30. Oratio de Beata Virgine ad modum serti facta.
47. Oratio ad beatam Mariam V.
54. Oratio ad beatam Mariam V.
59. Oratio ad beatam Mariam V.
74. Oratio ad beatam Mariam V.
75. Oratio ad beatam Mariam V.
86. Oratio ad beatam Mariam V.
87. Oratio ad beatam Mariam V.
94. Oratio ad beatam Mariam V.
97. Oratio ad beatam Mariam V.
103. Oratio ad beatam Mariam V.
143. Oratio ad beatam Mariam V.
152. Oratio ad beatam Mariam V.
158. Oratio ad beatam Mariam V.
169. Oratio ad beatam Mariam V.
175. Oratio ad beatam Mariam V.
176. Oratio ad beatam Mariam V.
1. Veni, dulcis gratia,
Intra meam mentem,
Me exhaustum satia,
Demonstra te praesentem.
2. Mea lustra intima,
Fac me gustare Deum,
Veni, amantissima,
Amplectere cor meum.
3. Ubi tanto tempore,
Dilecta, me liquisti
Et de meo pectore
Te quare subtraxisti?
4. Scio, quod offenderis
Et digne offendaris,
Multa in me reperis,
Pro quibus effugaris.
5. Quando praesens aderas,
Te quare contristavi?
Quando procul aberas,
Te quare non vocavi?
6. Et quid est, quod suavius
Me posset oblectare,
Aut quis amor amplius
Me posset inflammare,
7. Quam tu, o melliflua,
Qua nihil tam iucundum,
Pro cuius amicitia
Totum non curo mundum ?
8. Tui desiderium
In corde dum subcrescit,
Procul pellit taedium,
Cor gelidum liquescit.
9. Ubi tua suavitas
In mente se locarit,
Ibi vera caritas
Sincere Deum parit.
10. O rosa in martyrio
Crucifixi filii,
O lilium (in) virgineo
Thoro puerperii.
11. Ora pro cuncto populo
Et pro nostris peccatis,
Succurre tuo famulo
Hora necessitatis,
12. Ut terror me non terreat
Terrentis inimici,
Sed tua tunc dispareat
Praesentia felici.