30. Oratio de Beata Virgine ad modum serti facta.
47. Oratio ad beatam Mariam V.
54. Oratio ad beatam Mariam V.
59. Oratio ad beatam Mariam V.
74. Oratio ad beatam Mariam V.
75. Oratio ad beatam Mariam V.
86. Oratio ad beatam Mariam V.
87. Oratio ad beatam Mariam V.
94. Oratio ad beatam Mariam V.
97. Oratio ad beatam Mariam V.
103. Oratio ad beatam Mariam V.
143. Oratio ad beatam Mariam V.
152. Oratio ad beatam Mariam V.
158. Oratio ad beatam Mariam V.
169. Oratio ad beatam Mariam V.
175. Oratio ad beatam Mariam V.
176. Oratio ad beatam Mariam V.
1. Salve, templum
totius decoris,
Diadema
regalis honoris,
Fons virtutum
splendorque pudoris,
Pulchra Dei filia.
Hunc decorem
Christus concupivit,
Cum a patre
luminum exivit
Carnem nostram
secumque univit
In te, plena gratia.
2. O intacta
virgo puerpera,
Ad te clamat
mens mea misera,
Quae confluxit
per multa scelera
Semper ab infantia.
Pia mater,
de me recogita,
In peccatis
mortuum visita
Precibusque
foetentem suscita
De tanta miseria.
3. Salve, sanctum
vellus Gedeonis
Atque thronus
veri Salomonis,
Cui nullus
fuit par in thronis
Arte vel materia.
Ebur candens
tuae castitatis,
Aurum fulgens
tuae caritatis
Sexque gradus
omnis sanctitatis
Praesignant mysteria.
4. O Maria,
mater salvatoris,
Audi fletus
huius peccatoris
Et super me
oculos dulcoris
Dirige propitia.
Sic respice,
ut peccatis mundum,
Virtutibus
reddas me fecundum,
In laudibus
tuis fac iucundum,
Virgo, David filia.
5. Salve, florens
hortus austro flante,
Porta clausa
post partum et ante,
Mater virgo
sola disponente
Divina potentia.
In te virtus
est patientiae
Rosa simul
et temperantiae
Cum viola
misericordiae
Suavi fraglantia.
6. Frange potens
hostium conatus
Atque rege
mentis meae status
Et averte
pravos cogitatus,
Cuncta simul noxia.
Dulcedinem
funde caritatis,
Medicinam
dona castitatis,
Discipulum
fac humilitatis
Me tua clementia.
7. Salve, virga
de radice Iesse,
De qua fecit
Deus florem esse,
Qui mortuos
revocat ad esse
Propria fraglantia.
Tu frutex es
vitae salvificus,
Cuius flos est
[tam] aromaticus,
Fructus tuus
valde mellificus
Dans aeterna gaudia.
8. O regina
regni Davidici,
Fac odoris
floris dominici,
Quo merentur
angeli refici,
Nos gustare dulcia,
Ut discamus
mundum despicere
Et post eius
odorem currere
Teque duce
caelos ascendere
Per aeterna saecula.