Liber Primus.
1289 1113 1. Deduximus, fratres dilectissimi, hostiam meam, hostiam incontaminatam, hostiam Deo placentem,
1290
1289 Omnes edit. ac mss. nonnulli,
dominum et fratrem; alii mss. plures et potiores,
domnum et fratrem. Observat autem Menardus noster in cap. 70 Regulae S. Bened. vocem
Dominum regiam et imperatoriam
1290 esse, nec ea salutari voluisse Augustum Caesarem: postea autem a scriptoribus, ut humiliori vocabulo uterentur, ex τοῦ
dominus factam esse vocem
domnus per syncopen. Quod ubi exemplis e Sev. Sulpitio, et aliunde petitis probavit, addit apud Graecos
1291D idem contigisse in dictione κύριος ex qua κῦρος facta est a recentioribus. Vide Hephten in eamdem Regul., Cangium in Glossar.,
etc.
domnum et fratrem meum Satyrum. Memineram esse mortalem, nec fefellit opinio,
1291A
1291D Codex Vallil.,
Sed ubi abundavit peccatum, superabundavit, etc.
sed superabundavit gratia. Itaque nihil habeo quod querar, et habeo in quo Deo gratias agam; quia semper optavi, ut si quae
perturbationes vel Ecclesiam vel me manerent, in me potius ac meam deciderent domum. Deo igitur gratias, quia in hoc omnium
metu, cum omnia motibus sint suspecta Barbaricis, communem moerorem privato dolore transegi, et in me conversum est
1291D Ita mss. non pauci, a quibus non dissidet Rom. edit. nisi quod habet,
omnibus timebam; caeteri autem mss. ac vet. edit.,
quidquid timebamus omnes.
quidquid timebam omnibus. Atque utinam hic consummatum sit, ut dolor meus publici doloris redemptio sit!
2. Nihil quidem habui, fratres charissimi, in rebus humanis tanto fratre pretiosius, nihil amabilius, nihil charius; sed praestant
privatis publica. Ipsius quoque sententiam si quis sciscitaretur,
1291D Mss. aliquot melioris notae,
mallet (quidam,
malit) occidere.
mallet occidi pro aliis, quam sibi vivere; propterea enim
1291B pro omnibus secundum carnem Christus est mortuus, ut nos non solis nobis vivere disceremus (II Cor. V, 15) .
3. Accedit illud quod ingratus divinitati esse non possum: laetandum est enim magis quod talem fratrem habuerim, quam dolendum
quod fratrem amiserim; illud enim munus, hoc debitum est. Itaque
1291D Non pauci mss.,
perfruitus sum; reliqui et omnes edit.,
perfructus sum. At infra ubi mss. prope ad unum, et vet. edit.,
commisso mihi fenore, reposuit edit. Rom.,
concesso, etc.
perfunctus sum, quamdiu licuit, 1114 commisso mihi fenore: qui deposuit pignus, recepit. Nihil interest utrum abjures depositum,
an doleas restitutum. In utroque fidei ambiguum,
1291D Nannius variis significationibus quibus
vita modo pro anima, modo pro victu, modo pro vivendi spatio, modo pro moribus usurpatur, in medium allatis,
1292D hoc ultimo sensu eam vocem hic ab Ambrosio positam dicit. Nihilominus, licet hoc non omnino a nobis respuatur, simplicius
tamen pro salute aeternaque vita sumi putamus.
vitae periculum est. An si pecuniam neges, culpa est: si hostiam neges,
1292D Ita cuncti mss. tribus exceptis, ubi legitur,
impietas est; pro quo posuerunt omnes edit.,
impietas non est.
pietas est? cum pecuniae fenerator illudi possit, naturae auctor, et necessitudinis creditor fraudari non queat. Itaque quanto
uberior fenoris
1291C summa, tanto gratior sortis usura.
4. Unde ingrati de
1292D Omnes edit. cum paucis mss.,
de fratris morte; caeteri majori numero, et meliori sensu,
de fratre.
fratre esse non possumus; quia quod naturae communis fuit, reddidit: quod gratiae singularis est, meruit. Quis enim communem
conditionem recuset? Quis doleat sibi proprium pignus ereptum cum ad solatium nostri Filium suum unicum pro nobis Pater tradiderit
ad mortem (Rom. VIII, 32) ? Quis exceptum se putet esse debere a conditione moriendi, qui non sit exceptus a conditione nascendi?
Magnum pietatis mysterium, ut mors corporis nec in Christo esset excepta; ac licet naturae Dominus, carnis tamen quam susceperat,
legem non recusaret. Et mihi necesse est mori, illi necesse non fuit. An qui de servo
1292D Mss. aliquot,
dicit: Sic eum volo manere.
dicit:
Si eum volo sic manere, donec venio, quid ad te (Joan. XXI,
1292A 22) ? Non potuit ipse sic manere, si vellet? Sed perpetuitate vitae hujus sibi pretium, mihi sacrificium perdidisset. Quod
igitur majus est solatium nostri, quam quod secundum carnem et Christus mortuus est? Aut cur ego vehementius fleam fratrem,
cum sciam illam mori non potuisse pietatem?
1115 5. Cur solus prae caeteris fleam, quem fletis omnes? Privatum dolorem communi dolore digessi, praesertim cum meae lacrymae
nihil prosint, vestrae autem lacrymae fidem astruant, consolationem afferant. Fletis divites, et flendo probatis nihil opitulari
repositas divitias ad salutem; cum pecuniae pretio mors differri non queat, et pari usu divitem, inopemque dies supremus eripiat.
Fletis senes, quod in hoc liberorum
1292D Non pauci mss.,
liberam sortem. Non male, cum ea sors vere sit libera, quae pro libito quoscumque sive senes sive juvenes carpit. Potuit tamen error esse
scriptorum, a quibus
liberam pro
liberum exaratum sit.
sortem pavetis; et ideo
1292B quia vitam corporis producere non potestis, instituite liberos non ad usum corporis, sed ad virtutis officium. Fletis et
juvenes, quod naturae finis non sit maturitas senectutis. Fleverunt et pauperes, et quod multo est pretiosius, multoque uberius,
lacrymis suis ejus delicta laverunt. Illae sunt lacrymae redemptrices, illi gemitus qui dolorem mortis abscondunt, ille dolor
qui, perpetuae ubertate laetitiae, veteris
1292D Quidam mss.,
sensum doloris obdulcat.
sensum doloris obducat. Itaque licet privatum funus, fletus tamen est publicus; et ideo non potest fletus esse diuturnus,
qui universorum est affectibus consecratus.
6. Nam quid te, mi frater amantissime, fleam, qui mihi sic ereptus es, ut esses omnium? Non enim perdidi usum tui, sed commutavi:
ante corpore inseparabilis,
1292C nunc individuus affectu; manes enim mecum, at semper manebis. Et quidem cum viveres nobiscum, numquam te patria eripuit
mihi, nec ipse mihi umquam patriam praetulisti: et nunc alteram praestitisti: coepi enim jam hic non esse peregrinus, ubi
melior mei portio est. Numquam enim totus in me fui, sed in altero nostri pars major amborum: uterque autem eramus in Christo,
in quo et summa universitatis, et portio singulorum est. Hic mihi tumulus genitali solo gratior, in quo non naturae, sed gratiae
meae fructus est; in isto enim corpore, quod nunc exanimum jacet, praestantior vitae meae functio; quia in hoc quoque quod
gero corpore, uberior tui portio.
7. Atque utinam ut memoriae, ut gratiae; ita etiam
1293A vitae tuae hoc quidquid est,
1293D Mss. nonnulli,
quod speramus (quidam,
spe paramus)
sperare possimus.
quod spiramus, spirare possemus, dimidiumque meorum decideret temporum, quod ad tuorum proficeret usum! Par enim erat, ut
quibus indivisum semper fuit patrimonium facultatum,
1293D Nonnulli mss.,
non esset vita et tempus divisum.
non esset vitae tempus divisum: vel certe qui indistincta semper habuimus vivendi consortia, non haberemus
1293D Codex Turon.,
Distincta moriendi contubernia.
distincta moriendi.
8. Nunc vero, frater, quo progrediar, quove convertar? Bos bovem requirit, seque non totum putat, et frequenti mugitu pium
testatur amorem, si forte defecerit cum quo ducere collo aratra consuevit: et ego te, frater, non requiram? Aut possum umquam
oblivisci tui, cum quo vitae hujus semper aratra sustinui? Labore inferior, sed amore conjunctior: non tam mea virtute habilis,
quam tua patientia tolerabilis,
1293B 1116 qui pio semper sollicitus affectu latus meum tuo latere sepiebas: charitate, ut frater: cura, ut pater; sollicitudine,
ut senior: reverentia, ut junior. Ita in unius necessitudinis gradu complurium mihi necessitudinum officia impendebas; ut
in te non unum, sed plures amissos requiram, in quo uno ignorata adulatio, expressa est pietas. Neque enim habebas quod simulatione
adderes, qui totum pietate comprehenderes, ut nec incrementa receperis, nec vicem exspectaris.
9. Sed quo immemor officii, memor gratiae, immodico dolore progredior? Revocat Apostolus, et tamquam frenos moerori inducit,
dicens sicut nuper audistis:
Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus; ut non tristes sitis, sicut et caeteri qui spem non
1293C
habent (I Thess. IV, 12) . Date veniam, fratres charissimi. Neque enim omnes possumus dicere:
Imitatores mei estole, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16) ; sed ad imitandum si auctorem quaeritis, habetis quem possitis imitari. Non omnes ad docendum idonei, utinam
omnes ad discendum habiles!
10. At non gravem lacrymis contraximus culpam: non omnis infidelitatis aut infirmitatis est fletus. Alius est naturae dolor,
alia est tristitia diffidentiae: et plurimum refert desiderare, quod habueris; et lugere, quod amiseris. Non solus dolor lacrymas
habet, habet et laetitia lacrymas suas, et pietas fletum excitat, et oratio stratum rigat, et
1293D Rom. edit.,
et lacryma, juxta propheticum, etc.
precatio, juxta Propheticum dictum (Psal. VI, 7) , lectulum lavat. Fecerunt et fletum magnum sui cum patriarchae sepelirentur.
1293D Lacrymae ergo, pietatis indices, non illices
1294A sunt doloris. Lacrymavi ergo, fateor, etiam ego, sed lacrymavit et Dominus. Ille alienum, ego fratrem (Joan. XI, 35) :
ille in uno lacrymavit omnes, ego in omnibus lacrymabo te, frater.
11. Ille nostro, non suo lacrymavit affectu; neque enim divinitas lacrymas habet:
1293D Ita mss. plures, ac probatiores, a quibus vet. edit. non reecedunt, nisi quod pro
lacrymavit, ubique praeferunt
lacrymatus est: nonnulli autem mss. et Rom. edit.,
sed lacrymavit in eo, qui tristis fuit: lacrymavit in eo, qui crucifixus est, qui mortuus est, qui sepultus est . . . . .
In eo lacrymavit, quod matrem Sion dixit.
sed lacrymavit eo, quo tristis fuit (Matth. XXVI, 38) : lacrymavit eo, quo crucifixus est, quo mortuus, quo sepultus est:
lacrymavit in eo, de quo hodie nobis insinuavit propheta, dicens:
Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5) . Eo lacrymavit, quo matrem Sion dixit, genitus in Judaea, susceptus ex Virgine. Matrem autem secundum
divinitatem habere non potuit, quia auctor est matris. Ille factus est non divina generatione,
1294B sed humana; quia homo factus est,
1293D Codex Remig. et Benign.,
Deus homo natus est: melius alii, et edit.,
Deus natus; hic enim temporali generationi aeterna opponitur. Infra etiam pro,
et natus
1294D
et datus, iidem habent,
et factus et datus.
Deus natus est.
12. Sic et alibi habes:
Puer natus est nobis, Filius datus est nobis (Esai. IX, 6) . In puero enim nomen aetatis, in Filio plenitudo divinitatis est. Factus ex matre, natus ex Patre; idem tamen
et natus est et datus: non diversum, sed unum putes. Unus enim Dei Filius, et natus ex Patre, et ortus ex Virgine, distanti
ordine,
1294D Plerique mss.,
sed in uno concurrit nomine. Et infra pro
in utroque
perfectus, iidem exhibent,
utrinque perfectus.
sed in unum concurrente nomine, sicut et praesens lectio docet, quia
et homo factus est in ea, et ipse fundavit 1117
eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5) , homo utique corpore, altissimus potestate. Et si Deus et homo diversitate naturae; idem tamen non alter
in utroque. Aliud ergo speciale naturae suae, aliud commune nobiscum: sed in
1294C utroque unus, et utroque perfectus.
13. Non igitur mirandum est, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus. Fecit ergo Jesum, eum utique qui ex corpore nomen
accepit; fecit eum de quo etiam patriarcha scribit David:
Mater Sion dicet: Homo, et homo
1294D Mss. aliquot,
fctus est in ea. Dissimilis utique, etc.
factus est in ea. (Homo autem factus) dissimilis utique est non divinitate, sed corpore: nec discretus a Patre, sed exceptus in munere: manens
in consortio potestatis, segregatus in mysterio passionis.
14. Plura loci hujus
1294D Tractatus quandoque idem est ac simplex expositio: hic vero idem sonat, ac disceptatio seu polemica disputatio. Nec absurdum
videri debet quod hoc loco controversiam fidei perstringere neutiquam alienum putavit Ambrosius. Hoc namque attribuendum est
Arianorum improbitati, qui cum adhuc frequentes essent Mediolani, crebro catholicos versutiis suis exagitabant.
tractatus exposcit, quibus possimus ostendere auctoritatem Patris, proprietatem Filii, Trinitatis totius unitatem:
1294D Nonnulli mss.,
sed consulendi hodie, etc.
sed consolandi hodie, non tractandi partes recepi; quamquam abducere a moerore animum intentione tractandi
1294D consolationis sit usus.
1294D Pauci mss.,
sed imperandus est mihi moeror.
Sed temperandus mihi magis
1295A moeror, quam alienandus affectus; ut mulceantur magis desideria, quam sopiantur. Non libet enim abire a fratre longius,
et occupatione subduci; cum velut comitandi ejus gratia hic sermo susceptus sit, ut diutius sensu prosequar proficiscentem:
et quem oculis teneo, mente complectar. In illo enim totam oculorum aciem figere libet, cum illo totis animorum officiis immorari,
illum toto blanditiarum ambire obsequio; dum stupet animus, nec amissum credo, quem adhuc cerno praesentem: nec mortuum puto,
cujus adhuc officia non requiro, quibus ego vitae meae usum et spirandi omne munus addixeram.
15. Quid enim referam tantae gratiae, tanto labori? Ego te, frater, haeredem feceram, tu me haeredem reliquisti: ego te superstitem
optabam, tu me superstitem
1295B dimisisti. Ego pro muneribus tuis, ut compensarem beneficia, vota referebam: nunc et vota perdidi, sed tamen tua beneficia
non amisi. Quid agam, mei successor haeredis? quid agam, meae vitae superstes? quid agam exsors hujus, quod capio luminis?
quas grates, quae munera referam tibi? Nihil a me praeter lacrymas habes. Aut fortasse securus meriti tui, quas solas superstites
habeo lacrymas, non requiris. Nam etiam cum adhuc viveres, flere prohibebas: moeroremque magis nostrum, quam tuam mortem tibi
esse testabaris dolori. Prohibent ulterius prodire lacrymae, 1118 fletusque revocant. Prohibet etiam tui gratia; ne dum
nostra deflemus, de tuis meritis desperare videamur.
16. At certe nobis
1295C Ita mss. prope ad unum: edit. vero,
ut nobis etiam moeroris istius minuas. Rom.,
minuisti.
tu etiam moeroris istius minuis
1295C acerbitatem: non habeo quod timeam, qui timebam tibi; non habeo quod mihi jam mundus eripiat. Etsi sancta supersit soror,
integritate venerabilis, aequalis moribus, non impar officiis; tibi tamen ambo plus timebamus, in te vitae hujus jucunditatem
repositam putabamus. Propter te vivere delectabat, propter te mori non pigebat; te enim ambo superstitem precabamur, tibi
nos supervivere non juvabat. Quando
1295D Mss. haud pauci,
non coartavit animus; alii aliquot,
non corruit animus; elegantius caeteri ac edit. ut in textu.
non cohorruit animus, cum metus hujusmodi titillaret? Quomodo consternata mens erat aegritudinis tuae nuntio!
17. Vae miserae opinioni! Putabamus redditum,
1296A quem videmus dilatum;
1295D Quam antiquus ac frequens in ecclesia votorum usus existat, et quam efficax tam depellendis periculis, quam beneficiis a
Deo impetrandis sanctorum patrocinium, locupletissimus testis est Ambrosius. Confer cum hoc loco alium quam simillimum in
Exhort. Virgin. cap. 3, num. 15. Quibus addesis etiam quae de invocatione eorumdem sanctorum lib. de Viduis cap. 9, traduntur
a beato Doctore.
tuis enim votis apud sanctum martyrem Laurentium impetratum esse nunc cognoscimus commeatum. Atque utinam non solum commeatum,
sed etiam prolixum vitae tempus rogasses! Potuisti annos plurimos impetrare vivendi, qui potuisti commeatum
1295D Nonnulli mss.,
commeatum impetrare vivendi. Minus commode.
impetrare veniendi. Et quidem tibi, omnipotens aeterne Deus, gratias ago, quod vel haec nobis suprema solatia non negasti,
quod amantissimi fratris ex Siculis Africanisve regionibus exoptatum nobis reditum contulisti; ita enim mature, postquam venit,
ereptus est; quasi propter hoc solum videretur esse dilatus, ut ad fratres rediret.
18. Habeo plane pignus meum, quod nulla mihi peregrinatio jam possit avellere: habeo quas complectar,
1296B reliquias: habeo tumulum, quem corpore tegam; habeo sepulcrum, super quod jaceam; et commendabiliorem Deo futurum esse me
credam, quod supra sancti corporis ossa requiescam. Utinam sic potuissem adversus mortem quoque tuam meum corpus objicere!
Si gladiis petitus esses, me pro te potius suffigendum dedissem: si exeuntem potuissem revocare animam, meam potius obtulissem.
19. Nihil mihi profuit ultimos hausisse anhelitus,
1295D Vet. edit. ac plures mss.,
flatus meos inspirasse; melius Rom. edit. cum aliis mss.,
flatus in os inspirasse. In hunc porro locum observat Nannius Ambrosium hic decertare cum Virgilii luctu, et in prosa ipsa superare carminis gratiam.
Quod autem addit eumdem sanctum non secutum hic esse errores
1296C gentilium, qui ex Pythagorica metempsychosi morientis animam exceptabant hianti ore, quasi ejus
1296D spiritu posthac victuri: nihil sane verius illa Nannii opinione, cum alias causas Ambrosius confestim subdat. Virgiliana
vero carmina quae ille refert, sequentia sunt e lib. IV Aeneid.:
. . . . . Et extremus si quis super halitus errat,
Ore legam.
Subjungit et alios Statii versus e lib. II Sylvar., sed eamdem sententiam plane efferentes. Si quis autem alios veterum ritus
circa morientes avet cognoscere, adeat Jos. Laurentii Polymathiam lib. III, synopsi 9, sicut et auctores ab eodem illic citatos.
nihil flatus in os inspirasse morienti; putabam enim quod aut tuam mortem ipse susciperem, aut meam vitam in te ipse transfunderem.
O infelicia illa, sed tamen dulcia suprema osculorum pignora! O amplexus miseri, inter quos exanimum corpus obriguit, halitus
supremus evanuit! Stringebam quidem brachia,
1296C sed jam perdideram, quem tenebam; et extremum spiritum
1296D Mss. aliquot,
ore religabam; caeteri atque edit.,
ore relegebam, Rom. ex Virg. supra citato,
legebam. Infra vero ubi omnes edit. ac pauci mss.,
morte redolebat; reliqui mss. magno numero praeferunt,
morte redolebam.
ore relegebam, ut consortium mortis 1119 haurirem. Sed nescio quomodo vitalis ille mihi halitus factus est, et majorem
gratiam
1296D Mss. non pauci,
in ipsa morte redolebam.
in ipsa morte redolebat. Atque utinam si tuam nequivi meo spiritu vitam producere, vel ultimi anhelitus tui vigor transfundi
potuisset in meam mentem, et illam tui animi puritatem atque innocentiam noster spirasset affectus! Hanc mihi haereditatem,
frater charissime, reliquisses, quae non lacrymabili dolore
1296D Nonnulli mss.,
percuteret aspectum. Haud malo sensu.
percuteret affectum, sed memorabili gratia commendaret haeredem.
1297A 20. Quid igitur nunc agam, cum omnes vitae istius suavitates, cuncta solatia, cuncta denique ornamenta amiserim? Tu enim
mihi unus eras domi solatio, foris decori: tu, inquam, in consiliis arbiter, curae particeps, deprecator sollicitudinis, depulsor
moeroris: tu meorum assertor actuum, cogitationumque defensor: tu postremo unus, in quo domestica sollicitudo resideret, publica
cura requiesceret. Testor sanctam animam tuam, me in
1297D Omnes edit.,
in publicis ecclesiae; Paris. quaedam,
Ecclesiis: optime vero mss. prope ad unum,
in fabricis Ecclesiae. Infra etiam pro,
Ut vereor quod erat in omnibus edit. ac mss. quibusdam, alii mss. frequentissimi legunt,
ut non verear. Quod autem praemittitur de fabricis ecclesiae, de constructione intelligendum est illius basilicae, quam Vir sanctus Mediolani
construxit, et eamdem esse ad epistolam 22 annotavimus, cujus ab eo ibidem fit mentio. Ejus etiam meminit Gregorius Turonensis
lib. I de Gloria Martyr. cap. 47, sicut et Ughellus Tomo IV Ital. sacrae, pag. 34. Neque officit, quod hac in Oratione Ambrosius
testatur curam rerum temporalium a fratre Satyro susceptam esse; quidquid enim ad Ecclesiae decus pertinet, ab epsicopali
officio non esse alienum ipsemet profitetur lib. II Officior. cap. 21.
fabricis Ecclesiae id saepe veritum esse, ne displicerem tibi. Denique ubi rediisti, objurgasti moram: ita domi forisque
eruditor quidam et arbiter sacerdotis, ut domestica cogitare non sineres, publica curare censeres. At non verear, ne videar
arroganter dicere; haec enim laudis tuae portio est, quia sine offensione
1297B ulla et gubernasti fratris domum, et commendasti sacerdotium.
21. Sentio equidem quod repetendis officiis tuis, recensendisque virtutibus, afficiatur animus: sed tamen in ipsa mei affectione
requiesco, atque hae mihi recordationes etsi dolorem renovant, tamen afferunt voluptatem. An ego possum aut non cogitare de
te, aut umquam sine lacrymis cogitare? Et potero umquam aut tanti non meminisse fratris, aut sine lacrymabili quadam meminisse
gratia? Quid enim mihi umquam jucundum, quod non esset ex te profectum? Quid, inquam, mihi sine te, aut tibi umquam sine me
voluptati fuit? Quis non usus nobis, et prope visus ipse, somnusque communis? Quae discreta umquam voluntas? Quod non commune
1297C vestigium?
1297D Non pauci mss.,
Vere, ut cum gradum, etc.
fere ut cum gradum tollerem, vel tu meum, vel ego tuum corpus videremur attollere.
22. Quod si quando sine altero prodeundum fuit, intectum latus putares,
1298D Codex Tur. solus,
affectum multatum. Sequenti autem versu multi cod. simul,
non ad sanctam gratiam vigor solitus poenitebat: melius tamen alii, ac omnes edit. ut in textu.
affectum vultum cerneres, moestum animum judicares: non assueta gratia, non vigor solitus praenitebat: suspecta omnibus solitudo
metum alicujus aegritudinis afferebat. Ita novum videbatur omnibus nos dividi! Ego certe fraternae
1298D Mss. aliquot omittunt,
fraternae oblitus absentiae. Non pravo sensu.
impatiens et non oblitus absentiae, quasi praesentem reflexa saepius cervice quaerebam, et coram alloqui atque aspicere videbar
mihi: sed tamquam suspenso collo jugum, ubi speratis excideram, 1120 trahere me putabam, difficilis progredi, verecundus
videri, et redire properans, quod sine te procedere non liberet.
1298A 23. At vero ubi ambobus prodeundum fuit, non plura in itinere vestigia, quam verba; nec incessus, quam sermo crebrior: nec
ambulandi cura, sed colloquendi gratia; uterque enim nostrum ex alterius ore pendebat. Non intento aspectu legere iter, sed
mutuo
1298D Non pauci mss.,
solitos excipere sermones.
sollicitos experiri sermones, haurire oculorum gratiam, spirare fraternae imaginis voluptates. Quam virtutes tuas tacitus
mecum ipse mirabar! quam plaudebam mihi, quod tali me Dominus fratre donaverat, tam pudico, tam
1298D Ideo efficaces, id est, ad agendum acres atque habiles, innocentibus ac simplicibus hic opponuntur, quia cum illis plus
insit sanguinis et caloris, facilius affectibus cupiditatis aut odii abripiuntur, quam alii.
efficaci, tam innocenti, tam simplici; ut cum tuam innocentiam cogitarem, efficaciam desperarem: cum efficaciam cernerem,
innocentiam non putarem! Sed utrumque mira quadam virtute jungebas.
24. Denique ea quae ambo nequiveramus concludere,
1298B solus implesti. Plaudebat sibi, ut audio, Prosper, quod sacerdotii mei occasione redditurum se, quae abstulerat, non putabat:
sed vehementiorem tuam unius efficaciam expertus est, quam duorum. Itaque solvit omnia, nec moderationi ingratus tuae, nec
illudens pudori: sed et modestiae gratus, nec insolens efficaciae. Sed cui, frater, illa quaesisti? Nos enim idem volebamus
laborum tuorum esse praemium, quod documentum erat. Peregisti omnia, et ubi perfunctus omnibus revertisti, tu solus nobis,
qui omnibus es praeferendus, eriperis; quasi ideo mortem distuleris, ut consummares pietatis officium, palmam efficaciae reportares.
25. Quam nec ipsi nos, frater charissime, saeculi hujus delectabant honores, quod nos a nobis invicem
1298C dividebant! Quos ideo adepti sumus, non quia fuit
1298D Mss. aliquot,
eorum exspectanda perceptio. Et infra partim,
maturo tui obitu, partim
maturiori obitu: alii vero, et edit. ut in textu.
eorum expetenda perceptio, sed ne vilis dissimulatio videretur. Aut fortasse ideo sunt tributi, ut quia immaturo tui obitu
nostrae futurus eras voluptatis occasus, sine nobis jam vivere disceremus.
26. Et quidem praesagae mentis agnosco formidinem, dum repeto saepe, quae scripserim. Revocabam te, frater, ne ipse Africam
peteres, ac potius aliquem destinares. Timebam te committere viae, fluctibus credere, et solito metus major incesserat animum:
sed et peregrinationem explicuisti, et rem ordinasti, et veteri
1298D
Sentinoso, id est, in cujus sentinam aqua multa per fatiscentes rimas influebat.
et sentinoso, ut audio, navigio iterum te fluctibus credidisti. Namque cum celeritatem aucuparis, cautelam praetermisisti,
avidus nostrae gratiae, dissimulans periculi tui.
1299A 27. O fallax laetitia! o incerta humanarum rerum curricula! Ex Africa redditum, ex mari restitutum, ex naufragio servatum,
putabamus jam nobis non posse eripi: sed graviora naufragia 1121 in terris positi sustinemus; nam quem non potuerunt naufragia
maris ad mortem deducere, strenuis natatibus evitata, ejus mors coepit nobis esse naufragio. Quid enim superest suavitatis,
quibus tam praedulce decus, tam clarum in his mundi tenebris lumen exstinctum est: in quo non nostrae solum familiae, sed
totius patriae decus occidit?
28. Habeo sane vobis, fratres dilectissimi, plebs sancta, maximam gratiam, quod non alium dolorem meum, quam vestrum putatis;
quod vobis accidisse hanc nostri
1299D Edit. quaedam Paris.,
creditis sollicitudinem; reliquae ac mss. melius,
creditis solitudinem; solitudo enim et orbitas de morte dicuntur proximorum. Tertio autem versu deest in mss. pluribus vox
vota, qua quidem exempta, sensus adhuc integer constat, sed tamen aliquid adimitur concinnitati.
creditis solitudinem, quod fletum totius
1299B civitatis, aetatum omnium, ordinum omnium vota, nova quadam pietate defertis. Non enim misericordiae privatae dolor, sed
quoddam publicae officium et munus est gratiae: aut si qua vos mei tangit misericordia, quod talem fratrem amiserim, habeo
fructum uberem, habeo vestri pignus affectus. Mallem fratrem viventem; sed tamen publicum officium in secundis rebus jucundius
est, in adversis gratius.
29. Neque vero mihi mediocre meritum tanti videtur officii. Neque enim otiose vel in Actibus apostolorum (Act. IX, 39) ,
Thabita mortua, flentes viduae describuntur, vel in Evangelio (Luc. VII, 12) mota lacrymis viduae prosequens turba funus
adolescentis inducitur, cui resurrectio debebatur; illam
1299C tamen Thabitam viduae, hunc tota civitas flevit. Non ergo dubium est
1299D Eodem sensu fletus pauperum supra vocabat
lacrymas redemptrices. Sed et passim in hac Oratione quam efficacia vivorum pro defunctis suffragia, nec non sanctorum pro utrisque subsidia jam
a primis Ecclesiae saeculis crederentur, manifestum fit.
vestris lacrymis apostolorum patrocinium comparari: non, inquam, dubium est Christum misericordia motum, cum vos flentes
videret. Etsi nunc non tetigit loculum,
1299D Nonnulli mss.,
suscepit tamen datum: et si non appellavit . . . . non resedit in lectulo.
suscepit tamen commendatum spiritum: et si non appellavit corporis voce defunctum; divinae tamen potestatis auctoritate a
cruciatibus mortis, et a nequitiae spiritalis incursionibus ejus animam liberavit: et si non resedit in loculo, qui erat mortuus;
tamen requievit in Christo: et si non locutus est nobis; tamen ea quae supra nos sunt, cernit: et quae potiora sunt nobis,
jam se videre laetatur. Per ea enim quae in
1300A Evangelio legimus, quae futura sunt intelligimus: et praesentium species indicium est futurorum.
30. Non opus fuit ei
1299D Mss. aliquot,
resurrectio corporalis.
resurrectio temporalis, cui aeterna debetur. Quid enim in hanc miseram et aerumnosissimam recideret labem, atque in hanc
flebilem vitam rediret, quem raptum magis 1122 esse ex tam imminentibus malis urgentibusque periculis gaudere debemus? Nam
si pacato saeculo, bellisque cessantibus, raptum Enoch (Gen. V, 24) nemo deflevit, sed magis propheta laudavit, sicut de
illo Scriptura dixit:
Raptus est, ne malitia
1299D Mss. nonnulli,
mutaret intellectum ejus, aut fictio deciperet animam ejus.
mutaret cor ejus (Sap. IV, 11) ; quanto magis nunc jure dicendum est, cum ad saeculi lubricum, vitae accedat ambiguum! Raptus est, ne in
manus incideret Barbarorum: raptus est, ne totius orbis excidia,
1300B mundi finem, propinquorum funera, civium mortes, ne postremo sanctarum virginum atque viduarum, quod omni morte acerbius
est, colluvionem videret.
31. Ego vero te, frater, cum vitae tuae flore, tum mortis commoditate beatum arbitror. Non enim nobis ereptus es, sed periculis:
non vitam amisisti, sed ingruentium acerbitatum formidine caruisti.
1299D Plures mss. et Amerb.,
Nam qui eras . . . . misericordia in tuos; quidam meliuscule,
pronus in tuos: elegantius tamen alii, atque edit. ut in contextu.
Nam qua eras sanctae mentis misericordia in tuos, si nunc urgeri Italiam tam propinquo hoste cognosceres, quantum ingemisceres,
quam doleres in Alpium vallo summam nostrae salutis consistere,
1299D Nannius ubi annotavit in aliis cod. pro
concaedibus
1300D haberi
congeribus (in quibusdam scribitur
congeriebus), in aliis vero
aggeribus, id est, stragibus dejectarum arborum, ut itinera hostibus intercluderentur: subjungit, quid sit melius, aliis divinandum
se relinquere; cum voce
concaedibus intelligi possint multa ligna quasi communi caede ac simul strata. Et certe non aberravit a scopo haec conjectura; eadem
enim voce hoc ipso sensu Tacitum lib. I usum reperias. Consequenter autem, ubi nos cum Gill., Rom. edit. ac mss. aliquot,
tam tenui discrimine, etc., edit. Amerb. et Eras. cum mss. nonnullis praeferunt,
in tanto teneri discrimine tuos ab hoste imparo: alii vero mss. non parvo numero,
tam tenui ab hoste discrimine tuos esse, ab hoste impuro, etc. Minime male.
lignorumque concaedibus construi murum pudoris! Qua afflictione moereres tam tenui discrimine tuos ab hoste distineri, ab
hoste impuro atque crudeli, qui nec pudicitiae parceret, nec saluti!
1300C 32. Quonam, inquam, haec modo ferres, quae nos
1300D Cod. Remig. et Benign.,
perpeti: atque (quod gravius est) ferre cogemur. Minus commode. Adverte autem hic
perpeti idem sonare ac non impedire, quod sane levius est quam si spectare turpitudinem quis cogeretur.
perpeti, et fortasse (quod gravius est) spectare cogemur, rapi virgines, et avulsos a complexu parentum parvulos liberos
supra tela jactari, incestari sacrata Deo corpora, et senilem viduae maturioris uterum in usus desuetos oncrum redire, non
pignorum? Quonam, inquam, modo ista tolerares, qui etiam ultimo spiritu tui jam fortassis oblitus, et adhuc nostri non immemor,
de cavenda incursione Barbarorum nos saepius admonebas, commemorans non frustra te dixisse fugiendum. Fortasse ideo quod nos
destitui tua morte cernebas: quod non infirmitate animi, sed pietate faciebas; et si
1301A infirmus pro nobis, tamen firmus tibi. Qui cum a viro nobili revocareris
1301C Ambrosius eodem modo Symmachum Satyri parentem hoc loco vocat, quo ab eodem epist. 17 num. 12, epist. 52 num. 17, et epist.
53 num. 5, Theodosius Valent. minoris et Gratiani parens dicitur, et quo etiam in bene multis Codicis Theod. legibus superiores
1301D imperatores licet sanguine prorsus alieni eodem titulo a successoribus ornantur suis, nimirum honoris ac venerationis gratia,
et forte hic etiam animi acceptorum beneficiorum non immemoris testimonio. Hinc autem conjicimus Satyrum in reditu ex Africa
Roma transiisse.
Symmacho tuo parente, quod ardere bello Italia diceretur, quod in periculum tenderes, quod in hostem incurreres; respondisti
hanc ipsam tibi causam esse veniendi, ne nostro deesses periculo, ut consortem te fraterni discriminis exhiberes.
33.
1301D Hic aperta, ut advertit Nannius, imitatio est hujusce loci Virgiliani:
. . . . . . . . . . . . . . . . . Tuque, o sanctissima conjux,
Felix morte tua, nec in hunc servata dolorem.
Felix igitur tam opportuno obitu, quia non est in hunc servatus dolorem. Certe felicior 1123 quam sancta soror, quae tuo
solatio destituta, de suo pudore sollicita, duobus nuper beata germanis, nunc ex duobus fratribus aerumnosa, neque alterum
sequi potest, neque alterum derelinquere: cui tumulus hospitium tuus, et corporis tui sepulcrum est domus. Atque utinam vel
hoc tutum diversorium!
1301B Cibus in fletibus, potus in lacrymis; cibum etenim dedisti nobis panem lacrymarum, et potum dedisti nobis in lacrymis in
mensura, aut fortasse ultra mensuram (Psal. LXXIX, 6) .
34. Nam quid de me loquar, cui neque mori licet, ne sororem relinquam: neque vivere libet, ne a te avellar? Quid enim mihi
sine te potest esse jucundum, in quo omnis semper fuit nostra jucunditas? aut quid diutius in hac vita degere juvat, atque
in terris morari, in quibus tamdiu jucunde viximus, quamdiu simul viximus! Etsi esset quod hic delectare nos posset, sine
te delectare non posset: et si quando voluissemus impense vitam producere, jam tamen sine te esse nollemus.
35. Haec intolerabilia. Quid enim tolerabile sine
1301C te tanto vitae comite, tanto laborum meorum officiorumque consorte? Cujus ego casum quo esset tolerabilior, nec praemeditari
potui; ita pavebat animus de illo tale aliquid cogitare! non quo conditionem ignorarem, sed quidam votorum usus sensum communis
fragilitatis obduxerat; ut de illo nisi secunda omnia cogitare nescirem.
36. Denique proxime cum gravi (quodam atque utinam supremo!) urgerer occasu; hoc solum dolebam, quod non ipse assideres lectulo,
ac votivum mihi cum sancta sorore partitus officium,
1301D Ab antiquis petita fuit ea consuetudo, qua morientium oculi conjunctissimorum manibus claudebantur. Ejus meminit ac rationem
reddit Plinius lib. XI, cap. 37, et alii multi mentionem faciunt.
morientis oculos digitis tuis clauderes. Quid optaveram! Quid rependo!
1302A Quae vota deficiunt! Quae ministeria succedunt! Aliud praeparabam, aliud exhibere compellor; non jam ipse ministerium funeris,
sed minister. O dura oculorum lumina, quae potuistis fratrem videre morientem! O immites et asperae manus, quae clausistis
oculos, in quibus plus videbam!
1301D Hoc etiam in usu positum apud Romanos, ut cadavera parentum a filiis, cognatorum a consanguineis,
1302C imperatorum a principibus senatus efferrentur ad rogum vel ad tumulum. Sic posterioribus quoque saeculis divum Ludovicum
Philippi filii ac successoris cervice portatum ad majorum sepulcra cognoscimus. Sed haec obvia.
O durior
1302D cervix, quae tam lugubre onus, consolabili licet obsequio, gestare potuisti!
37. Haec tu, frater, mihi justius exhiberes. Haec ego a te exspectabam, haec ego officia desiderabam. Nunc vero ipsae meae
vitae superstes, quod sine te solatium capiam, qui solus moerentem solari solebas, excitare laetitiam, moestitudinem propulsare?
Qualem te nunc ego, frater, aspicio, jam nulla mihi verba referentem, 1124 jam nulla offerentem oscula!
1302B Quamquam ita mutuus semper utrique nostrum insederit amor, ut interiore potius foveretur affectu, quam forensi blanditia
divulgaretur; neque enim aliorum quaerebamus testimonium, qui tantam nostri gratiam tenebamus. Ita virilis se utrique nostrum
germanitatis succus infuderat, ut non blanditiis probare amorem, sed conscia mente pietatis interno amore contenti, fucum
blanditiarum non requirere videremur, quos et ipsa in amorem mutuum imago formaret; nescio
1302D Mss. aliquot,
expressiore mentis quam corporis similitudine. Non satis recte. Ex hoc autem loco intelligamus licet episcoporum vestes ab aliorum cultu potius simplicitate ac modestia,
quam forma vel colore fuisse diversas. Hoc pulchre confirmatur epistola Coelestini I ad episcopos Viennensis provinciae ita
scribentis:
Discernendi a plebe vel caeteris sumus doctrina, non veste: conversatione, non habitu: mentis puritate, non cultu, etc. Vide similiter quae de vestimentis, quibus Augustinus indui solebat, tradit Possidius. Nonnulli mss.,
nescio quam expressiorem mentis quam corporis similitudinem habere videbamur.
enim qua expressione mentis, qua corporis similitudine alter in altero videbamur.
38. Quis te aspexit, qui non me visum putaret? Quoties aliquos salutavi, qui quoniam te prius consalutaverant, se a me jam
dicerent salutatos! Quanti tibi dixerunt aliquid, qui se mihi dixisse memorarent!
1302C Quae mihi hinc gaudia, quanta frequenter oborta laetitia, quod eos errare in nobis cernerem!
1302D Et hoc quoque, inquit Nannius, aliqua ex parte a Virgilio mutuo sumptum est:
Daucia, Laride, Tymberque, simillima proles,
Indiscreta suis, gratusque parentibus error.
Quam gratus error, quam jucunda prolapsio, quam religiosa fallacia, quam suavis calumnia! Neque enim de tuis erat aliquid
aut factis aut sermonibus, quod timerem, qui mihi tua laetabar ascribi.
39. Tamen si vehementius contenderent, quod se mihi aliquid intimasse memorarent, respondebam ridens et gaudens: Videte ne
fratri dixeritis. Nam cum omnia nobis essent nostra communia, individuus spiritus, individuus affectus; solum tamen commune
non erat secretum amicorum: non quo
1303A conferendi periculum vereremur, sed tenendi servaremus fidem. Sane si consilio pendenda res esset, erat semper commune consilium,
nec semper commune secretum. Nam etsi amici ita alteri nostrum dicerent, ut dicta sua
1303C Omnes edit.,
ad alterutrum pervenirent; omnes mss.,
ad alterum pervenirent. Meliori sensu. Quod autem adverbio
plerumque in quibusdam mss. additur
complacitum, id prorsus videtur supervacaneum. Adverte porro quanta fuerit Ambrosii nostri in amicorum secretis fides, et quam sancta
cautaque religio.
ad alterum pervenirent; tamen scio plerumque ita fidem secreti esse servatam, ut nec fratri committeretur. Erat enim fidele
indicium, et extraneo non esse proditum, quod non esset cum fratre collatum.
40. His igitur tantis ac talibus bonis in excessum quemdam, fateor, mentis elatus, superstitem me
1303C Vet. edit.,
timere desiderarem; Rom. et mss. frequentissimi,
timere desieram. Infra vero ubi omnes edit.,
quam inexplorata vulnera; mss. prope ad unum,
quam explorata vulnera. Absurdo sensu.
timere desieram, quod illum vita crederem digniorem: et ideo excepi plagam, quam ferre non possum; tolerabiliora enim tanti
doloris praemeditata, quam inexplorata vulnera. Quis jam moestum solabitur?
1303B Quis afflictum levabit? Cum quo participabo curas? Quis me ab istius mundi vindicabit
1303C Ita Rom. edit. et plures mss.; vet. autem edit. cum mss. nonnullis,
vindicabit usu. Non diversa sententia; idem enim sonat, ac liberabit rerum temporalium cura et commercio. Rursus continuo post, ubi Gill.
edit. et Rom. cum paucis mss.,
actor negotiorum; Amerb., Eras. ac mss. longe plurimi,
auctor negotiorum.
usura? Tu enim auctor negotiorum, censor servulorum, arbiter fratrum; non litis, sed pietatis arbiter.
41. Nam si quando aliquid cum sancta sorore 1125 mihi conferendum fuit, utra melior videretur sententia, te judicem sumebamus,
1303D Mss. complures,
qui nullum laederes, atque, etc.; melius alii, atque edit. ut in textu. Est enim Terentiana locutio ex Adelph. act. V, sc. 4:
Nulli laedere os, arridere omnibus, etc.
qui nullius laederes os, atque utrique satisfacere gestiens, et amandi affectum tenebas, et censendi modum; ut et utrumque
gratum dimitteres, et utriusque tibi gratiam vindicares. Aut si ipse aliquid disceptandum deferres, quam grata contentio tua!
quam sine felle ipsa indignatio! quam servulis ipsis coercitio non amara; cum te fratribus magis deferre, quam ex affectu
disceres vindicare! Nobis enim professio repressit
1303C studia coercendi; immo tu, frater, ab omni nos abducebas
1304A coercitionis affectu, vindicare pollicens, et lenire desiderans.
42. Non mediocris igitur prudentiae testimonium, quae ita a sapientibus definitur:
1303D Platonem videtur innuere, qui cum alibi, tum lib. IV de Legib., de divino cultu disputat, et administratione reipublicae.
Quod autem subditur de cognitione sui et vita recte instituenda ex Alcibiade I petitum est.
Bonorum primum esse Deum scire, et verum illud atque divinum pia mente venerari, illam amabilem et concupiscendam aeternae
pulchritudinem veritatis tota mentis charitate diligere. Secundum autem, in proximos a divino illo fonte atque coelesti naturae
derivare pietatem: quod etiam mundi sapientes nostris hausere de legibus. Neque enim derivare ista in hominum
1303D Remig. et Benig. cod.,
in disciplina potuissent, nisi . . . . . fonte potassent.
disciplinas, nisi de coelesti illo divinae legis fonte potuissent.
43. Quid igitur observantiam ejus erga Dei cultum praedicem? Qui priusquam perfectioribus esset initiatus
1304B mysteriis, in naufragio constitutus, cum ea qua veheretur, navis scopuloso illisa vado, et urgentibus hinc atque inde fluctibus
solveretur, non mortem metuens, sed ne vacuus mysterii exiret e vita; quos initiatos esse cognoverat, ab his divinum illud
fidelium sacramentum poposcit:
1303D Mss. aliquot,
non ut curiosus oculos arcanis insereret. Multa sunt in hoc unico loco, quae veterem Ecclesiae disciplinam patefaciant: primo enim hic vides, sicut et alibi frequenter,
eucharistiam
divinum fidelium sacramentum vocari; deinde eamdem diligenter oculis subtractam fuisse non initiatorum;
1304C tertio non tantum ad praesentem usum consecrari solitam, verum etiam ad futurum servari; postremo ejusdem a christianis
in periculis suis secum deferendae consuetudinem advertere est. De primis duobus jam non semel a nobis dictum, quod sufficiat:
ad posteriora vero capita confirmanda lectores tantummodo remittendi sunt ad Tertullianum lib. II ad Uxor. cap. 5; Cyprianum
de Lapsis, ubi mirabilem ignis ex arca, in qua idem sacramentum includebatur, eruptionem narrat; Eusebium lib. VI Hist. Eccles.
cap. 44, Gregorium magnum lib. III Dialog. cap. 33, et Joannem Diaconum eadem lib. I Vitae Gregorii referentem. Quibus atque
aliis addere licet etiam recentiores Spencaeum lib. II de Adorat. Euchar., card. Bonam lib. II Rerum Liturg. cap. 17, Mabillonium
lib. I De Liturg. Gall. cap. 9, Thyersium de Frequenti exposit. Sacram., et alios.
non ut curiosos oculos inferret arcanis, sed ut fidei suae consequeretur auxilium. Etenim ligari fecit
1304C
Orarium quid sit, Nannius exponit in hunc modum: «Orarium hic idem genus vestis cum eo,
1304D quod nunc in sacrificali cultu stola dicitur, apud veteres infula nominatur: cujus extremitates vittae dicuntur, et etiam
nunc in baptismo pueris initiandis imponitur. Insigne illud et hostiarum, et sacerdotum est; credo ideo christianis solemne
fuisse, quod sanctus Petrus genus christianorum et regium et sacerdotale appellat.» Ita ille. Sed praeterquam quod multa confundit,
quae sunt inter se distinctissima, extra dubium est ab eo alienam huic loco orarii significationem afferri. Namque orarium
hic idem plane est, atque supra epist. 22, num. 9, nempe sudarium, strophium, seu linteum abstergendae faciei destinatum,
quo sensu apud ejusdem aetatis scriptores crebro invenitur.
in orario, et orarium involvit collo, atque ita se dejecit in mare, non requirens de navis compage resolutam tabulam, cui
supernatans juvaretur, quoniam fidei solius arma quaesierat. Itaque his se tectum atque munitum satis credens, alia auxilia
non desideravit.
44. Simul fortitudinem ejus spectare licet, qui fatiscente remigio, non quasi naufragus
1304D Quidam mss.,
tabulam supersederit . . . . . cui crediderat.
tabulam
1304C sumpserit, sed quasi fortis ex se ipso adminiculum
1305A suae virtutis assumpserit: nec deseruit 1126 spes, nec fefellit opinio. Denique primus servatus ex undis, et in portum
terrenae stationis evectus, praesulem suum, cui se crediderat, recognovit: statimque ubi etiam caeteros servulos suos vel
ipse liberavit, vel liberatos comperit, negligens facultatum, nec amissa desiderans, Dei ecclesiam requisivit; ut ageret gratias
liberatus, et mysteria aeterna cognosceret, pronuntians
1305C Mss. aliquot,
nullum ad referendam gratiam, etc.
nullum referenda gratia majus esse officium.
1305C Non abhorret, inquit Nannius, hoc ipsum a lege Persica, cujus meminit Xenophon, secundum quam summa poena plectebantur,
qui ingratitudinis convicti essent. Addere praeterea poterat illam veterum legem, qua libertos qui adversus patronos ingrati
exstitissent, licebat revocare in servitutem, quo alluditur a Terentio Andriae actu I, sc. 1, hoc Simonis ad Sosiam libertum
dicto.
haud muto factum. Consule similiter quae de remetiendis beneficiis disputat Ambrosius lib. I Offic. et locos officiorum Ciceron. ibidem indicatos.
Quod si homini non referre, simile homicidio judicatum est; quantum crimen est non referre Deo!
45. Est ergo prudentis agnoscere se ipsum, et quemadmodum a sapientibus definitum est, secundum naturam vivere. Quid enim
est tam secundum naturam,
1305B quam referre auctori gratiam? Aspice coelum hoc; nonne auctori refert gratiam, cum videtur?
Coeli enim
enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII, 2) . Mare ipsum cum sedatum atque tranquillum est, divinae serenitatis testatur indicium: cum movetur, indignatio
superna terrori est. Nonne omnes Dei gratiam jure miramur, cum advertimus quod insensibilis natura quadam sensibili ratione
suos fluctus coerceat, et fines suos unda cognoscat? Nam de terris quid loquar, quae divino obedientes praecepto omnibus sponte
animantibus pabulum subministrant (Gen. I, 11) ; atque id quod acceperint agri, velut crescentibus usuris multiplicatum,
cumulatumque restituunt?
46. Ergo ille qui natura duce divini rationem
1305C operis igneo mentis vigore perceperat, scivit primo omnium servatori suo gratiam esse referendam: sed
1306A quia referre non poterat, habere poterat.
1305C Eadem antipallage usus est Ambrosius lib. VI in Lucam, num. 25. Hanc autem figuram eum e Ciceronis Orat. pro Cn. Planco
mutuatum esse monet Nannius; Tullianaque verba examinari a Juliano rhetore apud Gellium lib. I, cap. 4. Mss. nonnulli,
hujusmodi gratia ejus.
Est enim hujuscemodi gratiae vis, ut et cum refertur, habeatur; et habendo referatur. Referebat igitur gratiam, deferebat
fidem. Nam qui tantum mysterii coelestis involuti in orario praesidium fuisset expertus, quantum arbitrabatur si ore sumeret,
et toto pectoris hauriret arcano! quam majus putabat fusum in viscera, quod tantum sibi tectum orario profuisset!
47. Sed non ita avidus fuit, ut esset incautus; scimus enim plerosque aviditate studii praetermittere cautionem. Advocavit
ad se episcopum (24, q. 1, cap. Advocavit) , 1127 nec ullam veram putavit nisi verae fidei gratiam, percontatusque ex eo
est utrumnam cum episcopis catholicis, hoc est, cum Romana Ecclesia conveniret? Et forte
1305C Mss. aliquot,
ad id lucrum. Sed non dubius
1305D scriptorum lapsus. Quod autem Luciferum spectat, isthaec de illo tradiderunt Patres atque Ecclesiasticarum rerum historici.
Erat hic Calaritanus in Sardinia episcopus, qui cum in synodo Mediolanensi morem Constantio imperatori gerere detrectasset,
una cum Dionysio, Eusebio, Paulino et Rhodanio sanctis atque catholicis episcopis ejectus fuit in exsilium, in quo mutatis
subinde locis, usque ad Juliani Caesaris tempora perseveravit. Exsul Athanasium defendit, editis adversus Constantium praeclaris
libris, propter quos eum tamquam sincero martyrii desiderio incensum maximi quique ejusdem aetatis viri praedicarunt. Verum
idem cum in occidentem rediens, Antiochiam, qua iter illi erat, divisam inter Eustathianos ac Meletianos offendisset, Paulinumque
in priorum gratiam
1306C ordinasset, longo dissidio, de quo supra ad epist. 56 a nobis dictum est, causam praebuit. Improbavit Paulini ordinationem
sanctus Eusebius: quam injuriam Lucifer suam interpretatus, ipse concilium Alexandrinum, cui tamen per legatum suum subscripserat,
non recipere constituit, seque ab iis omnibus separavit, qui quempiam eorum a quibus ulli Arianorum formulae subscriptum esset,
in communionem suam admisissent. Et hanc originem Luciferianorum schismati attribuunt. Non desunt etiam qui illud Luciferi
adversus Eusebium invidentiae, Hieronymo dissentiente, acceptum ferant: sed nec alii, a quibus illud cum haeresi circa infusionem
animae junctum dicatur. At neutrum satis credibile est. De Lucifero praeter Ambrosium hoc ipso loco, Hieronymum Dialogo adversus
Luciferianos, Rufinum lib. I cap. 19 et seq., et Augustinum de Haeres. cap. 81; egerunt etiam Socrates lib. III cap. 5 et
seq., Sozomenus lib. V, cap. 12 et 13, Theodoretus lib. III cap. 5, atque alii.
ad id locorum
1306B in schismate regionis illius Ecclesia erat; Lucifer enim se a nostra tunc temporis communione diviserat, et quamquam pro
fide exsulasset, et fidei suae reliquisset haeredes; non putavit tamen fidem esse in schismate. Nam etsi fidem erga Deum tenerent,
tamen erga Dei Ecclesiam non tenebant, cujus patiebantur velut quosdam artus dividi, et membra lacerari. Etenim cum propter
Ecclesiam Christus passus sit, et Christi corpus Ecclesia sit (Ephes. V, 25) ; non videtur ab his exhiberi Christo fides,
a quibus evacuatur ejus passio, corpusque distrahitur.
48. Itaque quamvis gratiae fenus teneret, et metueret tanti nominis debitor navigare; tamen eo transire maluit, ubi tuto posset
exsolvere: judicabat enim divinae solutionem gratiae in affectu ac fide
1306C esse; quam quidem statim ubi primum copia liberior Ecclesiae fuit, implere non distulit.
1306D Jam non semel significatum est ab Ambrosio Satyrum, cum navigationi sese committeret, necdum baptismate fuisse regeneratum.
Nihil quidem illis temporibus usitatius erat, quam hoc sacramentum usque ad provectiorem aetatem protrahere, quod cum a multis
ea mente fieret, ut liberius cupiditatibus suis frena laxarent, a Patribus graviter ac vehementer reprehendebatur, quemadmodum
in Ambrosio nostro saepius licuit observare. Verum Satyri vita tam pie sancteque instituta hic describitur, ut hujusmodi suspicione
prorsus liberetur. Potuit nihilominus ipse hoc de se caute vereri, quod timebat de Augustino Monica mater, nimirum ne baptismalem
gratiam, qua eum numquam excidisse Ambrosius testatur, aliquo juvenili aestu abreptus amitteret, si ad eum
1307D immaturiori adhuc aetate accessisset. Admonitus porro naufragii discrimine, quod evaserat, ad baptismum ea, quam vidimus,
cautione properavit. Neque vero ad solitos catechumenorum gradus observandos adactus fuit; nam quoties urgeret periculum,
illos omitti consuevisse intelligimus ex eorum baptismo, qui sontico morbo exagitati eodem sacramento initiabantur. Quod ad
locum ubi tinctus fuit Satyrus noster, cum Ambrosius silentio eum praeterierit, confidentiam justo majorem praeferunt
Decreti correctores, quippe qui ab Ambrosio narrari scribunt Satyrum,
cum in Sardiniam appulisset, ad se episcopum Sardum advocasse, etc. Verumtamen etsi Rufinus dum lib. I. cap. 30, scribit de Luciferiano schismate,
quod licet per paucos adhuc volvitur, quodammodo videatur illis favere; nihil tamen vetat, quominus illud non tantum usque in Siciliam, sed etiam usque ad viciniores
Africae oras serpere potuerit.
Deique gratiam
1307A et accepit desideratam, et servavit acceptam. Nihil igitur ea prudentia sapientius, quae divina et humana secernit.
49. Nam quid spectatam in stipendiis forensibus ejus facundiam loquar? Quam incredibili admiratione in auditorio
1308D Sublimis idcirco praefectura dicitur, quia tribunal erat praefecti praetorio, cujus dignitas aliarum omnium apex habebatur.
Ad hunc provocatio erat a praesidibus provinciarum: et in ejus foro advocati centum, saltem in Oriente, causas agebant, qui
clarissimi et spectabiles dicti, varia donabantur immunitate, ut docet Jul. Caesar Buleng. lib. III de Imperio Rom. cap. 4.
praefecturae sublimis emicuit! Sed malo illa laudare, quae perceptis mysteriis Dei duxit humanis esse potiora.
50. Fortitudinem quoque ejus si quis plenius spectare volet, consideret quoties post naufragium invicto quodam contemptu vitae
hujus, maria transfretaverit: diffusasque regiones obeundo peragrarit: postremo quod hoc ipso tempore periculum non refugerit,
sed ad periculum venerit, patiens injuriae, negligens frigoris, atque utinam sollicitus cautionis!
1307B Sed hoc ipso beatus, quod dum licuit vigore uti corporis, inoffenso ad exsequenda quae vellet, functus 1128 juventutis
officio, vitam vixit, debilitatem ignoravit.
51. Qua vero prosecutione simplicitatem ejus edisseram? Ea est enim quaedam morum temperantia, mentisque sobrietas. Date,
quaeso, veniam, et permittite dolori meo; ut de eo mihi paulo uberius liceat loqui, cum quo jam non conceditur colloqui. Certe
et vobis proficit, ut advertatis
1308D Quidam mss.,
non fragilitate quadam nos, etc.
non fragilitate quadam vos hoc officium, sed judicio detulisse: nec misericordia mortis impulsos, sed virtutum honorificentia
provocatos; anima enim benedicta omnis simplex (Prov., XI) . Tanta autem simplicitas erat, ut conversus in puerum, simplicitate
illius aetatis innoxiae,
1307C perfectae virtutis effigie,
1308D Nonnulli mss.,
et quadam innocentium morum specula.
et quodam innocentium morum speculo eluceret. Intravit igitur in regnum coelorum, quoniam credidit Dei verbo; quoniam sicut
puer artem repulit adulandi, injuriae dolorem clementer absorbuit, quam inclementius vindicavit: querelae quam dolo promptior,
satisfactioni facilis, difficilis ambitioni, sanctus pudori; ut frequenter in eo superfluam magis verecundiam praedicares,
1308D Pauci mss.,
quam necessariam crederes.
quam necessariam quaereres.
52. Sed numquam superflua fundamenta virtutis; pudor enim non revocat, sed commendat officium. Itaque velut quadam virginali
verecundia suffusus ora, cum vultu affectum proderet, si forte aliquam subito veniens
1308D Ideo
parentis, id est, matris familias, non autem virginis occursus memoratur, quod his raro ex aedibus parentum in publicum prodire, nec
umquam nisi velata facie, concederetur. Quanto minus sermones in compitis nectere cum adolescentibus!
offendisset parentem, velut depressus
1308A et quasi demersus in terram, licet in ipso nequaquam dissimilis coetu virorum, rarus attollere os, elevare oculos, referre
sermonem: quod pudico quodam mentis pudore faciebat, cum quo castimonia quoque corporis congruebat. Etenim intemerata sacri
baptismatis dona servavit, mundus corpore, purior corde: non minus adulterini sermonis opprobrium, quam corporis perhorrescens:
non minorem ratus pudicitiae reverentiam deferendam integritate verborum, quam corporis castitate.
53. Denique in tantum castimoniam dilexit, ut 1129 nec uxorem expeteret; licet in eo non solum castitatis appetentia fuerit,
sed etiam pietatis gratia. Miro autem modo et conjugium dissimulabat, et jactantiam declinabat: tantaque erat dissimulatio,
1308B ut nobis quoque urgentibus, differre magis consortium, quam refugere videretur. Hoc unum itaque fuit, quod nec fratribus
crederet: non aliqua cunctationis haesitantia, sed virtutis verecundia.
54. Quis igitur non miretur virum inter fratres duos alterum virginem, alterum sacerdotem, aetate medium, magnanimitate non
imparem, ita inter duo maxima munera praestitisse; ut alterius muneris castitatem, alterius sanctitatem referret, non professionis
vinculo, sed virtutis officio? Ergo si libido atque iracundia reliquorum vitiorum educatrices sunt, jure castitatem atque
clementiam dixerim quasdam virtutum parentes; quamquam pietas quoque ut omnium principatus bonorum, ita etiam seminarium virtutum
est caeterarum.
1308C 55. Nam de parcimonia quid loquar, et quadam habendi castitate? Is enim non quaerit aliena, qui sua servat: nec inflatur
immodico, qui contentus est proprio. Nihil ergo aliud nisi proprium recuperare voluit; magis ne fraudaretur, quam ut ditaretur.
Nam eos qui aliena quaererent, recte accipitres pecuniae nominabat. Quod si radix malorum omnium avaritia est; utique vitia
exuit, qui pecuniam non requirit (I Tim. VI, 10) .
56. Non umquam accuratioribus epulis aut congestis ferculis delectatus est, nisi cum amicos rogaret: quantum naturae satis
esset, non quantum voluptati superesset, requirens. Et certe erat non pauper opibus, sed tamen
1308D
Pauper spiritu; his verbis additur in ant. edit. ac mss. non paucis,
quoniam ipsorum est regnum coelorum;
1309D sed illa in Rom. edit. resecata sunt, et in multis etiam mss. desiderantur. Et sane assutamentum scriptoris cujusdam nobis
videtur, quod non apte cum antecedentibus et consequentibus cohaeret.
pauper spiritu. De istius beatitudine.
1309A (Matth. V, 3) nequaquam utique dubitare debemus, qui neque ut opulens, exsultavit in divitiis: neque ut pauper, exiguum
quod habuit, judicavit.
57. Superest ut ad conclusionem cardinalium virtutum, etiam justitiae partes in eo debeamus advertere. Nam etsi cognatae sint
inter se, concretaeque virtutes; tamen singularum quaedam
1309D Ita vet. edit. ac plures mss.; Rom. autem edit. cum mss. nonnullis,
forma et expressio desideratur.
forma expressior desideratur, maximeque justitiae. Ea enim sibi parcior foris tota est, et quidquid habet quadam inclementia
sui, dum rapitur amore communi, transfundit in proximos.
58. Sed hujus multiplex est species. Alia erga propinquos, alia erga universos, alia erga Dei cultum, vel adjumentum inopum.
Itaque qualis in universos
1309B fuerit, provincialium, quibus praefuit,
1309D
Studia, id est, favor ac benevolentia. Nam alioqui satis usitatum erat, ut defunctis provinciae administratione praefectis detraherent
provinciales; immo saepe etiam eos accusarent repetundarum.
studia docent: qui parentem magis fuisse proprium, quam judicem loquebantur: gratum piae necessitudinis arbitrum, constantem
aequi juris disceptatorem.
59. Inter fratres autem qualis fuerit, licet 1130 omne hominum genus benevolentia complecteretur, indivisum patrimonium
docet:
1309D Mss. non pauci,
nec distributa aut deliberata: legendum forte . . . .
aut delibrata, hoc est, imminuta et decorticata.
nec distributa aut delibata, sed reservata haereditas. Etenim pietatem sibi causam esse negavit testandi. Nam hoc quoque
ultimo sermone signavit, cum quos dilexerat, commendaret; sibi nec uxoris arbitrium fuisse ducendae, ne a fratribus divelleretur:
nec testamenti faciendi voluntatem, ne nostrum in aliquo arbitrium laederetur. Denique et oratus et obsecratus a nobis, nihil
tamen condendum putavit: non oblitus tamen pauperum,
1309C sed tantum obsecrans esse tribuendum, quantum nobis justum videretur.
60. Quo uno satis et divini timoris expressit indicium, et humanae edidit religionis exemplum. Nam quod pauperibus contulit,
Deo detulit; quoniam
qui largitur pauperi, Deo fenerat (Prov. XIX, 17) : et postulando quod justum est, non exiguum, sed totum reliquit. Haec enim est summa justitiae, vendere
quae habeas, et conferre pauperibus. Qui enim
dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9) . Ergo dispensatores nos, non haeredes reliquit; nam haereditas successori quaeritur, dispensatio pauperibus
obligatur.
61. Unde non immerito quantus fuerit, hodie quoque per vocem
1309D Veteris ejus consuetudinis, qua pueri ad officium
1310D lectoris assumebantur, jam admonuimus non uno loco.
lectoris parvuli, Spiritus sanctus
1309D expressit:
Innocens manibus, et mundo corde, qui non accepit in vanum animam suam, nec fecit proximo
1310A
suo dolum: haec est generatio requirentium Deum (Psal. XXIII, 4, 6) . Hic ergo et in montem Domini ascendet, et in tabernaculo habitabit Dei; quia
ingressus sine macula, operatus est justitiam, locutus est veritatem, non decepit proximum (Psal. XIV, 2, 3) : nec pecuniam feneratus est suam, qui semper voluit recuperare haereditariam. Agnosco oraculum; quod
enim
1310D Mss. aliquot,
nulla ordinavit dispensatio.
nulla ordinavit dispositio, Spiritus revelavit.
62. Quid vero illud recenseam, quod supra ipsam justitiam pietate progressus; cum quaedam
1310D Incubatorem hic eum dici, qui praesidia Satyri atque Ambrosii occupabat, observat Nannius; addens insuper Dionysium Siculae
incubatorem aulae a Macrobio vocitatum.
incubatori communium fructuum mei contemplatione muneris putasset esse tribuenda, largitatis me jactabat auctorem, portionis
suae lucrum ad commune consortium conferebat.
1310B 63. Haec et alia, quae mihi tunc
1310D Omnes edit.,
erant voluptati maximae, cum recordatione doloris exasperavi; Gill.,
exasperavit; Rom.,
exasperant: mss. vero ut nos in textu, nisi quod pro
exasperant; non pauci legunt,
afferunt; et nonnulli etiam,
recordatione dolorem exasperant.
erant voluptati, maxime nunc recordationem doloris exasperant. Manent tamen, eruntque semper, nec umquam velut umbra praetereunt,
neque enim virtutis gratia cum corpore occidit, nec idem naturae meritorumque finis; licet ipsius naturae usus non in aeternum
occidat, sed temporali quadam vacatione requiescat.
64. Talibus igitur perfunctum virtutibus, ereptum periculis desiderio magis quam amissione flebo. Suadet enim ipsa opportunitas
mortis, ut prosequendum magis gratia, quam dolendum 1131 putemus; scriptum est enim in communi dolore proprium vacare debere
(IV Esdr. X, 11 et seq.) . Neque enim prophetico sermone uni illi mulieri, quae figuratur, sed singulis dicitur, cum Ecclesiae
dictum
1310C videtur.
65. Dicitur ergo et ad me, et dicit Scriptura coelestis: Hoccine doces,
1310D Mss. duo,
sic et instruis Dei plebem: alii totidem,
siccine Dei Ecclesiam instituis?
sic instituis Dei plebem? An nescis quia exemplum tuum periculum caeterorum est? Nisi forte exauditum non esse te quereris.
Primum istud arrogantis est impudentiae, mereri solum velle, quod multis etiam sanctis negatum noveris; cum scias,
quia non est personarum acceptor Deus (Act. X, 34) . Nam etsi misericors Deus, tamen si semper exaudiret omnes, non jam ex voluntate libera, sed ex quadam velut
necessitate facere videretur; Deinde cum omnes rogent, si exaudiret omnes, nemo moreretur. Pro quantis ergo quotidie rogas!
Numquid constitutio Dei contemplatione solvenda est tui? Cur ergo non impetratum aliquando
1310D doles, quod non semper impetrabile esse cognoscis?
1311A 66.
1311D Rom. edit.,
Stulta, inquit . . . omni tristitia contristatur . . . . et luget validissime. Et nunc quoniam omnes lugemus: et tristes sumus,
quoniam omnes contristati sumus: tu vero constristaris in filio. Interroga terram . . . . lugere tantorum casum super eam
germinantium:
Vet. autem edit. ac mss. ut in textu, nisi quod Eras. et Gill. legunt etiam
stulta; sed potius esse ut retineamus vocem
stulte, ex eo quod habetur infra,
contristaris in fratre, intelligimus.
Stulte, inquit,
super omnes mulieres, nonne vides luctum nostrum, et quae nobis contigerunt, quoniam Sion mater nostra omnium tristitia contristatur,
et humilitate humiliata est. Lugete validissime et nunc, quoniam omnes lugemus; et tristes sitis, quoniam omnes contristati
sumus: tu enim contristaris
in fratre.
Interroga terram et dicet tibi, quoniam haec est quae debeat lugere, tantorum superstes germinum: et ex ipsa, inquit,
ab initio omnes nati, et alii venient, et ecce pene omnes in perditionem ambulant, et in exterminium fit multitudo eorum.
Et quis ergo debet lugere magis, nisi quae tam magnam multitudinem perdidit, quam tu qui pro uno doles
(IV Reg. X, 6 et seq.) ?
67. Absorbeat igitur nostrum dolorem communis dolor, et acerbitatem proprii moeroris excludat.
1311B Non enim dolere debemus eos, quos cernimus liberatos; neque enim otiose tam sanctas hoc tempore animas corporeis vinculis
reminiscimur absolutas. Namque velut divino judicio tam
1311D Ambrosius viduarum vitae ac morum gravitate
1312D praecellentium mortem sibi dolorem singularem afferre consuevisse non uno loco testificatur.
graves viduas, ita uno tempore defunctas videmus, ut profectionis quidam videatur excessus, non mortis occasus; ne veterana
emeritis stipendiis pudicitia in dubium diu servati pudoris incideret. Quos gemitus mihi, quos dolores tam acerba excitat
recordatio! Et si moeroribus non vacabam; tamen in ipso dolore privato, in ipso tantorum amisso flore meritorum, communis
quaedam naturae me conditio solabatur: defixusque in uno dolor acerbitatem publici funeris, domesticae specie pietatis obduxerat.
68. Repeto ergo, sacra Scriptura, solatia tua; juvat
1311C enim tuis praeceptis, tuis sententiis immorari.
1312D Mss. non pauci,
Quia facilius est . . . . ratione apud temetipsum.
Quam facilius est coelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere (Luc. XVI, 17) ! Sed jam audiamus quae scripta
sunt:
Nunc, inquit,
retine apud temet ipsam dolorem tuum, et 1132
fortiter fer, qui tibi contigerunt, casus. Si enim justificaveris terminum Dei, et filium tuum recipies in tempore, et in
mulieribus collaudaberis
(IV Esdr. X, 15, 16) . Si hoc ad mulierem, quanto magis ad sacerdotem? Si de filio, non utique absurdum etiam de fratrum
amissione talia posse memorari; quamquam si mihi fuisset filius, numquam eum amplius dilexissem. Nam sicut in obitu liberorum
effusi labores, suscepti frustra dolores moerorem videntur augere; ita etiam in fratribus consuetudinis usus atque collegii
acerbitatem
1311D doloris accendunt.
69. Sed ecce dicentem Scripturam audio:
Noli facere hunc sermonem, sed consenti persuaderi. Qui enim casus Sion? Consolare propter dolorem Hierusalem. Vides enim
quia sancta nostra contaminata sunt,
1312D Ita mss. et edit. nisi quod Rom. edit. sola praefert,
et nomen quod invocatum est: sequenti autem versu eadem edit. cum vet. edit. ac mss. nonnullis,
et juvenes nostri, ubi mss. longe plurimi habent,
et illi nostri, forte legendum, et filii nostri.
et
1312A
nomen quod nominatum est super nos, pene profanatum est, et illi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi
sunt, et levitae nostri in captivitate fuerunt, et mulieres nostrae contaminatae sunt, et virgines nostrae vim passae, et
justi nostri rapti, et parvuli nostri proditi sunt, et juvenes nostri servierunt, et fortes nostri invalilidi facti sunt.
Et quod omnium majus, signaculum Sion quoniam resignata est de gloria sua, nunc et tradita est in manibus eorum, qui nos oderunt.
Tu ergo excute tuam multam tristitiam, et depone abs te multitudinem dolorum; ut tibi repropitietur fortis, et requiem faciat
tibi Altissimus requietione dolorum
(Ibid., 20 et seq.) .
70. Cessabunt igitur lacrymae, parendum est enim remediis salutaribus, quia debet aliquid inter fidos et perfidos interesse.
Fleant ergo qui spem resurrectionis
1312B habere non possunt, quam non sententia Dei eripit, sed fidei inclementia. Intersit inter Christi servulos, idolorumque cultores;
ut illi fleant suos, quos in perpetuum existimant interiisse: illi nullas habeant lacrymarum ferias, nullam tristitiae requiem
consequantur, qui nullam putant requiem mortuorum. Nobis vero quibus mors non naturae, sed vitae istius finis est; quoniam
in melius ipsa natura reparatur, fletus omnes casus mortis abstergat.
71. Certe si illi sibi aliqua solatia repererunt, qui finem sensus, defectumque naturae mortem arbitrati sunt; quanto magis
nos, quibus meliora post mortem praemia bonorum factorum conscientia pollicetur! Habent gentiles solatia sua, quia requiem
malorum omnium mortem existimant: et ut vitae fructu carent,
1312C ita etiam caruisse se putant omni sensu et dolore poenarum, quas in hac vita graves et assiduas sustinemus. Nos vero ut
erectiores praemio, ita etiam patientiores solatio esse debemus; non enim amitti, sed praemitti videntur, quos non assumptura
mors, sed aeternitas receptura est.
72. Cessabunt ergo lacrymae: aut si cessare non poterunt, in communibus lamentis flebo te, frater, et sub dolore publico domesticos
gemitus 1133 tegam. Nam cessare qui poterunt, cum ad omnem sonum nominis tui lacrymae subrepant, vel cum usus ipse recordationem
excitat, vel cum affectus imaginem repraesentat, vel cum recordatio dolorem renovat? Quando enim dees, qui tantis officiis
repraesentaris?
1312D Quidam mss.,
Ades enim, et semper offerris.
Ades, inquam, et semper offunderis, et toto te animo
1312D ac mente complector, aspicio, alloquor, osculor, comprehendo vel in ipsa quiete nocturna, vel in luce clara; cum revisere
et consolari dignaris moerentem. Denique ipsae jam noctes, quae quasi molestiores, vivente te, videbantur; quod mutui conspectus
1313A copiam denegarent: ipse jam somnus colloquiorum nostrorum dudum interruptor inamabilis, dulcis esse jam coepit; quia te
mihi reddidit. Non igitur miseri, sed beati; quorum nec praesentia deficit, nec cura minuitur, et augetur gratia. Etenim
1313D Videtur Ambrosius respicere ad Platonis locum in Apologia Socratis non longe a fine, ubi mortem lucrum esse disputans eam
placidissimo somno assimilat. Hinc eamdem comparationem verisimile est cum alios mutuatos esse, tum Ciceronem lib. de Senectute,
sicut et prima Quaest. Tuscul.
somni similis imago mortis.
73. Quod si in quiete nocturna vinculis adhuc corporeis inhaerentes, et quasi inter carceraria religatae claustra membrorum;
possunt tamen animae altiora et discreta perspicere: quanto magis spectant haec, cum jam puro aethereoque sensu nulla corporeae
labis impedimenta patiuntur! Meritoque mihi conquerenti,
1313D Ita cuncti mss. ac vet. edit. nisi quod pro
vergente, in quibusdam mss. legitur,
urgente; at Rom. edit. proprio marte sic immutavit,
urgente jam in diem quodam noctis occasu; sed audacior est ea correctio, quam ut a nobis admitti queat.
vergente quodam jam in occasum die, quod non reviseres quiescentem, totus omni tempore individuus adfuisti; ita ut illo perfusus
sopore membrorum,
1313B cum ego vigilarem tibi, tu viveres mihi, dicerem: Quid est mors, frater? Nam certe nullis a me separabare momentis; ita
enim ubique praesto eras, ut quam in istius vitae usu habere nostri copiam nequibamus, nunc nobis semper et ubique praesto
sit. Nam tunc utique omnia praesto esse non poterant; nec enim complexiones nostrae, conspectusque et osculorum corporalium
suavitates locis omnibus et omnibus temporibus suppetebant. Animorum imagines semper nobiscum erant, etiam quando non eramus
una: quae ne nunc quidem occiderunt, assiduoque advolant, quo majore desiderio, eo majore copia.
74. Teneo igitur te, frater, nec mihi te aut mors aut tempus avellet. Ipsae dulces lacrymae sunt, ipsi fletus jucundi, quibus
restinguitur ardor animi, et
1313C quasi relaxatus evaporat affectus. Neque enim sine te esse possum, aut tui non meminisse umquam, aut meminisse sine lacrymis.
O amari dies, qui interruptam copulam proditis! O flebiles noctes, quae tam bonum consortem quietis, et individuum mihi comitem
perdidistis! Quas ederetis cruces, nisi se offunderet imago praesentis, nisi visiones animi repraesentarent, quem species
corporis denegaret!
75. Jam jam, frater animo meo charissime, quamquam tu immaturo decesseris obitu; beatus tamen, qui ista non sustines, nec
amissum fratrem moerere compelleris, quem absentem diu ferre non poteras, sed recursu celeri revisebas. 1134 Quod si tunc
solitudinis meae taedia repellere, moestitiam fraternae mentis ablevare properabas; quanto nunc crebrius afflictum
1313D animum debes revisere, et ex te conceptum, per te lenire moerorem!
76. At mihi tamen dat aliquas officii usus inducias, et obsequii sacerdotalis intentio abducit animum: sanctae vero sorori
quid fiet, quae licet divino
1314A metu pietatem temperet; rursus tamen ipsum pietatis dolorem studio religionis accendit, strata humi et totum gremio sui
complexa tumulum, laborioso fessa incessu, tristis affectu, dies noctesque moerorem integrat? Nam licet fletum plerumque sermone
suspendat,
1314D Mss. aliquot,
in oratione revocat . . . . precandi assiduitatem lacrymarum ubertate.
in oratione renovat: et quamvis Scripturarum memoria consolationes serentibus praecurrat; flendi tamen desiderium precandi
assiduitate compensat, lacrymarum ubertatem tunc praecipue, quando nemo interrumpere possit, instaurans. Ita quod miserearis,
habes: quod reprehendas, non habes; flere enim in oratione virtutis est. Et quamquam istud familiare virginibus, quibus mollior
sexus, tenerior affectus, contuitu communis fragilitatis in lacrymas etiam sine domestici sensu doloris exuberat; tamen cum
major
1314B causa moerendi est, finis moeroribus excluditur.
77. Deest igitur consolandi via, quia suppetit excusandi gratia. Neque enim possis prohibere, quod doceas; praesertim cum
religionis astruat lacrymas, non doloris; et communis seriem deplorationis metu pudoris obtexat. Consolare ergo qui potes
adire animum, penetrare mentem. Cernat te esse praesentem, sentiat non esse defunctum; ut cujus secura de merito, ejus functa
solatio, discat pro eo non graviter dolere,
1314D Nonnulli mss.,
qui se admoverit non dolenti.
qui se admonuerit non esse dolendum.
78. Sed quid ego te morer, frater? quid exspectem, ut nostra tecum commoriatur, et quasi consepeliatur oratio? Licet
1314D Hinc intelligas apertam fuisse Satyri cadaveris faciem.
ipsa species et exanimis corporis forma soletur, oculosque manens gratia et permanens figura demulceat; nihil, inquam, moror,
1314C procedamus ad tumulum. Sed prius ultimum coram populo
1314D Cognati demortuo ter
vale ideo conclamabant, ut non modo testarentur affectum suum, sed praeterea ut si forte spiritus, qui putabatur exclusus, adhuc
in eo delitesceret, istis vocibus excitaretur.
vale dico, pacem praedico, osculum solvo. Praecede ad illam communem omnibus et debitam, sed jam mihi prae caeteris
1314D Iidem mss.,
desiderabilem domum, hospitii consortium . . . . cupientem deseras.
desiderabilem domum. Para hospiti consortium; et quemadmodum hic omnia nobis fuere communia, ita illic quoque jus dividuum
nesciamus.
79. Ne, quaeso, cupientem tui diu differas, properantem exspecta, festinantem adjuva, et si diutius morari tibi videbor, accerse.
Neque enim umquam prolixius abfuimus a nobis, tu tamen solebas revisere. Nunc quoniam tu redire jam non potes, nos ad te ibimus:
aequum est ut officium rependamus, subeamus vicem. Numquam nobis fuit vitae conditio discretior: semper aut sanitas aut aegritudo
communis;
1314D ut cum alter aegresceret, alter in morbum incurreret: 1135 et cum alter revalesceret, uterque consurgeret. Quomodo jus
nostrum amisimus? Et nunc consortium aegritudinis fuit, quomodo mortis consortium non fuit?
1315A 80. Tibi nunc, omnipotens Deus, innoxiam
1315A Et hic quoque testimonium redditur catholicorum precibus pro mortuorum subsidio et liberatione offerri solitis.
commendo animam, tibi hostiam meam offero: cape propitius ac serenus fraternum munus, 1136 sacrificium sacerdotis. Haec
mei jam libamina praemitto, in hoc ad te pignore venio, non pecuniae, sed
1316A vitae pignore; ne me diutius residere facias tanti fenoris debitorem. Non mediocris est fraterni amoris usura, nec vilis
naturae sors, quam cumulant incrementa virtutis. Possum ferre, si cito cogar exsolvere.