CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De medela eorum qui contradictoria simul esse dicebant, ideo quod ponebant verum esse quod apparet sentienti et aestimante.
De opinione autem altera quae dicit verum id quod apparet aestimanti, dicimus quia de veritate rerum secundum ipsam rei naturam loquentes, quia non est verum omne quod verum in sensu aut aestimatione apparet. Et primum quidem quod contra illos est : quia sensus proprius non est hoc quod dicit verum et falsum in sensibilibus : sed potius phantasia quae componit et dividit sensata. Phantasia autem licet sit motus a sensu secundum actum factus, tamen non est sensus. haec autem in secundo de Anima a nobis determinata sunt . Deinde autem
dicimus Increpando istos : quia valde dignum est admiratione si tanti Philosophi hic ponunt in quaestionem, utram tantae sunt quantitates et mensurae rerum, quantae remotis videntur, aut quantae videntur propinquis, aut colores sint tales quales videntur remotis, aut quales videntur propinquis. Scit enim quilibet, quod omnia minus vere videntur remota quam propinqua. Et si ponant in quaestione utrum saporosa talia sint, qualia sanis videntur, aut qualia aegrotis sive laborantibus : quia scitur quod tales sunt sapores quales sanis videntur, infirmis autem omnia amara videntur, eo quod cholera combusta inficit eis linguam. Et utrum graviora secundum pondus judicanda sint, qualia videntur debilibus, aut qualia videntur robustis : robusti enim non sentiunt pondus, infirmi autem etiam levi valde supergravantur pondere : et si iterum de veris quaeritur, utrum sit judicandum de veris per illa quae videntur dormientibus et somnia sequentibus, aut illa judicanda sint vera quae vigilantibus videntur. Palam enim est per ea quae inducta sunt, quod isti non aestimant ea quae dicunt vera esse : quia si verum esset quod dicunt, quod in apparendo esset verum, ita verum esset quod apparet longe, sicut id quod prope : et ita verum esset quod apparet infirmo, sicut et sano : et adeo verum esset quod apparet dormienti, sicut quod apparet vigilanti. Similis enim eorum qui hoc dicunt, est qui si per aestimationem suscipit sive acquiescit in aliqua nocte esse Athenis, cum secundum veritatem sit in Libya, surrexit ut iret ad portum Atheniensem qui vocatur AdminBookmark . Amplius autem, sicut et Plato dicit, de futuris per nos operabilibus non est aequaliter valens consilium sapienti, et visum ignoranti, sicut de futura sanitate acquisita qua quaeritur aliquos fore sanos, non est aequivalens propria opinio medici quam habet ex propriis medicinae, et opinio ignorantis : et tamen hoc oportet si omnia sint vera quae cuicumque videntur.
Amplius autem, si considerentur ipsa sensuum judicia de sensibilibus, non sunt simpliciter sive aequaliter propria et certa
quae sunt objecti proprii, et quae alieni, aut ejus objecti quod est proprio propinquum, sicut quod est commune sensatum. Visus enim certissime judicat et non fallitur circa proprium sensatum quod est color, nisi sit ex. mala habitudine oculi, aut turbatione medii, aut ex longinquitate objecti: et haec omnia visui accidunt. Alienum autem objectum est quod alterius sensus non certificat. Commune autem objectum quod etiam per se apprehendit, sicut est magnitudo, vel figura, vel numerus, vel motus, vel quies, non simpliciter et aequaliter certificat sicut proprium : de coloribus enim certificat visus, non gustus. De chimis autem, hoc est, saporibus est gustus, non visus : et in eodem quidem tempore quisque sensus circa idem proprium objectum, et eodem modo se habens medium nunquam mutatur aliquis sensuum, ut dicatur quod aequaliter proprium objectum ita et non ita habere simul : sed certe suum nuntiat objectum, sed nec in diverso tempore nuntiat idem et eodem modo se habens objectum se habere aliter. Quod enim visus nuntiat album, semper nuntiat album, si album similiter ut prius se habeat, et sic de aliis. Sensus ergo non sic et non sic se habere nuntiat circa proprium objectum.
Dubitant autem isti circa sensus passionum infirmorum, aut circa id cui passio accidit membrum quod est superficies linguae adusta. Dico autem, exempli gratia, veluti vinum quod, in se dulce est, videtur amarum.: et dubitant isti, utrum hoc sit quia ipsum vinum est mutatum, aut accidit quandoque quidem esse dulce, quandoque autem non, corpore gustante mutato. Sed. ad hoc dicitur, quod dulce quale est quando est in sua causa manens, nunquam mutatur, sed manet dulce, et semper dicitur verum de eo quod est dulce, et tale manens de necessitate etiam futurum est dulce : et ideo non est
tate quale videtur in passione infirmi : hoc enim sapere accidit ex linguae adustione, sicut diximus : non ergo verum est quod apparet in sensu. Adhuc autem hae rationes quae inductae sunt horum Philosophorum, omnes auferunt hic sensibilia omnia. Sicut enim concluditur, quod secundum dictas rationes non est substantia alicujus, ita convenit secundum eas non esse aliquid penitus : hoc enim est necessarium, quod non contingit aliter et aliter se habere. Si igitur aliquid est ex. necessitate, hoc non se habebit ita et ita. Si igitur se ita et ita habeat, non est ex necessitate : sed si verum est in apparendo, habebit se quod.libet ita et ita : ergo nihil est ex necessitate. Non ergo est aliquid sua substantia, vel aliud aliquid erit sua quidditas,
quae necessario praedicatur de ipso, et sic nihil erit penitus : secundum omnia enim genera praedicamentorum praedicatur ex necessitate aliquid de altero ut de subjecto : et si haec praedicatio non erit, nihil penitus relinquitur quod sit.
Amplius autem ex toto et universaliter secundum dicta istorum sensibile secundum totum esse suum, et id quod est, ad sensum est : quia, si sensus dat ei veritatem et falsitatem et esse et non esse, sicut consequens est dicere necessarium qui dicunt quod verum et falsum, et esse et non esse rerum est in apparendo : tunc non existentibus animalibus sentientibus se et esse et non esse rerum, nihil erit omnino : eo quod isti dicunt omnino nihil in sentiendo esse praeter sensibilia, et horum esse et non esse in sentiendo esse. Si enim animalia non sunt, sensus non erit: nam sensu non existente, sensibilia non esse secundum quod sunt sensibilia secundum actum forsan verum est : sensibile enim ut sensibile dicit passionem sentientis ut est sentiens : sed impossibile est non esse subjecta quae sensum movendo facere possint sine sensu : hoc autem probatur ex hoc quod sensus cum sit potentia passiva, non secundum actum suimet ipsius : oportet enim quod aliquid inferat ei passionem, quod est praeter ipsum et aliud ab ipso : omne autem agens et movens prius est eo quod movetur et agitur : ergo sensibile faciens sensum prius natura esse necesse est ipso sensu qui fit secundum actum sensibilis. Quod autem prius est natura alio sicut agens acto, prius esse potest sine illo : ergo sensibilium subjecta sine sensibus esse possunt. Nam quamvis agens et actum aliquo modo ad invicem per respectum dicantur, tamen nihilominus sequuntur eadem quae diximus inconvenientia.