua diligimus illud, quod est super omnia desiderabilia
desiderabile, de quo scriptum est:
Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5) .
18. Ergo discedens e terris pia anima, et sancto repleta Spiritu, quasi interrogantibus iis, qui sibi occurrerunt, cum sese
ad sublimia et superna subrigeret, dicebat:
Dilexi. Nihil hoc plenius, nihil expressius. Interrogabant angeli vel archangeli: Quid egisti in terris? occultorum enim solus cognitor
Deus. Dicebat,
Dilexi; hoc est dicere: Legem implevi, Evangelium non praeterivi; hoc est dicere: Morti me obtuli,
et tota die aestimatus sum sicut ovis
1392B
occisionis (Psal. XLIII, 22) . Et ideo confido,
quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Virtutes, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos
separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro
(Rom. VIII, 38, 39) .
19. Hoc mandatum Legis etiam in Evangelio Dominus Jesus docet esse servandum, cum dicit ad Petrum:
Simon Joannis, diligis me? et ille respondit:
Tu scis, Domine, quia diligo te. Et iterum dixit:
Simon Joannis, diligis me? et iterum respondit:
Etiam, Domine, tu scis quia diligo te. Et tertio interrogatus ait:
Domine, omnia tu scis, tu nosti quia amo te (Joan. XXI, 15 et seq.) . Confirmavit itaque charitatem trina responsio, vel abolevit trinae negationis errorem. Et hic
trinam responsionem si quaerimus, invenimus:
Dilexi, quoniam exaudiet Dominus
1392C
vocem orationis meae (Psal. CXIV, 1 et seq.) . Dilexi quoniam inclinavit aurem suam mihi, ut in diebus meis invocarem eum. Dilexi, quia tribulationem
et dolorem inveni, et pro nomine Dei mei pericula inferni non refugi, sed exspectavi ut comprehendere et invenire me possent.
20. Et pulchre ait:
Dilexi, quia jam cursum vitae hujus impleverat. Unde et Apostolus in passione jam positus ait:
Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi; quod reliquum est, reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7, 8) . Magnus Dominus, qui nobis dedit certamina, quibus mereatur, qui vicerit, coronari.
Dilexi, 1204 inquit confidens,
quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae.
21. Dilexi, et ideo inclinavit aurem suam mihi; ut
1392D jacentem erigeret, mortuum resuscitaret. Non enim
1393A Deus inclinat aurem suam, ut audiat corporaliter: sed ut condescendat nobis, quo nos audire dignetur,
1393D Mss. non pauci,
et infirmitates; quidam,
et infirmitatem nostrae levare sententiae.
et infirmitatis nostrae relevare substantiam. Inclinat se nobis, ut nostra ad eum ascendat oratio. Voce non indiget, qui
misericordiam defert; neque enim voce indiguit, qui Mosen tacentem audivit: et non loquentem, sed interpellantem gemitibus
ineffabilibus ad se clamare dicebat (Exod. XIV, 15) . Novit Deus et sanguinem audire (Gen. IV, 10) , cui nulla vox subest,
lingua non suppetit: sed accepit vocem sacrae titulo passionis. Clamavit in martyrio, clamavit in parricidio, quod pertulit
pro sacrificio.
22.
Dilexi, inquit, et ideo diligens feci voluntatem Domini, et invocavi eum non in paucis, sed in omnibus diebus vitae meae. Nam certis
diebus invocare,
1393B non omnibus, fastidientis est, non sperantis: et pro usu affluentium commodorum, mercedem gratiarum referre, non pro devotionis
affectu. Et ideo Paulus:
In omnibus, inquit,
gratias agite (I Thess. V, 17) . Quando enim non habes quod Deo debeas?
1393D
Aut quando sine Dei munere es, in mss. longe plurimis desideratur: sed contra exstant in omnibus edit.
aut quando sine Dei munere es, cui quotidie vivendi usus a Domino est?
Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7) ? Ergo quia semper accipis, semper invoca: et quia quod habes, a Domino est, debitorem te semper esse cognosce.
Malo tamen ut quasi diligens, quam coactus debitum tuum solvas.
23. Audis dicentem:
Circumdederunt me dolores mortis (Psal. CXIV, 3) ? Ego tamen et in mortis dolore Dominum dilexi.
Pericula inferni invenerunt me, non timentem utique, sed amantem, sed sperantem,
1393C quod nullae me angustiae, nulla persecutio, nulla pericula, nullus gladius separet a Christo. Denique volens invenit tribulationem
et dolorem, sciens quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem. Etenim quasi bonus athleta quaesivit
certamina, ut coronam inveniret; quam tamen non suis viribus, sed Domini auxilio novit sibi esse donatam. Non enim potuisset
vincere, nisi eum qui certantes adjuvat, invocasset.
24. Miser homo congreditur, ut vincat; et ipse in periculum ruit, nisi Domini nomen adfuerit, nisi cum veretur, oraverit dicens:
O Domine, libera animam meam (Psal. CXIV, 4) . Hinc illud Apostolicum:
Video legem carnis meae repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in legem peccati, quod est in membris
1393D
meis. Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23 et seq.) .
25. Ille vincit,
1393D Nonnulli mss.,
qui de gratia Dei sperat.
qui gratiam Dei sperat, non qui
1394A de sua virtute praesumit. Cur enim non praesumas gratiam, cum habeas praesulem certaminis
1393D Ita vet. edit. ac mss. nisi quod pro
misericordiam, quae vox habetur in edit, omnibus et paucis mss. reposuimus ex multo pluribus
misericordem. At locum Rom. edit. interpolavit his interjectis:
Scriptum est enim: Nunc misericordia superexaltat judicium. Et alibi: Misericors. Sed editores hic in fraudem
1394D induxit, quod non viderunt continuam psalmi CXIV ab Ambrosio fieri expositionem, et eam Theodosio accommodari.
misericordem;
Misericors enim et justus Dominus, et Deus noster miseretur (Psal. XI, 45) . Bis misericordiam posuit, semel justitiam: in medio justitia est, 1205 gemino septo inclusa misericordiae;
superabundant enim peccata, superabundet ergo misericordia. Apud Dominum omnium virtutum abundantia est; quia Dominus virtutum
est (Psal. XXIII, 10) . Neque tamen justitia sine misericordia est, neque sine miseratione justitia; quia scriptum est:
Noli esse nimium justus (Eccles. VII, 17) .
1394D Regius cod. unus,
Quod supra mensuram est, nocet, etc. Reliqui vero mss. et edit. inter se congruunt, exceptis quibusdam Paris. edit. quae pro
sustines male posuerunt,
festines.
Quod supra mensuram est, et si bonum est, tamen tu non sustines. Mensuram serva, ut secundum mensuram recipias.
26. Non impedivit tamen justitiam misericordia;
1394B quia misericordia ipsa justitia est:
Dispersit dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9) ; novit enim justus debere se infirmis atque inopibus subvenire. Unde Dominus veniens ad baptismum, ut nobis
infirmantibus peccata donaret, ait ad Joannem:
1394D Reg. cod.,
Sine nos implere, etc.
Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15) . Liquet igitur justitiam esse misericordiam, et misericordiam esse justitiam. Etenim si Dei nos misericordia
non sustentaret, quomodo in ipso exordio parvuli viveremus;
1394D Philo de Mundi Opif.: Παρὸ καὶ ἀποκλαίεται τὸ βρέφος, etc.
cum effusi utero de calidis in frigida, de humidis in arida, piscium more, jactemur, quos naufragos in hanc vitam quidam
velut naturae fluctus expuerit? Ratio deest, sed gratia divina non deficit. Ipse ergo custodit parvulos (Psal. CXIV, 6) ,
aut certe eos qui se parvulos
1394C humili confitentur affectu.
27. Bona igitur humilitas, quae liberat periclitantes, jacentes erigit. Novit eam ille qui dixit:
Ecce sum, ego peccavi, et ego pastor male feci; et isti in hoc grege quid fecerunt? Fiat manus tua in me (II Reg. XXIV, 17) . Bene hoc dicit, qui regnum suum Deo subjecit, et poenitentiam gessit, et peccatum suum confessus, veniam
postulavit: ipse per humilitatem pervenit ad salutem. Humiliavit se Christus, ut omnes elevaret: ipse ad Christi pervenit
requiem, qui humilitatem Christi fuerit secutus.
28. Et ideo quia humilem se praebuit Theodosius imperator, et ubi peccatum obrepsit, veniam postulavit, conversa est anima
ejus in requiem suam, sicut habet Scriptura quae dicit:
Convertere, anima
1394D
mea, in requiem tuam; quia Dominus benefecit tibi (Psal. CXIV, 7) . Pulchre dicit animae:
Convertere,
1394D Cod. Prat. et Gem.,
diuturno usu exercitae . . . . Convertitur equus ad salutem.
quasi diuturno cujusque operis sudore exercitae, ut a labore convertatur ad requiem. Convertitur equus ad
1395A stabulum, ubi cursum impleverit: navis ad portum, ubi ad stationem fidam a fluctuum mole subducitur. Sed quid est, quod
ait:
In requiem tuam, nisi secundum illud intelligas, quod ait Dominus Jesus:
Venite, benedicti Patris mei, haereditate possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34) . Tamquam enim
1395D Iidem cod. et alii nonnulli,
possessio est, de qua recipimus quae promissa sunt nobis, etc.
possessionem haereditariam recipimus ea, quae promissa sunt nobis; fidelis enim Deus, qui semel servis suis praeparata non
subtrahit. Si fides nostra maneat,
1395D Reg. codex unus,
manet possessio. Sed omnino legendum,
sponsio.
manet et sponsio.
29. Vide, o homo, circa te gratiam Christi: adhuc in terris quateris, et in coelo possides. Ibi ergo 1206 sit cor tuum,
ubi est possessio tua. Haec est requies quae justis debetur, negatur indignis. Unde ait Dominus:
Sicut juravi in ira mea, si introibunt
1395B
in requiem meam (Psal. XCIV, 11) ; qui enim non cognoverunt vias Domini, non ingrediuntur in requiem Domini. Qui autem bonum certamen certavit,
et cursum consummavit (II Tim. IV, 7) , ipsi dicitur:
Convertere in requiem tuam (Psal. CXIV, 7) . Bona requies praeterire quae mundi sunt, et illis quae supra mundum sunt, coelestibus consortiis requiescere
secretorum. Haec est requies, ad quam propheta properavit, dicens:
Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam (Psal. LIV, 7) . Hanc sanctus requiem suam novit, ad hanc requiem
1395D Mss. aliquot,
convertendam animam suam dicit.
convertendum animae suae dicit. Erat ergo anima in requie sua, ad quam dicit esse redeundum. Haec est requies
1395D Sabbatum magnum quid vocaretur, a nobis alibi explicatum est.
sabbati magni, ut unusquisque sanctorum supra mundi sensibilia sit, in illo intelligibili secreto
1395C totus intentus, atque adhaerens Deo. Haec est requies illa sabbati, quo requievit Deus ab omnibus operibus mundi istius
(Gen. II, 2) .
30. Feriatus his saeculi curis Theodosius se ereptum gaudet,
1395D Non pauci mss.,
et elevans animam suam ad illam, etc.
et elevat animam suam, atque ad illam perpetuam dirigit requiem, pulchre sibi consultum asserens, quod eripuerit animam ejus
Deus de morte, quam mortem frequenter in hoc saeculi istius lubrico sustinebat, inquietus fluctibus peccatorum: eripuerit
etiam oculos ejus a lacrymis (Psal. CXIV, 8) ; fugiet enim dolor et tristitia et gemitus (Esa.
1395D XXXV, 10) . Et alibi habemus:
Delebit omnem lacrymam
1396A
ab oculis eorum, et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque dolor (Apoc. XXI, 4) . Si ergo mors non erit, lapsum sentire non poterit in illa requie constitutus: sed placebit Deo in regione
vivorum. Non enim ut hic homo involutus est mortis corpore obnoxio lapsibus atque delictis; ita et illic. Ideoque regio illa
vivorum est, ubi anima est, quae ad imaginem et similitudinem Dei facta est, non caro figurata delimo (Gen. I, 27) . Ideo
caro in terram revertitur, anima ad requiem festinat supernam, cui dicitur:
Convertere, anima mea, in requiem tuam (Psal. CXIV, 9) .
31. In quam festinavit intrare Theodosius, atque ingredi civitatem Hierusalem, de qua dictum est:
Et reges terrae ferent gloriam suam in illam (Apoc. XXI, 24) . Illa est vera gloria, quae ibi sumitur; illud regnum
1396B beatissimum, quod ibi possidetur, ad quod festinabat Apostolus, dicens: Audemus ergo, et consentimus magis peregrinari de
corpore, et adesse ad Dominum (II Cor. V, 6) ; et ideo connitimur sive absentes, sive praesentes placere illi (Ibid., 9)
.
32. Absolutus igitur dubio certamine, fruitur nunc augustae memoriae Theodosius luce perpetua, tranquillitate diuturna, et
pro iis quae in hoc gessit corpore remunerationis divinae fructibus gratulatur. Ergo quia dilexit augustae memoriae Theodosius
Dominum Deum suum, meruit sanctorum consortia.
33. Et ego,
1395D Vet. edit. et plerique mss.,
ut quidem . . . . per orationem; edit. Rom. et alii nonnulli mss.,
ut quidem (Reg. cod.,
quadam) . . . . peroratione. Optima lectio; idem enim est atque si dicat, ut hunc sermonis mei locum concludam virtutum Theodosii recapitulatione, quemadmodum
in peroratione fieri solet.
ut quadam sermonem meum peroratione concludam, dilexi virum misericordem, 1207 humilem in imperio, corde puro, et pectore
mansueto praeditum, qualem Dominus amare consuevit,
1396C dicens:
Supra quem requiescam, nisi supra humilem, et mansuetum (Esai. LXVI, 2) ?
34. Dilexi virum, qui magis arguentem, quam adulantem probaret.
1395D Scriptores omnes, qui splendidam illam Theodosii in subeunda publica poenitentia humilitatem non sine meritissimis laudibus
posteritati transmisere, cum eis quae hic dicuntur ab Ambrosio, plane congruunt. Vide, si vacat, Paulinum in sancti Antistitis
Vita; Rufinum, lib. II. Hist. cap. 18; Augustinum,
1396D lib. V de Civit. Dei, cap. 26; Sozomenum, lib. VII Hist. cap. 25; Theodoretum, lib. V cap. 18, et alios, quibuscum etiam
Ambrosii nostri epistolam 51, jungere licet, ut qua ratione imperatorem ad poenitendum sanctus Praesul praeparaverit, intelligas.
Stravit omne, quo utebatur insigne regium, deflevit in Ecclesia publice peccatum suum, quod ei aliorum fraude obrepserat:
gemitu et lacrymis oravit veniam. Quod privati erubescunt, non erubuit imperator, publice agere poenitentiam: neque ullus
postea dies fuit, quo non illum doleret errorem. Quid, quod praeclaram adeptus victoriam; tamen quia hostes in acie prostrati
sunt,
1396D
1396D Haec Theodosii post Eugenium devictum a sacrorum communione abstinentia ad solam ipsius erga divina mysteria venerationem,
aut forte ad Ambrosii quoque exhortationem referri potest. Etenim quoniam
occidere in bello adversarios est justum et laude dignum, ut
epist. ad Ammon. Monach. tradit Athanasius;
nec caedes in bellis factas Patres pro caedibus reputavere, ut docet Basilius epist. ad Amphil. can. 13, relinquitur ut hic etiam locum habeat, quod Ambrosius epist. 25, de causarum
capitalium judicibus, scribit:
Maluerunt Patres nostri, ut in voluntate magis abstinentis, quam in necessitate sit legis. Nam quod citata Basilii epistola,
ut qui sunt manibus non puris, sola trium annorum communione abstineant, suadet; hunc quidem usum in Ecclesia receptum non fuisse Balsamon auctor est.
abstinuit a consortio sacramentorum, donec Domini
1397A circa se
1397C Ita mss. edit. Gill. in variis lect. et Rom. in contextu. Amerb. autem, Eras. et Gill. in corpore,
gratia filiorum exprimeretur adventu. Verum quod de Theodosii filiorum adventu hic ait sanctus Praesul, non mediocrem patitur difficultatem. Etenim qui volunt
Arcadium, cum pater spiritum redderet, interfuisse,
1397D praeter Ambrosiana verba et Paulini testimonium, quo commendatos a Theodosio filios Ambrosius in Ecclesia excepisse narratur,
niti etiam possunt auctoritate Theodoreti lib. V cap. 25, et Chronici Alexandrini, quo Arcadii ab Honorio discessus aperte
traditur. Contra vero qui solum Honorium Constantinopoli a patre accitum esse contendunt, pro se Rufinum lib. II, cap. 34,
Philostorgium lib. XI, num. 2, Socratem lib. V, cap. 26, et Claudianum de III consul. Honorii tantummodo hujus principis adventum
in occidentem commemorantes; citare possunt: quibus accedit, quod Arcadium huic orationi praesentem non fuisse manifestum
est. Attamen qui primam opinionem defendunt, respondere in promptu habent Rufinum, et Philostorgium, solius Honorii mentionem
propterea fecisse, quod ei occidentis imperium pater attribuerat, Claudianum vero cum loco cit. panegyricum Honorii scriberet,
Arcadii adventum celebrandum non putavisse; caeterum verba Paulini commendatos Ambrosio filios affirmantis
1398C aperta esse; immo vero ipsius Claudiani carmina, quae supra ex lib. de Laudibus Stiliconis exhibuimus, idem ostendere, sed
et lib. etiam de III Consul. Honorii, sic eum Theodosii verbis alloqui Stiliconem:
Tu curis succede meis, tu pignora solus,
1398D Nostra fove, geminos dextra tu protege fratres, etc.
Verum negantis opinionis propugnatores reponent ista negotio dissolvi posse; commendatos enim Stiliconi a Theodosio filios,
licet eorum alter abesset: ad Ambrosii vero auctoritatem ea forsitan indicari una cum Honorio etiam venisse sororem Placidiam:
quod ad Socratem et chronicon Alexandrinum, ab eis hoc loco erratum esse. Sed difficultatem hic indicasse nobis sufficiat.
gratiam filiorum experiretur adventu.
35. Dilexi virum, qui me in supremis suis ultimo spiritu requirebat. Dilexi virum, qui cum jam corpore solveretur, magis de
statu Ecclesiarum, quam de suis periculis angebatur. Dilexi ergo, fateor, et ideo dolorem meum intimo viscere dolui, et prolixiore
sermonis prosecutione solandum putavi. Dilexi, et praesumo de Domino quod suscipiat vocem orationis meae, qua prosequor animam
piam.
36.
Circumdederunt me dolores mortis, pericula inferni invenerunt me (Psal. CXIV, 3) ; multorum enim pericula sunt, sed remedia paucorum. In omnibus sacerdos periclitatur, in omnibus reis angitur;
quod enim alii patiuntur, ipse sustinet: et iterum liberatur, cum alii qui tenentur, periculis liberantur. Conteror
1397B corde; quia ereptus est vir,
1398D Rom. edit.,
qualem vix possumus invenire.
quem vix possumus invenire: sed tamen tu solus, Domine, invocandus es, tu rogandus, ut eum in filiis repraesentes. Tu, Domine,
custodiens etiam parvulos in hac humilitate (Ibid., 5, 6)
1398D Vind. codex, et quidam alii,
salvos facies. Infra vero pro
sanctis tuis, unus Colb. legit,
servis tuis.
salvos facito sperantes in te. Da requiem perfectam servo tuo Theodosio, requiem illam,
1398D Cod. Colb.,
quam praeparasti servis tuis.
quam praeparasti sanctis tuis. Illo convertatur anima ejus, unde descendit; ubi mortis aculeum sentire non possit, ubi cognoscat
mortem hanc non naturae finem esse, sed culpae. Quod enim mortuus est, peccato mortuus est (Rom. VI, 10) ; ut jam 1208
peccato locus esse non possit: resurget autem, ut perfectior renovato munere vita reparetur.
37. Dilexi, et ideo prosequor eum usque ad regionem vivorum, nec deseram, donec fletu et precibus
1397C inducam virum, quo sua merita vocant, in montem Domini sanctum: ubi perennis vita, ubi corruptela nulla, nulla contagio,
nullus gemitus, nullus dolor, nullum consortium mortuorum; vera regio viventium, ubi mortale hoc induat immortalitatem, et
corruptibile hoc induat incorruptionem (I Cor. XV, 54) . Magna requies, quae votum impleat diligentis, pulcherrima promissio.
Ideo centesimus quartus decimus
1398D Ita cod. Reg. unus, in caeteris vero, et cunctis edit.
alleluia praetermittitur, sed incommode. Iterum autem pro
in quarto decimo psalmo, habet Vind. cod.,
in centesimo undecimo psalmo.
psalmus alleluia inscribitur:
1398A denique supra in quarto decimo psalmo perfectionem hominis accepimus. Sed illic formatus, perfectus licet vir, sed adhuc
peccato obnoxius; quia vivit in saeculo: hic vera perfectio est, ubi jam culpa cessavit, gratia perpetuae quietis affulsit.
38. Ideo centesimus quartus decimus psalmus, quia remuneratio charitatis est: unde Domini pascha quarta decima luna formam
celebritatis accepit; quoniam qui pascha celebrat, debet esse perfectus, debet amare Dominum Jesum, qui diligens populum suum
perfecta charitate, sese obtulit passioni. Et nos sic diligamus, ut si necesse fuerit, pro Domini nomine mortem non fugiamus,
nullum aestimemus dolorem, nihil metuamus:
Perfecta enim charitas timorem expellit foras (I Joan. IV, 18) . Grande
1398B numeri mysterium, quando Pater Filium unicum pro nobis omnibus tradidit, cum pleno luminis sui orbe luna fulgeret. Ita est
enim Ecclesia, quae pie pascha celebrat Domini nostri Jesu Christi, sicut luna perfecta in aeternum manet. Quisquis bene hic
Domini pascha celebraverit, in lumine perpetuo erit. Quis splendidius celebravit, quam qui sacrilegos removit errores, clausit
templa, simulacra destruxit? In hoc Josias rex superioribus antelatus est (IV Reg. XXIII, 25) .
39. Manet ergo in lumine Theodosius, et sanctorum coetibus gloriatur. Illic nunc complectitur Gratianum jam sua vulnera non
moerentem, quia invenit ultorem: qui licet
1398D Amerb.,
indigna morte praeventus ac praeceptus, Gill. et Eras . . . .
ac praereptus: Rom. edit.
indigna morte peremptus: mss. vero frequentissimi, ut nos in textu.
indigna 1209 morte praereptus sit, requiem animae suae possidet. Illic bonus
1398C uterque et pietatis interpres largus misericordiae suae consortio delectantur. De quibus bene dicitur:
Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII, 3) . Contra autem Maximus et Eugenius in inferno, quasi
nox nocti indicat scientiam; docentes exemplo miserabili quam durum sit arma suis principibus irrogare. De quibus pulchre dicitur:
Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 35) . Transivit enim pius de caligine
1399A saeculari ad lumen aeternum, et non erat impius, qui esse desivit iniquus.
40. Nunc se augustae memoriae Theodosius regnare cognoscit, quando in regno Domini Jesu Christi est, et considerat templum
ejus. Nunc sibi rex est, quando recipit etiam
1399C Vet. edit.,
filium Gratianum, et pulchra jam dulcissima; Rom. edit.,
filium Gratianum, et pulcherrima ac dulcissima: sic etiam scripti cod. excepto Vat. uno, Thuan. et Belv., in quibus,
filium Gratianum, et Pulcheriam dulcissima, etc. Quomodo autem Gratianus Theodosii filius dici potuerit, a nobis ad epist. 51 explicatum est. Si tamen aliquis post Baronium
existimet Gratianum hunc vere ac proprie Theodosii filium appellari, ipsi saltem contra eumdem Cardinalem dicendum erit illum
Gratianum non e Flaccilla, cui tres liberos Gregorius Nyss. in ejus funebri oratione tantum assignat, genitum esse, verum
e Galla secunda ejusdem principis uxore, quam in ipso partu paucis diebus antequam ille ad inferendum Eugenio bellum in Italiam
veniret, exspirasse tradunt historici. Hujus porro Gallae hic mentionem non fecit Ambrosius, forte quod cum educata fuisset
apud matrem Arianam, aliquid contagii ex ea
1399D contraxerat, unde fides ipsius minus integra haberetur. Neque enim Philostorgio credendum remur, qui eam omnino Arianis
partibus addictam scribit. Quod vero ad Flaccillam, summa virtute ac religione praeditam eam fuisse cognoscimus: de qua consule
Theodoretum lib. V Histor., cap. 19.
filium Gratianum, et Pulcheriam, dulcissima sibi pignora, quae hic amiserat, quando ei sua Flaccilla adhaeret, fidelis anima
Deo; quando patrem sibi redditum gratulatur, quando Constantino
1399D Non potuit Ambrosius clarioribus verbis suam de Constantini baptismo sententiam promere. Sed nihilo obscurius eumdem principem
in extremis tantum eo sacramento initiatum esse alii scriptores contestantur, ut puta Eusebius, lib. IV de Vita Constant.
cap. 61 et 62; Hieronymus, in Chronico; Socrates, lib. I Hist. c. 39; Sozomenus, lib. II, cap. 34; Theodoretus, lib. I, cap.
32 et alii; ut mirum videatur adhuc exstare, qui Constantinum a Sylvestro papa baptizatum
1400C ex Actis apocryphis, et quae ipsi in multis depravata coguntur agnoscere, obstinatius defendant.
adhaeret. Cui licet baptismatis gratia in ultimis constituto omnia peccata dimiserit, tamen quod primus imperatorum credidit,
et post se haereditatem fidei principibus dereliquit, magni meriti locum reperit. Cujus temporibus completum est illud propheticum:
In illo die erit, quod super
1399B
frenum equi, sanctum Domino omnipotenti (Zach. XIV, 20) . Quod illa sanctae memoriae Helena mater ejus infuso sibi Dei Spiritu revelavit.
41. Beatus Constantinus tali parente, quae imperanti filio divini muneris
1400C Habemus hoc etiam loco venerationis, quaprisci christiani sacras reliquias prosequebantur, et piae fiduciae quam in earum
praesidio reponebant, insigne testimonium. Sed quorsum, inquies, in Theodosii laudatione hujusmodi excursio in crucis inventionem?
Respondemus satis Ambrosio familiare esse a proposita materia digredi, cum pia quaepiam invitat occasio, qualis fuit mentio
Constantini, qui primus Caesarum in bellis crucis vexillum praeferri voluit: qua in re ipsum Theodosius in bello adversus
Eugenium imitatus est, quemadmodum ex Theodoreti lib. V, cap. 24, et Orosii lib. 7, cap. 36, cognoscas licet.
quaesivit auxilium, quo inter praelia quoque tutus assisteret, et periculum non timeret. Magna femina, quae multo amplius
invenit quod imperatori conferret, quam quod ab imperatore acciperet. Anxia mater pro filio, cui regnum orbis Romani cesserat,
festinavit Hierosolymam, et scrutata est locum Dominicae passionis.
42.
1400C Stabulariam Ambrosius Helenam dicit, quod ex patre qui publico diversorio hospites excipiebat, nata crederetur. Neque tamen
sumus nescii Baronium ad an. 306 scribere matrem Constantini filiam unius e
1400D regulis Britanniae nomine Coel exstitisse, idque ab antiquis gentis historicis esse proditum. Atqui cum omnes Romanarum
rerum scriptores Helenam Constantii concubinam dicant, et Constantinum ex imparibus nuptiis natum asserant, hanc a Baronio
commemoratam opinionem pro fabula habendam credibile est. Vide, si lubet, Chronica Eusebii et Cassiodori; Historias Orosii,
lib. VII, cap. 16; Eutropii lib. X; Zozimi lib. II; Nicephori lib. VII, cap. 18; et inter recentiores, Morini lib. II de Liberat.
Eccles. c. 6.
Stabulariam hanc primo fuisse asserunt, sic cognitam Constantio seniori, qui postea regnum adeptus est. Bona stabularia,
quae tam diligenter praesepe Domini requisivit. Bona stabularia, quae
1399C stabularium non ignoravit illum, qui vulnera curavit a latronibus vulnerati (Luc. X, 34) . Bona stabularia,
1400D Reg. codex,
quae omnia aestimavit, ut stercora.
quae maluit aestimari stercora, 1210 ut
1400A Christum lucrifaceret (Philip. III, 8) . Ideo illam Christus de stercore levavit ad regnum, secundum quod scriptum est:
Quia suscitat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem (Psal. CXII, 7) .
43. Venit ergo Helena, coepit revisere loca sancta, infudit ei Spiritus ut lignum crucis requireret, accessit ad Golgotha,
et ait: Ecce locus pugnae, ubi est victoria? Quaero vexillum salutis, et non invenio. Ego, inquit, in regnis, et crux Domini
in pulvere?
1400D Omnes edit.,
ego in aulis; omnes mss.,
ego in aureis. Sed subaudiendum est
palatiis vel
ornamentis.
ego in aureis, et in ruinis Christi triumphus? ille adhuc latet, et latet palma vitae aeternae? Quomodo me redemptam arbitror,
si redemptio ipsa non cernitur?
44. Video quid egeris, diabole, ut gladius quo peremptus es, obstrueretur.
1400D Colb. cod.,
Sed haec obstructos. . . . nec latere aquam passa est.
Sed Isaac obstructos
1400B ab alienigenis puteos eruderavit, nec latere aquam passus est (Gen. XXVI, 18) . Tollatur igitur ruina, ut vita appareat:
promatur gladius, quo veri Goliae caput est amputatum (I Reg. XVII, 51) : aperiatur humus, ut salus fulgeat (Esai. XLV,
8) . Quid egisti, diabole, ut absconderes lignum; nisi ut iterum vincereris? Vicit te Maria, quae genuit triumphatorem, quae
sine imminutione virginitatis, edidit eum, qui crucifixus vinceret te, et mortuus subjugaret. Vinceris et hodie, ut mulier
tuas insidias deprehendat. Illa quasi sancta Dominum gestavit, ego crucem ejus investigabo: illa generatum docuit, ego resuscitatum:
illa fecit ut Deus inter homines videretur, ego ad nostrorum remedium peccatorum divinum de ruinis elevabo vexillum.
1400C 45. Aperit itaque humum, decutit pulverem: tria patibula confusa reperit, quae ruina contexerat, inimicus absconderat. Sed
non potuit oblitterari Christi
1401A triumphus. Incerto haeret: haeret, ut mulier; sed certam indaginem Spiritus sanctus inspirat eo quod duo latrones cum Domino
crucifixi fuerint. Quaerit ergo medium lignum. Sed poterat fieri ut patibula inter se ruina confunderet,
1401C Omnes edit.,
casus mutaret et inverteret. Omnes mss.,
casus inverteret.
casus inverteret. Redit ad Evangelii lectionem, invenit quia in medio patibulo praelatus titulus erat:
Jesus Nazarenus, Rex Judaeorum (Joan. XIX, 19) . Hinc collecta est series veritatis, titulo crux patuit salutaris. Hoc est quod petentibus Judaeis Pilatus
respondit:
Quod scripsi, 1211
scripsi (Ibid., 22) , id est, non ea scripsi, quae vobis placerent, sed quae aetas futura cognosceret: non vobis scripsi, sed posteritati;
propemodum dicens: Habeat Helena quod legat,
1401C Quod a sancto Praesule hic memoratur Domini crucem a latronum patibulis titulo suo discretam esse, id quidem videtur discrepare
ab aliorum scriptorum sententiis; alii quippe mortuum ad vitam revocatum, alii nobilem feminam a morbo liberatam, alii denique
utrumque miraculum indicio fuisse tradunt, quo e tribus crucibus quae Dominica esset, dignosceretur. Attamen illud historicis
nequaquam est insolens, ut eamdem rem memoria prodentes, alii alia ejus adjuncta commemorent, aut praetermittant. Caeterum
tot scriptorum testimoniis inventio
1401D salutiferae crucis asseritur, ut vix quidquam habeat historiae magis compertum. Vide Cyrillum Hier., ep. ad Constantium,
et catechesi IV; Paulinum, epist. ad Sever., novae edit. 31; Sev. Sulpitium, lib. II Hist., cap. 48; Rufinum, lib. II, c.
7 et 8; Socratem, l. I, c. 17, et alios. Neque vero objiciendum Eusebii Pamphili silentium; nam praeterquam quod quae ille
l. III de Vita Constant. variis locis tradit de sepulcri Dominici inventione, supponere videntur crucis inventionem, unius
omissio tot aliorum assertioni cedat necesse est.
unde crucem Domini recognoscat.
1401B 46. Invenit ergo titulum, Regem adoravit, non lignum utique; quia hic gentilis est error, et vanitas impiorum: sed adoravit
illum, qui pependit in ligno, scriptus in titulo: illum inquam, qui sicut scarabaeus clamavit, ut persecutoribus suis
1401D
Pater aberat a cunctis edit. ac multo pluribus mss., quam vocem ex Reg. cod. restituimus. Adverte autem hoc loco veram Ecclesiae
catholicae doctrinam de sanctae crucis aut imaginum cultu exhibendo, qui videlicet non terminatur in ipso signo, sed ad significatum
mente refertur. Et hinc videas quam bona fide scriptum fuerit a Magdeburgensibus multa commemorari
1402C ab auctore hujus Orationis
superstitiosa, vehementer contumeliosa in meritum Christi, et cum fide pugnantia. Sed istis hominibus ea omnia cum fide pugnant quae illorum perfidiam impugnant.
Pater peccata donaret (Luc. XXIII, 34) . Avida mulier festinabat tangere remedium immortalitatis, metuebat calcare sacramentum
salutis. Laeto corde, et trepidanti vestigio, quid faceret, nesciebat. Pertendit tamen ad cubile veritatis, lignum refulsit,
et gratia micuit. Et quia jam feminam visitaverat Christus in Maria, Spiritus in Helena visitavit: docuit eam quod mulier
ignorabat, et deduxit in viam, quam mortalis scire non poterat.
47. Quaesivit clavos, quibus crucifixus est Dominus, et invenit. De uno clavo frenos fieri praecepit, de
1401C altero diadema intexuit: unum ad decorem,
1402C Reg. codex unus,
alterum ad tuitionem vertit. Caeterum quae hic narrantur de sacris clavis, eadem etiam referuntur a Rufino, lib. II, cap. 8; Socrate, l. I, c. 17; Sozomeno,
l. II, c. 1; Theodoreto, l. I, c. 18, et Paulino Aquil., l. XI Histor.
alterum ad devotionem vertit. Visitata est Maria, ut Evam liberaret: visitata est Helena, ut imperatores redimerentur. Misit
itaque filio suo Constantino diadema
1402A gemmis insignitum, quas pretiosior ferro innexas crucis redemptionis divinae gemma connecteret. Misit et frenum. Utroque
usus est Constantinus, et fidem transmisit ad posteros reges. Principium itaque credentium imperatorum
1402C Hieronymus in hunc locum Zachariae istam interpretationem ita rejicit:
Audivi a quodam rem sensu quidem pio dictam, sed ridiculam, clavos Dominicae crucis e quibus Constantinus augustus frenos
equo suo
1402D
fecerit, sanctum Domini appellari. Quibus verbis Ambrosium ab eo tacite vellicari non ambigimus. Verum hac censura nihil obstante, multi deinceps Ambrosianam
explicationem amplexati sunt, ut Cyrillus Alex. in eadem Zachariae verba; Sozomenus; Theodoretus; Paulinus Aquil., citatis
locis, et Gregorius Turon., de Gloria Martyrum, c. 6. Sed exegesim quoque moralem, quam sequi maluit Hieronymus, ab Ambrosio
etiam hic propositam videmus hisce verbis:
Sed quaero quare sanctum super frenum, etc.
sanctum est quod super frenum (Zach. XIV, 20) : ex illo fides, ut persecutio cessaret, devotio succederet.
48.
1402D Mss. nonnulli et edit.,
sapienter egit Helena . . . . . regnum levavit.
Sapienter Helena, quae crucem in capite regnum locavit; ut crux Christi in regibus adoretur. Non insolentia ista, sed pietas
est; cum defertur sacrae redemptioni. Bonus itaque clavus Romani imperii, qui totum regit orbem, ac vestit principum frontem;
ut sint praedicatores, qui persecutores esse consueverunt. Recte in capite clavus, ut ubi sensus est, ibi sit praesidium.
In vertice corona
1402D Mss. longe plurimi,
in manibus fides. Habent coronam de cruce . . . . . habent quoque de cruce; sed melius alii, et omnes edit. ut in contextu.
in manibus
1402B habena. Corona de cruce, ut fides luceat: habena quoque de cruce, ut potestas regat: sitque justa moderatio
1402D Mss. aliquot,
non injusta precatio. Et infra,
Posuisti in capite meo.
non injusta praeceptio. Habeant 1212 hoc etiam principes Christi sibi liberalitate concessum, ut ad imitationem Domini
dicatur de imperatore Romano:
Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso (Ps. XX, 3) .
49. Ex illo gratulatur Ecclesia, erubescit Judaeus: nec solum erubescit, sed etiam torquetur; quod ipse sibi auctor confusionis
est. Dum insultat Christo, confessus est eum regem: dum regem Judaeorum appellavit, sacrilegium suum, qui non credidit, confitetur.
Ecce, inquiunt, crucifiximus Jesum; ut christiani, et post mortem resurgant, et mortui regnent. Nos crucifiximus quem reges
adorant: quem non adoramus, ipsi adorant. Ecce et clavus in honore est; et quem ad mortem
1402C impressimus, remedium salutis est, atque invisibili quadam potestate daemones torquet. Putabamus nos vicisse, sed victos
fatemur. Iterum Christus resurrexit, et resurrexisse eum principes agnoverunt. Iterum
1403A vivit, qui non videtur. Nunc major nobis contentio, nunc pugna vehementior adversus eum. Cui regna famulantur, cui servit
potestas, illum contempsimus,
1403D Colb. codex,
qui modo regnanti resistimus.
quomodo regibus resistemus? Ferro pedum ejus reges inclinantur. Reges adorant,
1403D De Photinianis sicut et de Arianis abunde ad varios librorum
de Fide, ac
de Spiritu sancto locos egimus.
et Photiniani divinitatem ejus negant? Clavum crucis ejus
1403D Mss. aliquot,
diademate suo praeferunt.
diademati suo praeferunt imperatores, et Ariani potestatem ejus imminuunt?
50. Sed quaero: Quare sanctum super frenum, nisi ut imperatorum insolentiam refrenaret, comprimeret licentiam tyrannorum,
qui quasi equi in libidines adhinnirent; quod liceret illis adulteria impune committere? Quae
1403D Quidnam Neroni sanctum aut intactum esse potuisset, qui, ut Suetonius ac Tacitus produnt, illustribus feminis complebat
lupanaria; quique, eodem Suetonio teste, super ingenuorum paedagogia, et nuptarum concubinatus, vestalibus etiam vim inferebat.
Quod vero ad Caligulam, non mirum videbitur a nobilium matronarum adulteriis, cum non sibi temperasse, eum sorores suas omnes
nefario incestu vitiaverit, ut auctor est citatus Suetonius.
Neronum, quae Caligularum, caeterorumque probra comperimus, quibus non fuit sanctum super frenum?
1403B 51. Quid ergo aliud egit Helenae operatio, ut frena dirigeret; nisi ut omnibus imperatoribus sancto dicere Spiritu videretur:
Nolite fieri sicut equus et mulus (Ps. XXXI, 9) ; sed in freno et chamo maxillas eorum constringeret, qui se non agnoscerent reges, ut regerent sibi subditos?
Prona enim potestas in vitium ferebatur, et more pecudum vaga sese libidine polluebant. Ignorabant Deum, restrinxit eos crux
Domini, et revocavit a lapsu impietatis. Levavit oculos 1213 eorum, ut Christum in coelum quaererent. Exuerunt se chamo
perfidiae, susceperunt frena devotionis et fidei, secuti dicentem:
Tollite jugum meum super vos . . . Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30) . Inde reliqui principes christiani, praeter unum Julianum, qui salutis suae auctorem reliquit,
1403C dum philosophiae se dedit errori. Inde Gratianus et Theodosius.
52. Non ergo mentita est prophetia, dicens:
Ambulabunt reges in lumine tuo (Esai. LX, 3) . Ambulabunt plane ac maxime Gratianus et Theodosius prae caeteris principes, non jam armis militum, sed meritis
suis tecti: non purpureum habitum, sed amictum induti gloriae. Qui cum hic delectarentur absolutione multorum, quanto magis
illic pepercisse se pluribus recensendo, pietatis suae recordatione mulcentur? Qui nunc luce fruuntur candida, longe meliora
illic, quam hic possidebant, habitacula consecuti, dicentes:
O Israel, quam magna est domus Domini, et quam ingens locus possessionis ejus: magnum,
1404A
et non habens finem (Baruc. III, 24) ! Et perfuncti maximis laboribus inter se conferunt:
Bonum est viro cum portaverit jugum grave a juventute, sedebit singulariter, et silebit; quia portavit jugum grave (Thren. III, 27) . Qui enim jugum grave portaverit a juventute, requiescit postea: remotus a turba, praecipuum locum quietis
suae possidet, dicens:
Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me (Ps. IV, 10) .
53. Portavit jugum grave a juventute sua Lazarus pauper, ideo singulariter in sinu Abrahae requiescit, divinae testimonio
lectionis (Luc. XVI, 24) . Portavit jugum grave Theodosius a juventute, quando insidiabantur ejus saluti,
1403D Comitem Theodosium Theodosii imperatoris patrem, cum Firmum acie victum ad mortem compulisset, resque maximas gessisset
in Africa, Valentinianus senior calumniae aures accommodans, gladio feriri jussit, ut accurate describit P. Orosius, l. VII,
c. 33. Non est autem dubium ullum, quin Theodosius
1404D filius adhuc, ut Ammianus, l. XXIX, c. 6 refert, admodum juvenis, ab inimicis patris exagitatus etiam fuerit. Credibile
ergo est eum in Hispaniam recessisse, ut illorum odiis locum daret, quemadmodum Theodoretus, l. V, c. item 5, memorat. Quam
vero periculosis temporibus ad imperii societatem allectus sit, ex Orat. 16 Themistii, ex l. IV Zozimi et aliis cognoscere
est.
qui patrem ejus triumphatorem occiderant. Portavit jugum grave, quando subiit pietatis exsilium, quando infusis Romano imperio
barbaris,
1404B suscepit imperium. Portavit jugum grave, ut tyrannos Romano dimoveret imperio: sed quia hic in labore, ibi in requie.
54. Sed jam veniamus ad augusti corporis transmissionem. Fles, Honori, germen augustum, 1214 et lacrymis pium testificaris
affectum; quod inhonorum adhuc honore tumuli patris corpus per spatia multa transmittis. Sed et patriarcha Jacob propter populum
liberandum, quem tetra fames gravi urgebat periculo, relicta domo, senex ad peregrina contendit: atque ibi defunctus, ad sepulcrum
patrium per aliquot dies, filio prosequente, deductus est (Gen. XLIX, L) . Nec derogatum est aliquid meritis ejus, sed magis
accessit ad laudem, quod pro suis
1404D Omnes edit.,
carens dedita domus sorte, quodam . . . peregrinatus est exsilio; mss. aliquot,
carens debitae domus sorte quadam . . . peregrinabatur; alii mss. melius, ut nos in textu.
carens debitae domus sorte, quodam supremi funeris peregrinabatur
1404C exsilio.
55. Fles etiam,
1404D Reg. cod. unus,
Arcadi imperator auguste: sed nomen
Arcadi manifeste accitum fuit ab aliquo sciolo; qui cum Honorium supra compellatum cerneret, haec ad Arcadium referenda existimavit.
At vero quidnam Arcadio fuisset in mora, quominus Constantinopolim, quae imperii sui regia erat, paternum funus prosequeretur?
imperator auguste, quod non usque Constantinopolim reverendas reliquias ipse prosequeris. Eadem tibi causa nobiscum est,
omnes justo dolore prosequimur, omnes, si fieri posset, deductores tecum esse cuperemus. Sed Joseph ad finitimam accessit
provinciam: hic multa interjacent regionum divortia, hic maria transfretanda sunt. Nec hoc quidem tibi laboriosum, nisi te
teneret Respublica, quam boni imperatores et parentibus et filiis praetulerunt. Denique ideo te imperatorem pater fecit, Dominus
confirmavit; ut non soli militares patri, sed omnibus imperares.
56. Nec vereare ne inhonorae videantur, quocumque
1405A accesserint, reliquiae triumphales. Non hoc sentit Italia, quae claros spectavit triumphos, quae a tyrannis iterum liberata,
concelebrat suae libertatis auctorem: non hoc Constantinopolis, quae secundo ad victoriam principem misit: quem cum vellet
tenere, non potuit. Exspectabat quidem in reditu ejus triumphales solemnitates, et titulos victoriarum:
1405A Mss. Prat. ac Gem.,
exspectabat totus orbis.
exspectabat
1406A totius orbis imperatorem, stipatum exercitu Gallicano, et totius orbis subnixum viribus. Sed nunc illic Theodosius potentior,
nunc gloriosior redit: quem angelorum caterva deducit, quem sanctorum turba prosequitur. Beata plane, quae paradisi incolam
suscipis, et habitatorem supernae illius civitatis y
1405A Edit. Amerb. et duo mss.,
angusto sepulti corporis, mss.,
sepulcri corporis; Vat. cod.,
augusto
1406A
sepulcro marmoris; caeteri mss. et omnes edit. nobiscum faciunt, nisi quod in illorum quibusdam pro
sepulti etiam legitur
sepulcri.
augusto sepulti corporis tenebis hospitio.