30. Oratio de Beata Virgine ad modum serti facta.
47. Oratio ad beatam Mariam V.
54. Oratio ad beatam Mariam V.
59. Oratio ad beatam Mariam V.
74. Oratio ad beatam Mariam V.
75. Oratio ad beatam Mariam V.
86. Oratio ad beatam Mariam V.
87. Oratio ad beatam Mariam V.
94. Oratio ad beatam Mariam V.
97. Oratio ad beatam Mariam V.
103. Oratio ad beatam Mariam V.
143. Oratio ad beatam Mariam V.
152. Oratio ad beatam Mariam V.
158. Oratio ad beatam Mariam V.
169. Oratio ad beatam Mariam V.
175. Oratio ad beatam Mariam V.
176. Oratio ad beatam Mariam V.
1. O Maria, stella maris,
Porta caeli quae vocaris,
In sublimi throno sita,
Supplicantes tibi dita.
2. Christi mater, virgo pia,
Praeceptoram Dei via,
Involutus naevi sorde
Ad te clamo toto corde:
3. Miserere, quaeso, mei,
Miserere, mater Dei,
Mala namque iam sunt multa,
Quae commisi, et adulta.
4. Mihi multum elanguenti
Et delicta confitenti
Heli, heli, quid sum ego,
Numquid tamquam pulvis ego ?
5. Cur creatus, quare natus?
Nam sum cinis stercorato,
Heu, dulcedo mundialis,
Quot et quantis urges malis !
6. Heu, quam gravem lugent poe-
nam,
Qui ad tuam sedent cenam,
Pandis opes, flectis mentes,
Odis bonis adhaerentes.
7. Ab his ergo conculcans,
Sed a tuis adamans,
Infers fluxum corporalem,
Aufers vitam spiritalem,
8. Infers malum, quod nos urat,
Aufers bonum, quod perdurat,
At tu, mundi quae regina,
Quae languentum medicina
9. Appellaris, procul pelle
Mala plebis et avelle,
Tolle planctum, terge luctum,
Seda moti maris fluctum.
10. Dirae necis tolle sortem,
Improvisam fuga mortem,
Sola virgo et intacta,
Decens, grata Deo facta.
11. Praebe mihi caeco ducem,
Quo ad veram ducar lucem,
Servitutis tuae donum
Da perenne mihi bonum.
12. Huius autem mundi mare
Fac ut possim enatare,
Laeta proles et decora,
Deum ex te natum ora.
13. Meas audi, quaeso, preces,
Quem deturpant carnis faeces,
Cor emunda, purga pectus,
Os et linguam intellectus.
14. Dele prorsus foedos mores,
Sparge bonae mentis flores,
Te laudare me dignare
Et virtutem mihi dare
15. Contra hostes tuos velis,
Virgo sacra et fidelis,
Virens virga, florens rosa,
Tota pulchra et formosa.
16. Uva dulcis, vera vitis,
Fons hortorum, odor mitis,
Sanctitatis plenitudo,
Aequitatis rectitudo,
17. Hos converte, larga salus,
Quos praepungit doli palus,
Stirps praeclara, regis sponsa,
Lux apparens non absconsa.
18. Templum Dei spiritale,
Te precantes, precor, ale,
Flos albescens et decorus,
Nescit sordem cuius thorus.
19. Pro devotis Deum ora
Tibi servis omni hora,
Clarum germen et regale,
Iesse genus speciale.
20. Delictorum solve nexus
Plebis utriusque sexus,
Vera fides et beata
Super caelos exaltata.
21. Lapsis tuum fer iuvamen,
Desolatis consolamen,
Pietatis altitudo,
Castitatis fortitudo.
22. Vas a Christo praepurgatum
Vel ab ipso consecratum,
Ad te clamo, ad te oro
Vitiorum strictus loro.
23. Illud, inquam, rumpe lorum,
Quo se regit vis malorum,
Rogo, precor , interpello,
Pulso supplex et apello
24. Tuam, virgo, pietatem
Et benignam maiestatem,
Esto pro me apud Deum
Interventrix, ut ad eum
25. Pervenire possint digne
Mea vota, et benigne
Donet plebi christianae
Per te semper Arianae
26. Sectae ritus, argumenta
Evitare et figmenta.
Donet cunctis, qui te orant,
Qui requirunt et implorant,
27. Duraturam vitam, pacem
Bonam atque efficacem,
Donet terris ubertatem,
Det infirmis sanitatem,
28. Viam rectam deviatis,
Reddat sensum insensatis,
Donet lucem sempiternam
Et quietem his aeternam,
29. Qui fideles exstiterunt
Et qui bene crediderunt.
Sit laus illi sicut patri,
Honor tibi velut matri,
30. Virtus illi et potestas,
Tibi decus et maiestas
Nunc et semper et per saecla
Saeculorum infinita.