30. Oratio de Beata Virgine ad modum serti facta.
47. Oratio ad beatam Mariam V.
54. Oratio ad beatam Mariam V.
59. Oratio ad beatam Mariam V.
74. Oratio ad beatam Mariam V.
75. Oratio ad beatam Mariam V.
86. Oratio ad beatam Mariam V.
87. Oratio ad beatam Mariam V.
94. Oratio ad beatam Mariam V.
97. Oratio ad beatam Mariam V.
103. Oratio ad beatam Mariam V.
143. Oratio ad beatam Mariam V.
152. Oratio ad beatam Mariam V.
158. Oratio ad beatam Mariam V.
169. Oratio ad beatam Mariam V.
175. Oratio ad beatam Mariam V.
176. Oratio ad beatam Mariam V.
1. Vale, fulgens solis cella,
Caeli splendor, maris stella,
Vale, lux egregia,
Vale, virgo, mater Dei,
Felix causa nostrae spei,
Vale, proles regia.
2. Tibi iuges demus laudes,
Quae cum Deo digne gaudes
In perenni gloria,
Ex te quidem fuit ortus,
O salutis spes et portus,
Rex, qui regit omnia.
3. Nobis ergo caeli per te
Mansiones sunt apertae
Regnaque perennia,
4. Vale, nobis porta lucis,
Quos ad vitae spem reducis
Per bonorum studia,
Ut tuarum ope precum
Adipisci vera tecum
Mereamur gaudia.