CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans qua unitate, et qualiter haec scientia sit una.
Haec etiam scientia una est : quoniam licet sit de multis, de omnibus tamen illis est prout reducta sunt in ens ut paries, prout sunt ens consequentia in eo quod ens est : et, ideo ens in omnibus his unitatem habet analogice, quae unitas non est quid aequivoci omnino, sed est multorum ad unum respicientium, non quidem quod per unam rationem est in illis, nec etiam quod per diversam est in illis, sicut quidam male dicunt, sed. potius sic, quod ista diversa aliquo modo sunt unius, et ille modus quo sunt unius, est diversus in diversis : sed quilibet diversorum modorum est ejus quod simpliciter verum est, sicut ens simpliciter est substantia, et aliquid illius et ejusdem entis est quantitas, et aliquid ejusdem qualitas, et sic de aliis, et hac unitate unitur subjectum hujus scientiae cum his quae sunt partes ejus. Alia autem unitate unitur ad passiones : et haec est immediatio substandi passionibus quae insunt eis, sicut quaelibet unitur scientia : et tantum extenditur illa unitas, quantum extenditur immediatio subjecti ad quascumque passiones. Omnes enim illae per principia illius et ejusdem scientiae probantur inesse eidem absque mutatione generis subjecti : nec demonstratio mutatur de genere in ge- nus alterum : et haec est unitas propria scientiae secundum quod est demonstrativa vel doctrinalis : quia sic cognitio accidentium inesse subjecto maxime confert ad sciendum quod quid est. Quia autem passiones sunt primae et simplices, sicut et ipsum subjectum, ideo ex his viam habet ad stabilienduiii omnia quaecumque supponuntur in scientiis aliis : et ideo non habet unitatem unius particularium scientiarum : quia hoc modo non proficeret ad. stabiliendum principia, sicut jam saepius dictum est. Igitur quod ista scientia sit theorica, et qualis theorica, amplius autem de quo sit sicut de subjecto, et qualiter, adhuc autem quali unitate sit una tam ad partem subjecti quam ad passiones, determinatum sit a nobis hoc modo.