30. Oratio de Beata Virgine ad modum serti facta.
47. Oratio ad beatam Mariam V.
54. Oratio ad beatam Mariam V.
59. Oratio ad beatam Mariam V.
74. Oratio ad beatam Mariam V.
75. Oratio ad beatam Mariam V.
86. Oratio ad beatam Mariam V.
87. Oratio ad beatam Mariam V.
94. Oratio ad beatam Mariam V.
97. Oratio ad beatam Mariam V.
103. Oratio ad beatam Mariam V.
143. Oratio ad beatam Mariam V.
152. Oratio ad beatam Mariam V.
158. Oratio ad beatam Mariam V.
169. Oratio ad beatam Mariam V.
175. Oratio ad beatam Mariam V.
176. Oratio ad beatam Mariam V.
1. Ad aeterni numinis
cumulum honoris
Dicturus praeconia
nostri salvatoris
Insigniri gratia
tam sensus quam oris
Obsecro, nam linguae sum
impeditioris.
2. Hoc enim miserrimo
mihi peccatori
Dixisse plus congruit
quam legislatori,
Cuius sapientiam
effluentem ori
Placuit infundere
summo creatori.
3. Ego vero sordida
plenus actione,
Degens in superbia
et abusione,
Omnibus dissimilem
comparatione
Praesumam attollere
qua praesumptionc?
4. Cuius ad imperium
mundi salutare,
Christus Iesus, subdidit.
caelum, terram, mare,
Quomodo vel qualiter
audebo laudare,
Quam nec saltem dignus sum
ore nominare?
5. Ad haec tamen sentiam
me licet immundum,
Christum Iesum deprecor,
qui redemit mundum,
Ut meum eloquium
sit ei iucundum,
Qui potens est facere
de immundo mundum.
6. Ne, quoniam laudibus
intento Mariae,
Quae gigantem genuit
geminae usiae,
Eo, quod indignus sim,
vel nocte vel die
Accidat, quod accidit
olim Adoniae.
7. Mariam dilucide
satis exprimebat
Illa scala, dormiens
quam Iacob videbat,
Cui innixus Dominus
Deus apparebat,
Et quae caelum pariter
et terram tangebat.
8. Haec est enim pervia
scala peccatorum,
Qua libet ascendere
cacumen caelorum.
Huic ipse Dominus
innixus suorum
Vota pie suscipit
et preces servorum.
9. Haec ut Saba sapiens
regina Sybilla,
Sed multum humilior
utique quam illa,
Gabrieli nuntio
respondit tranquilla:
Ecce, inquit, cuius es
angelus, ancilla.
10. O felix humilitas!
ecce, mater Dei
Ancillam se nominat,
cum constaret ei,
Quod totius pareret
conditorem rei,
Qui disponit tempora
cursusque diei.
11. Videtur Abigail
istam designare,
Quae, cum David placuit
ipsam desponsare,
Volens coram nuntiis
se humiliare,
Pedes eius obtulit
se ipsam lavare.
12. Figuram huiusmodi
Rebecca praetendit,
Quae narrante puero
dum sibi attendit,
Quod per agrum obviam
Isaac ascendit,
De camelo protinus
ad terram descendit.
13. Lia ventris admodum
fructu gratiosa,
At Rachele facie
minas speciosa,
Designari poterit,
ut exponit glosa,
Haec inter Ierusalem
filias formosa.
14. Hesther, per quam reddita
salus est Iudaeo,
Et crux, quam paraverat
Amam Mardochaeo,
Facta figuraliter
designat ex eo
Gratam singulariter
hanc reginam Deo.
15. Iterum si conspicis
oculis internis,
Spiritum a litera
si bene discernis,
En, Iudith alterius
hostis Holofernis,
Eius, inquam, cuius est
locus in infernis.
16. Arcam iussu Domini
Noe construebat,
Quae salvavit intra se,
quidquid continebat,
Homines et pecora,
quae secum
tollebat,
Cum aqua diluvii
cuncta consumebat.
17. Si scripturae iunxeris
sensum et sophiam,
Per arcam intelleges
virginem Mariani,
Quae suo continuit
in alvo Messiam,
Ad vitae quo rediit
omnis caro viam.
18. Per columbam etiam
in ore gestantem
Olivam, clementiae
signum, designantem
Gabrielem virgini
fata nuntiantem,
Quod misericordiae
portaret infantem.
19. Abnegat incredulus
haec dicta ludaeus
Et infelicissimus
ille Manichaeus,
Quos ita corripiet
sequens sermo meus,
Quod adiudicabitur
hic et ille reus.
20. Tibi loquar igitur,
perfide Iudaee,
Ausculta similiter
et tu, Manichaee,
Dum transiret Dominus
mare Gallilaeae,
Dixit: "me sequimini"
Petro et Andreae.
21. Ita me sequimini
non gressum movendo
Nec utcumque gressibus
pedum incedendo,
Sed ipsum iustitiae
solem intuendo,
Quem vos pertinaciter
negare perpendo.
22. Vos, inquam, conveniam,
non dico factores,
Sed tantum Mosaicae
legis auditores,
Qui sunt, quos in invicem
confertis, errores
Adversus catholicae
fidei cultores?
23. Nonne scriptum legitis:
in ore duorum
Stabit testimonium ?
sed quid, si multorum
Utar testimoniis
ad robur dictorum,
Oredetisne testibus
vel dictis eorum?
24. Isaias siquidem
propheta testatur,
Ieremias asserit
hoc et praelibatur,
Per quos et per alios
patenter probatur,
Quod Iesus ex virgine
Maria nascatur.
25. Labiis quodammodo
vir incircumcisus,
Sed hinc a catholica
fide non divisus,
Quaero, quid significet
Danieli visus
Lapis, sine manibus
de monte praecisus.
26. Quid designet etiam,
quod rubus ardebat
Et rubum nullatenus
ignis comburebat ;
Haec utraque visio
videntes latebat
Et profecto virginis
partum exprimebat.
27. David, cum senuerat,
Abisag fovebat
Et regem, ut legimus,
calefaciebat,
Sed nec rex carnaliter
eam cognoscebat,
Nec a rege maculam
ipsa contrahebat.
28. Sic, sic Dei genetrix
et incorporavit
Deum et virgineum
florem conservavit,
Quod Iudaeus audiens
hucusque negavit
Et sicut, quae periit,
ovis sic erravit.
29. Dic, quicunque crederis
esse vel fuisse
Discussor et arbiter
virtutis praemissae,
Quid est mirabilius
partum concessisse
Virgini, an hominem
de terra fecisse?
30. Si esse contenderis
contra carnis iura,
Quod virgo conciperet
sine genitura,
Die, si nosti, cuius est
haec ipsa natura,
Qua traxit originem
omnis creatura?
31. Moyses dominicum
mandatum complebat
Et de cunctis tribubus
virgas adferebat,
Inter quas, quae fuerat
Aaron, frondebat
Et post diem alterum
nuces producebat.
32. Delectat mysterium
hoc magnum videre
Et contra Iudaicam
haeresim miscere,
Quae Deum in virgine
denegat complere,
Quod liquet ad oculum
in virga patere.
33. Qui dedit, ut arida
virga pullularet,
Fecit, ut et filium
virgo procrearet,
Qui mortalis propter nos
si non expiaret,
Nunquam nos a debita
morte liberaret.
34. Numquid non de virgine
potuit creare
Deus, quem de pulvere
noluit formare?
Si velle prospicitur,
de posse tractare
Non decet, nam potens est
cuncta renovare.
35. Cesset incredulitas
cuiusve Iudaei
Proinde potentiam
blasphemare Dei,
Cesset, inquam, supplici
voce clamans ei:
Iesu, fili virginis,
miserere mei.
36. Rex Aegypti Pharao
vidit una vice,
Refert ut historia,
quodque septem spicae
Pullulabant pariter
ex una radice,
Quod exponi poterit
de illa felice.
37. Per formosas etenim
spicas, ut expressit
Ioseph regis somnium,
secura repressit
Famem abundantia,
quam large concessit,
Ex hac sacra virgine
fructus qui processit.
38. Supra tempus capitis
Sisarae ponebat
Iahel clavum ferreum
et clavo transfigebat,
Quod effectualiter
Maria complebat,
Cum serpentis veteris
caput conterebat.
39. Haec [virgo] est mulier,
quae circumdat virum
Conimedentem pariter
et mel et butyrum,
Hoc dixisse dicimus
non esse delirum,
Quod dixit veridicus
propheta, nec mirum.
40. Sareptana vidua
Maria signatur,
Cui lechytus olei
non minuebatur,
Et farinae hydria
magis augebatur,
Ut Helias Domini
servus loquebatur.
41. Hanc vocare poteris
etiam, si velis,
Per Annam, quae fuerat
mater Samuelis,
Quem sub Heli voverat,
ut voto fidelis
Serviturum obtulit
Domino de caelis.
42. Haec est nominaliter
dicta maris stella,
Qua sedatur saepius
marina procella,
Haec pudoris thalamus,
haec unguenti cella,
Haec, quae sola dicitur
mater et puella.
43. Haec columna populum
Israel deducens,
Quo tendebat, lucide
de nocte reducens,
Haec ad vitae ianuam
semita perducens,
Haec, per quam seducitur
Satan nos seducens.
44. Haec est arca continens
manna delicatum,
Haec sancti sacrarium
spiritus sacratum,
Haec funda proiciens
petram, qua prostratum
Ab inermi legimus
Goliath armatum.
45. Haec est virga florida
Iesse, patris David,
Stella Iacob, Balaam
de qua prophetavit.
Haec, auditum filii
cuius auscultavit,
Inter animalia
Habacuc et pavit.
46. Haec, clausam Ezechiel
quam consideravit
Porta, vir nec exiit
per quam nec intravit,
Haec cisterna Bethlehem,
cuius asservavit
Aquam David, Domino
Deo quam libavit.
47. Hanc, ut brevis persequar
seriem sermonis,
Mystice significant
vellus Gedeonis,
Moysi vas scirpeum,
thronus Salomonis,
Aureum candelabrum
et mons visionis.
48. Mulier, sub pedibus
quae lunam tenebat
Et veste circumdata
solis apparebat,
Mariam aptissime
signans innuebat,
Quae verum iustit) ac
solem pariebat.
49. Conquievit populi
murmur mox aperto.
Quod aqua de silice
fluxit in deserto,
Virga, qua percutitur
in saxo reperto,
Virginis est filius,
ut placet diserto.
50. Illa Ierosolymis
salutis piscina,
In quam descendentibus
datur medicina,
Intellegi poterit
haec mundi regina,
Quae medetur languidis
virtute divina.
51. His et huiuscemodi
rebus designata,
Iam supra caeligenas
omnes exaltata,
Condescende miseris,
o virgo beata,
Quia nostra diceris
et es adovocata.
52. Regina, quae praesides
et primatum tenes
Super omnes virgines,
iuvenes et senes,
Reos reconcilia
servos eum penes,
Qui corda diiudicat
et scrutatur renes.
53. Te commendat gloria
matrem virginalis
Nec deflorat virginem
partus filialis,
De te prodit filius
patri coaequalis
Et ei per omnia
consubstantialis.
54. Maria, dulcissima
mater salvatoris,
Quae sanctorum omnium
es praelata choris,
Recordare, quaesumus,
tui quod honoris
Summa sit occasio
culpa peccatoris.
55. Signanter necessitas
quaenam videretur,
Verbum carnem fieri
per quam pateretur,
Si delictum hominis,
quod redimeretur
Sua morte, penitus
non inveniretur?
56. Constat ergo, domina
mundi praeelecta,
Quod pro peccatoribus
mater sis effecta,
Quos eidem, cuius sunt
opera perfecta,
Complacere facias
a Deo dilecta.
57. Nos quidem, nos fragiles
et ad malum proni,
Privamur hic, proh dolor,
omnis fructu boni,
Sed tuae committimus
miserationi
Nos et nostra subdimus
tuae ditioni.
58. Ne frustremur igitur
spe, quam reportamus
De te, cuius totiens
nomen invocamus,
Quae si non subveneris
nobis, ignoramus,
Quid in his miseriis
ultra faciamus.
59. Admitte, piissima
mater, hoc dictamen
Et sic te petentibus
impende iuvamen,
Ut cum factum fuerit
ultimum examen,
Vivamus in saecula
saeculorum. Amen.