30. Oratio de Beata Virgine ad modum serti facta.
47. Oratio ad beatam Mariam V.
54. Oratio ad beatam Mariam V.
59. Oratio ad beatam Mariam V.
74. Oratio ad beatam Mariam V.
75. Oratio ad beatam Mariam V.
86. Oratio ad beatam Mariam V.
87. Oratio ad beatam Mariam V.
94. Oratio ad beatam Mariam V.
97. Oratio ad beatam Mariam V.
103. Oratio ad beatam Mariam V.
143. Oratio ad beatam Mariam V.
152. Oratio ad beatam Mariam V.
158. Oratio ad beatam Mariam V.
169. Oratio ad beatam Mariam V.
175. Oratio ad beatam Mariam V.
176. Oratio ad beatam Mariam V.
1. Ante thorum tam decorum
Virginis puerperae,
Lingua, prodas novum odas
Mariae christiferae.
2. Patrem nata illibata
Ipsa quippe genuit,
More miro sine viro
Mater esse meruit.
3. Virgo prolem, stella solem
Mundo novum edidit,
Dum fideli Gabrieli
Nuntianti credidit.
4. Res divina, una trina,
Utero concluditur,
Virginali forma tali
Deus homo gignitur.
5. Quod auscultans vox exsultans
Deum laudat dulcius,
Pax in terra pulsa guerra,
Caeli canit nuntius.
6. Pastor certus hoc expertus
Cernit in praesaepio
Christum natum, nobis datum
Nuntiat cum gaudio.
7. Natum regem praeter legem
Laudat hos et asinus,
Se prosternunt, quia cernunt
Christum esse comminus.
8. Stella fulget, ut divulget
Hoc orbi mysterium,
Stans innixa ut adfixa
Iuxta puerperium.
9. Reges credunt et accedunt
Ante thronum virginis,
Dona ferunt, Christum quae-
runt
Ducti signo luminis.
10. O miranda et laudanda
Ista generatio,
Quae perplexo et inflexo
Fulget hoc mysterio.
11. O stupenda, reverenda
Verbi incarnatio,
Per quam vita morte trita
Datur et salvatio.
12. O quam miram extra girum
Orbis tabernaculum,
In quo Dei virtus ei
Fecit habitaculum.
13. O quam rarum et praeclarum
Amoris conubium,
Ubi pura contra iura
Virgo parit filium.
14. O Maria, mater pia,
Trinitatis cellula,
Quae tam magnum lactas agnum
Dei, virgo parvula.
15. O flos florum, norma morum,
Castitatis Ulium,
Mel dulcoris, vas honoris,
Dei ferens filium.
16. Tu lux lucens , nos educens
De gehennae latebris,
Fulgens stella, lux novella,
Viam dans de tenebris,
17. Tu fons vivus, a quo rivus
Manat indeficiens,
Hunc qui potat, non aegrotat
Nec est ultra sitiens.
18. Madens humus, ardens dumus
Te figurant virginem,
Sane puram parituram
Deitatis hominem.
ly. Te signavit cantus David,
Tui ventris fructui
Ponens sedem, ut heredem
Nostro daret cultui.
20. Isaiae prophetiae
Intellectum aperis,
Quando paris expers maris
Deum nostri generis.
21. Evae luctum tu destructum
Prodis almo germine
Et productum vitae fructum
Sine viri semine.
22. Fers ad templum in exemplum
Viam vitae indicans
Natum regem, implens legem,
Partu te purificans.