30. Oratio de Beata Virgine ad modum serti facta.
47. Oratio ad beatam Mariam V.
54. Oratio ad beatam Mariam V.
59. Oratio ad beatam Mariam V.
74. Oratio ad beatam Mariam V.
75. Oratio ad beatam Mariam V.
86. Oratio ad beatam Mariam V.
87. Oratio ad beatam Mariam V.
94. Oratio ad beatam Mariam V.
97. Oratio ad beatam Mariam V.
103. Oratio ad beatam Mariam V.
143. Oratio ad beatam Mariam V.
152. Oratio ad beatam Mariam V.
158. Oratio ad beatam Mariam V.
169. Oratio ad beatam Mariam V.
175. Oratio ad beatam Mariam V.
176. Oratio ad beatam Mariam V.
1 a. Angelorum supernorum
Imperatrix atque datrix
Salvatoris, creatoris
Continentis omnia.
1b. Protulisti, quae vicisti,
Mundi florem atque rorem,
Mater alma, dicta palma
Iuste super omnia.
2 a. Balsamata ut es nata,
Virgo grata, es vocata
In honorem atque morem,
Noemi pulcherrima.
2 b. Nec non Sara es praeclara,
Virgo praegnans, quae es
regnans
Mundum istum, gignens Chri-
stum
Tu eris, sacerrima.
3 a. Collaudans per scripturam,
Visitaris per picturam,
Honorans per sculpturam,
Virgo felicissima,
3 b. Nec formido deformavit
Nec caligo diffamavit
[Nec rubigo] te [foedavit],
Regina mitissima.
4 a. Dona bona nobis dare
Tu digneris, virgo, veris
Flos, amare nos te dona,
Quod mala vitemus.
4b. En, felicem genetricem,
In qua ista infinita,
Quae quaesita in hac vita
Vere iuventutis
Anno prosunt senectutis.
5 a. Forma plena et serena,
Longa virtus, pia myrtus,
Humilitate brevis,
Concepisti, mater Christi,
Christum, qui non levis,
5 b. Immo gravis in moribus,
Ob quod in campi floribus
Merito laudaris,
Immo stella maris
Iuste nuncuparis.
6. Gloriosum ad nos vultum
Converte speciosum
Splendentem[que] multum,
Nos tu fove nosque move
De lacu miseriae.