30. Oratio de Beata Virgine ad modum serti facta.
47. Oratio ad beatam Mariam V.
54. Oratio ad beatam Mariam V.
59. Oratio ad beatam Mariam V.
74. Oratio ad beatam Mariam V.
75. Oratio ad beatam Mariam V.
86. Oratio ad beatam Mariam V.
87. Oratio ad beatam Mariam V.
94. Oratio ad beatam Mariam V.
97. Oratio ad beatam Mariam V.
103. Oratio ad beatam Mariam V.
143. Oratio ad beatam Mariam V.
152. Oratio ad beatam Mariam V.
158. Oratio ad beatam Mariam V.
169. Oratio ad beatam Mariam V.
175. Oratio ad beatam Mariam V.
176. Oratio ad beatam Mariam V.
1. Salve, plena caritate,
Singulari pietate,
Speciali dignitate,
Tuam laudem perficit
Tuus Iesus, rex caelorum,
Qui in cella pigmentorum
Te malorum granatorum
Plene musto reficit.
2. Virgo mater, gratulare,
Tuum Iesum osculare
Et in eius delectare
Beatis amplexibus ;
Dignum enim est et iustum,
Dei plenum habens gustum,
Ut amoris bibas mustum
Prae cunctis amantibus.
3. Angelica hierarchia
Iugi laudat harmonia
Te beatam, cuius tria
Probant privilegia,
Quod tu, virgo mater Dei,
Summae thronum requiei,
Curam matris habens, ei
Conregnas in gloria.
4. Quae es thronus tuae prolis,
A terreni fisco molis
Nos solutos infer polis
Materna potentia,
Ubi bona videamus
Sempiterna, quae speramus,
In pace Dei vivamus
Inter Sion brachia.