30. Oratio de Beata Virgine ad modum serti facta.
47. Oratio ad beatam Mariam V.
54. Oratio ad beatam Mariam V.
59. Oratio ad beatam Mariam V.
74. Oratio ad beatam Mariam V.
75. Oratio ad beatam Mariam V.
86. Oratio ad beatam Mariam V.
87. Oratio ad beatam Mariam V.
94. Oratio ad beatam Mariam V.
97. Oratio ad beatam Mariam V.
103. Oratio ad beatam Mariam V.
143. Oratio ad beatam Mariam V.
152. Oratio ad beatam Mariam V.
158. Oratio ad beatam Mariam V.
169. Oratio ad beatam Mariam V.
175. Oratio ad beatam Mariam V.
176. Oratio ad beatam Mariam V.
1. O Maria, miserorum
salus et refugium,
O Maria, una salus,
una spes fidelium,
O Maria, esto pia
meum ad auxilium.
2. O Maria, iam audito
tuo dulci nomine
Dissipantur graves imbres
paenitentis animae,
Et paulisper ampliori
illustratur lumine.
3. Ora Deum, qui te matrem
voluit eligere,
Iube carnem, quam tu sola
meruisti gignere,
Et exora Christum tuum,
ne me velit perdere.
4. O Maria, totum venit,
quidquid tu rogaveris,
Ille Deus vult omnino,
quidquid tu volueris,
Illa caro non praesumit,
nisi quod tu iusseris.
5. O beata mediatrix,
quae sic potes omnia,
Cuius velle nec perturbat
Dei praescientia,
Nam praescivit totum esse,
quidquid tu vis, domina.
6. Pro me saltem semel ora,
et hoc mihi sufficit,
Velle tuum, o Maria,
satis mihi proficit,
Quia, tantum ex quo dicis,
statim Deus efficit.
7. O regina, cui cuncta
fiunt possibilia,
Quidquid petis, tecum petit
tota caeli curia,
Totum quaerens, totum volens,
quod vult sua domina.
8. O Maria virgo, roga
tuum unigenitum,
Ut conservet in me tandem
castitatis lilium,
Te iuvante quo petente
merear tripudium.