30. Oratio de Beata Virgine ad modum serti facta.
47. Oratio ad beatam Mariam V.
54. Oratio ad beatam Mariam V.
59. Oratio ad beatam Mariam V.
74. Oratio ad beatam Mariam V.
75. Oratio ad beatam Mariam V.
86. Oratio ad beatam Mariam V.
87. Oratio ad beatam Mariam V.
94. Oratio ad beatam Mariam V.
97. Oratio ad beatam Mariam V.
103. Oratio ad beatam Mariam V.
143. Oratio ad beatam Mariam V.
152. Oratio ad beatam Mariam V.
158. Oratio ad beatam Mariam V.
169. Oratio ad beatam Mariam V.
175. Oratio ad beatam Mariam V.
176. Oratio ad beatam Mariam V.
Virgo mater pietatis,
Mihi da benignitatis
Patientiaeque donum
Fac et, ut fraternum bonum
5. Semper quaeram sicut meum ;
Mihi tribue per Deum
Condolendo malis fiere,
Bonis fraternis gaudere,
Mentem, linguam, vitam rege,
10. Ut in omni Christi grege
Nullus unquam contristetur
Per me nec scandalizetur,
Sed et speculator cordis
Intus, extra nulla sordis
15. Offendatur pravitate,
Sed perfecta caritate
Me diligere fac eum,
Ut meipsum quoque meum
Doce proximum amare
20. Meque sic perseverare.
Me devote pura mente
Doce semper et attente
Psallere sic et orare,
Ut mens voci concordare
25. Apud illum discernatur,
Qui secreta speculatur.
Mensurate fac ut edam
Nec per potum fac excedam,
Sed me, precor, abstinere
30. Sceleraque doce fiere,
Ut lamentis tuum natum
Mihi sentiam placatum
Meque, mater lucis clarae,
Duodenos observare
35. Gradus fac humilitatis,
Ut perfectae caritatis
Lege regar, quae timorem
Foras mittit per amorem,
Ac indutias ministra,
40. Fac et illas non sinistra
Perdam operatione,
Sed ut satisfactione
Rectumque per Dei cultum
Tempus expleam indultum
45. Meque bestiis amaris
Nunquam tradi patiaris,
Sed in hora meae mortis
Sis adiutrix mihi fortis,
Pelle facies horrendas
50. Teque mihi tunc ostendas.
In illa finali pugna
Pro me, precor, ita pugna,
Ut confusi atque victi
Ruant hostes maledicti
55. Ignea tunc ad tormenta,
Quae pro ipsis sunt inventa,
Ut quod mihi paraverunt,
Multis annis quaesierunt,
Ipsos illud infernale
60. Malumque perpetuale
Circumstringat loco mei,
Sed aeternae requiei
Me coniunge, virgo, choris,
Vas virtutum, fons honoris.
65. Pater praestet hoc et natus,
Sacer utriusque flatus,
Trinus unus, qui cunctorum
Dominatur saeculorum.