30. Oratio de Beata Virgine ad modum serti facta.
47. Oratio ad beatam Mariam V.
54. Oratio ad beatam Mariam V.
59. Oratio ad beatam Mariam V.
74. Oratio ad beatam Mariam V.
75. Oratio ad beatam Mariam V.
86. Oratio ad beatam Mariam V.
87. Oratio ad beatam Mariam V.
94. Oratio ad beatam Mariam V.
97. Oratio ad beatam Mariam V.
103. Oratio ad beatam Mariam V.
143. Oratio ad beatam Mariam V.
152. Oratio ad beatam Mariam V.
158. Oratio ad beatam Mariam V.
169. Oratio ad beatam Mariam V.
175. Oratio ad beatam Mariam V.
176. Oratio ad beatam Mariam V.
1. O Maria, sponsa Christi,
Castitatem dum vovisti,
Templum esse meruisti
Summi regis filii.
O Maria, sceptrum regis,
Virga Iesse, mater legis,
Flos pudoris, salus gregis,
Baculus consilii.
2. Sacrum flamen te replevit,
Vitae verbum dum quievit,
Mundi scelus quod delevit,
In te, virgo regia.
Me peccantem tua prece,
Ne succumbam hostis nece,
Defoedatum mortis faece
Munda, o egregia.
3. Sordes purga delictorum,
O dulcedo supernorum,
Vitae portas miserorum,
Sors perennis gratiae.
Manum praebe desperato
Et peccatis obligato,
Me lucrare tuo nato
Spe perunctum veniae.
4. Vero sole illustrata,
Quasi cedrus exaltata,
Favo mellis comparata,
Angelorum domina,
Fundamentum es bonorum
Et cementum perfectorum,
Tu columna peccatorum,
Mittis vitutum semina.
5. Quae non flore deflorata,
Virgo manens illibata,
Verbo patris onerata
Dei paris filium,
Adae culpa nos infecit,
Morsu pomi dum refecit
Se, quem serpens sic eiecit,
Intrans in exsilium.
6. Sic offendit creatorem
Non repellens fraudatorem,
Quem post sentit deceptorem,
Labore dum adfligitur.
Immortalis fit mortalis,
Tota prole subiugalis,
Mundi status inaequalis,
Sic homo laesus laeditur.
7. Sed tu, mater conditoris,
Spes salutis, flos honoris,
Reparatrix transgressoris,
Medicina gratiae,
Miro modo subvenisti,
Quando Deum genuisti,
Nos his poenis exemisti,
Novae nutrix veniae.
8. Per te mare transmeatur,
Omne malum evitatur,
Omnis labor superatur,
Ave, mundi gloria;
Spes immensa peccatoris,
Virgo, mater conditoris,
Iram placa salvatoris,
Tu salutis gratia.
9. Ave, virga pastoralis,
Decor et pontificalis,
Dignitas sacerdotalis
Et virtutum cellulas
Tu lucerna veri solis,
Salvandorum firma polis,
Sustentamen nostrae molis,
Aaron tu virgula.
10. Se ipsum (tunc) exinavivit
Verbum patris nec amisit
Carne servi, quam admisit,
Deitatis gloriam ;
Quam sic arte palliatam
Et mortali circumdatam
Tunica reddit velatam
Nativitatis gratiam.
11. Et de sede parentali,
Regno patris e regali
Alvo tuo virginali
Te vestitus prodiit;
Sic mundus venit in mundum,
Et hoc mare fit iucundum,
Mundus homo dum immundum
Liberandus adiit.
12. Hoc in mari remigantes
Et procellis fluctuantes,
O Maria, te laudantes
Aeternam duc ad patriam,
Nos dulcedo terrenarum,
Carmen suave Sirenarum
Lacum mergunt in amarum,
Nisi petas veniam.
13. Consolando desperatos
Nos ingratos redde gratos,
Confirmando defraudatos
In viam pacis dirige ;
Virgo sancta, quid moraris?
Surge, scis, quod honorans ;
Natum quare non precaris?
Orando lapsos erige.
14. Nihil est, quod tibi neget,
Quia scit, quod mundus eget,
Te poscente corda reget
Spiritu consilii ;
Culpas dele, ne tarderis,
Ut a nobis venereris,
Mater sancta, quid vereris
Opem ferre filii?
15. Nulla virtus repulsiva,
Florens rosa, pax, oliva,
Te molestat, reddis viva,
Mors quorum vita pascitur ;
Ores ergo, ne draconis
Esca simus vel leonis,
Praeda simus ne praedonis,
Nostra qui morte alitur,
16. Et ne flammis accendamur,
A serpente ne rodamur
Et ab hoste ne stringamur
Sub poenarum vinculis;
Ibi dolor infinitus,
Ubi punit nos punitus
Hostis terrae et attritus
Plurimis periculis.
17. Salve, salva, sponsa Christi,
Hos, quos poenis exemisti,
Quando Deum genuisti
David ex stirpe nobilis;
Tempestate ne mergamur,
Ne procellis obruamur,
A spineto ne pungamur,
Concede, venerabilis.
18. Tu aurora solis ortum
Antecedens iam exortum,
Stilla mellis, rigas hortum
Sponsi, qui confloruit;
In quo flores quasi vitis,
Tactu, fructu, gustu mitis,
Cum a vino mundi sitis
Iam exstinctus maduit.
19. Calix Dei et praeclarus,
Vino plenus, hic amarus,
In futuro dulcis, carus,
Hic si inebriabimur ;
Faex (eius) non est exinanita,
Psalmodia testis ita,
Peccatorum non oblita,
Ab ipsa nam potabimur.
20. Ergo, virgo specialis,
Fons signatus spiritalis,
Gemma fulgens virginalis,
Evae culpam ablue ;
Caput antiqui serpentis
Pede tere nos laedentis,
Cor concede paenitentis,
Reatus nostros dilue.
21. Mater, natum exorando
Et pro nobis supplicando,
Nos in bonis conservando,
Iunge caeli civibus ;
Ut cum ipsis epulemur,
Congaudendo collaetemur,
Visu Dei iucundemur
Angelorum sedibus.
22. Creatura Dei sumus,
Caro nostra velut humus,
Vita volans quasi fumus,
Pertransiens opprimitur ;
Fit et homo quasi fimus,
Dum putrescit terrae limus,
Virgo, vide, quales simus,
Miseria deprimimur.
23. Homo iuventute floret,
Senectute saepe dolet,
Sic arescet, sicut solet,
Tandem morti subditur;
Homo flori comparatur,
Dum de matre generatur,
Nam florendo defloratur
Et sic adnihilabitur.
24. Sed tu, virgo, non marcescis,
Quae florendo non vilescis,
Mundo fructu maturescis,
More fragrans balsami;
Impolluta sis polluto,
Sorde carens in hoc luto,
Tu protecta Dei scuto,
Sponsi decor thalami.
25. O praecincta virgo sole,
Laus immensa tibi soli
Nos ingratos mundi mole
Sereno vultu respice ;
Praesta, virgo singularis,
Nulli iure coaequalis,
Quae prae cunctis dominaris
Dignitatis apice.
26. Ores ergo nunc pro clero,
Opem tuam, virgo, quaero,
Nos committe Deo vero
Cum devoto populo
Nec non sexu praedevoto
Femineo tibi noto,
Ores et pro mundo toto,
Sic succurre saeculo.
27. Ne peccando condemnemur,
Sed a malo liberemur,
Regi summo praesentemur
Sanctorum in agminibus,
Hoc praestare tu digneris,
Qui parcendo misereris,
Ut in nobis domineris
Nunc et semper per aeterna
Saeculorum saecula.