30. Oratio de Beata Virgine ad modum serti facta.
47. Oratio ad beatam Mariam V.
54. Oratio ad beatam Mariam V.
59. Oratio ad beatam Mariam V.
74. Oratio ad beatam Mariam V.
75. Oratio ad beatam Mariam V.
86. Oratio ad beatam Mariam V.
87. Oratio ad beatam Mariam V.
94. Oratio ad beatam Mariam V.
97. Oratio ad beatam Mariam V.
103. Oratio ad beatam Mariam V.
143. Oratio ad beatam Mariam V.
152. Oratio ad beatam Mariam V.
158. Oratio ad beatam Mariam V.
169. Oratio ad beatam Mariam V.
175. Oratio ad beatam Mariam V.
176. Oratio ad beatam Mariam V.
Salve, era, mater festi,
Naeva rugaque molesti
Insuper et omnis maesti
Expers et omnis incesti,
5. Fons salvaminis scelesti,
Auro cui plus est honesti,
Gemma, cuncta quae deplesti
Tuo valore caelesti,
Me mis naevi gravant gesti,
10. Mihi more peragresti,
Me dum mores essent quaesti,
Esset angi tempus resti
Et me subdi cui pesti
Poenaeque omnis infesti
15. Ac non pectoris modesti
Poscere favorem cesti,
Aspirando quae caelesti
Summi patris votum plesti,
Quo mis corde fracti-------,
20. Quod sic sine mundi festi
Vi tis deessem stygis pesti.
Tu quam gratia deplesti,
Deus, tis in matrem vesti,
Ortu me tunc brumae vesti
25. Nec da eius ut quod maesti
Artus terrae fiant aesti.
Per te caeli mens sit festi
Huius post schisma foresti,
Hinc culpis semper infesti
30. Bino socio congesti,
Quis mens fisa tardi, flesti,
Cum a Iesu te delesti,
Quem fricare manu suesti,
Unde non iniuste clesti
35. Vera mater omnis festi.