30. Oratio de Beata Virgine ad modum serti facta.
47. Oratio ad beatam Mariam V.
54. Oratio ad beatam Mariam V.
59. Oratio ad beatam Mariam V.
74. Oratio ad beatam Mariam V.
75. Oratio ad beatam Mariam V.
86. Oratio ad beatam Mariam V.
87. Oratio ad beatam Mariam V.
94. Oratio ad beatam Mariam V.
97. Oratio ad beatam Mariam V.
103. Oratio ad beatam Mariam V.
143. Oratio ad beatam Mariam V.
152. Oratio ad beatam Mariam V.
158. Oratio ad beatam Mariam V.
169. Oratio ad beatam Mariam V.
175. Oratio ad beatam Mariam V.
176. Oratio ad beatam Mariam V.
1, Impudenter circuivi
Solum, quod mare terminat,
Indiscrete concupivi,
Quidquid amantem inquinat.
2. Si amo, forsan non amor,
Tunc pro mercede crucior,
Aut amor, nec in me amor,
Tunc ingratus efficior.
3. Porro, cum amor et amo,
Mater aenea media,
In momentaneo spasmo
Certaminis materia.
4. Ex quo caro longe foetet
Ad amoris aculeos,
Quos igitur ultra petet
Veri amoris aereos.
5. Fas est vel non est amare?
Fas est. Quam ergo virginem ?
Quae meruit baiulare
Verum Deum et hominem.
6. Meruit quae virtuosa,
Prae cunctis plena gratia,
Potens, munda, speciosa,
Dulcis humilis et pia.
7. Cum quis hanc amat, amatur,
Est ergo grata passio
Sui amor, quo beatur
Amans amoris bravio.
8. O Maria, virgo parens,
Meum sic ure spiritum,
Quod amori tuo parens
Amorem vitem irritum.