30. Oratio de Beata Virgine ad modum serti facta.
47. Oratio ad beatam Mariam V.
54. Oratio ad beatam Mariam V.
59. Oratio ad beatam Mariam V.
74. Oratio ad beatam Mariam V.
75. Oratio ad beatam Mariam V.
86. Oratio ad beatam Mariam V.
87. Oratio ad beatam Mariam V.
94. Oratio ad beatam Mariam V.
97. Oratio ad beatam Mariam V.
103. Oratio ad beatam Mariam V.
143. Oratio ad beatam Mariam V.
152. Oratio ad beatam Mariam V.
158. Oratio ad beatam Mariam V.
169. Oratio ad beatam Mariam V.
175. Oratio ad beatam Mariam V.
176. Oratio ad beatam Mariam V.
1. Si haberem linguarum milia,
Si pollerem omni scientia,
Si florerem omni facundia,
Qua rhetorum veniant eloquia,
Qua redolet legum peritia,
Qua refulgent artium studia,
Qua doctorum vigent ingenia,
Qua redundant cuncta mortalia,
Non canerem digne praeconia,
Quae te decent, o virgo regia.
2. Si quaelibet verbo carentia
Ditarentur loquendi gratia
Teque simul laudarent omnia,
Caelum, aer, tellus et maria,
Pisces, aves et animalia
Et homines et quaevis alia,
Quae sub caelo sunt exsistentia,
Ipsa tamen laudis materia
Tot et tanta laudum insignia
Superares insigni gratia,
3. Ergo cum sim pulvis, limus,
Faex putredo, lutum, fimus,
Umbra, fumus et nil fere,
Nonne debeo tacere?
Reginae vero omnium
Cuncti debent praeconium,
Matrem Dei praedieare
Debet caelum, terra, mare;
Ergo, licet ego vermis
Ad hoc opus sim inermis,
4. Te laudare tamen esurio;
Sed me fraenat mea pollutio,
Mihi calcar tua dilectio,
Mihi fraenum mea confusio,
Mihi calcar tua clementia,
Mihi fraenum mea miseria.
5. Sed me cogis, cum sis illa
Dei mater et ancilla,
Sola prae cunctis tranquilla,
Quae lumen aeternitatis
Merito humilitatis
Cum flore virginitatis
Partu novitatis mirae
Meruisti parturire
Et nato servos unire.
6. Summa summe placens Deo,
Sola placens cordi meo
Prae cunctis excepto Deo,
Tu sola summe post Deum
Meus amor, decus meum,
Mea lux, meum iuvamen,
Mea spes, meum solamen.
7. Ergo parce diligenti,
Te laudare sitienti,
Tu, quae parcis peccatori
Nonne parces laudatori?
Non sum dignus nominare,
Quam praesumo commendare,
Sed quis posset non laudare,
Quam multum gaudet amare.
8. Summe pia, summe rogo,
Ut de caritatis rogo,
De pelago bonitatis
Intuitu pietatis
Mihi vel unam scintillam
Porrigas vel unam stillam.
9. Mater Dei, plena Deo,
Fac, ut Deus ori meo
Te dignetur praedicare,
Se dignetur honorare,
Nam laus matris est nati gloria
Decus nati matris laetitia.