CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De ratione quare in hac scientia rationes proponuntur simul.
Nobis ad quaesitam scientiam quae sola theoria veritatis est accedere volentibus, necesse est primum aggredi quaestiones, de quibus in hac scientia in primis dubitare et disputare oportet : in particularibus enim scientiis dubitationes de quaesitis non simul sed sigillatim cum his quae tractata sunt, commiscuimus. In hac autem universali sapientia quae de principiis est aliarum scientiarum, omnia simul dubitabilia et materia- liter dicta determinata sunt : quia ex materialiter dictis et distinctis oportet procedere, quod fieri non posset, nisi prius essent distincta. Similiter autem ad quaesita communia procedere habemus, quod iterum fieri non posset, nisi quaesita essent praeordinata. Non enim illius sapientiae quae omnia declarat, celare est intentum., sed declarare quod intendit, ut sciatur quibus et qualibus principiis et probationibus venitur ad illud. Ea vero quaerenda sunt, quae quicumque quidem non ignotae auctoritatis Philosophorum aliter et aliter de diversis susceperunt per rationem : et ea etiam quae similia istis extra ea quae suscepta sunt, praetermissa sunt et intacta : haec enim quae aliter et aliter dicto modo suspecta sunt, disputabilia sunt in utramque partem : et quia latent, oportet ea praeordinare et praedisputare, ut bene declaretur omne quod intendimus. Omnibus enim utiliter investi-
gare aliquid volentibus, inest bene disputare ad utramque partem ab initio circa ea quae primum quaesita declarationes debent, esse omnium aliorum in particularibus scientiis determinandorum : quia omnium posteriorum in scientiis particularibus certa investigatio est solutio certa priorum circa communia in universali scientia dubitatorum. Solvere vero non est ejus quae ignorat modum dubitationis. Dubitatio namque interminatus motus est rationis super utramque partem contradictionis : et ideo nodata est et ligata ratio ne procedat ad alteram partem contradictionis, aequaliter ambiens utramque. Hoc autem de ipsa re de qua dubitatur, demonstrat dubitatio ipsa mentis, quae utramque contradictionis metitur partem : in quantum enim sic metiens mens dubitat, in tantum patitur aliquid simile ligatis : hoc autem est, quod utrisque, dubitantibus scilicet et ligatis impossibile est procedere et pervenire ad id quod est ante, ad quod conantur et contendunt. Propter quam rationem in hac sapientia oportet prius omnes difficultates speculari et causas earum, sicut diximus. Quia in hac methodo quaerentes de intentis consequentibus sine investigatione disputativa consequentiam, similes sunt his qui quidem in via se ponunt, et ignorant quo debeant ire, non determinantes prius quo tendere velint.
Et ad haec quae diximus contingit talibus, quod non cognoscunt quando quaesitum inveniunt : quia nesciunt ad quid disputant. Kinis enim inquisitionis quae est conclusio quaestionis, in talibus est incognitus. Sic ergo non praedubitans dupliciter errat, in via scilicet et in fine. In via quidem, quia nescit ad quid inducit principia ex quibus procedit. In fine autem, quia nescit se conclusisse proprium quando conclusit, et ideo nihil certum habet. Et horum utrumque valde impertinens est huic sapientiae : et ideo in ea praedubilandum est.
Amplius dignius et utilius est in ea praedubitare, et non tantum necessarium.
Cum enim haec scientia omnium stabiliat principia, nec stabiliri et fundari possint, nisi contradicentium solvantur rationes, et universaliter illae solvi non possunt, nisi praedubitarctur de quibus contradicit adversarius, necesse est hanc sapientiam habere per praedubitationem rationum omnium eorum quae audiuntur propositae ab his qui sunt adversarii et praedubitantes, et has necesse est habere ad judican dum et determinandum de auditis
Ad intelligentiam autem horum quae dicta sunt, sciendum quod nos dubitationem pro interminata motu ratiocinationis accipimus in praemissis, quando ratio ante consensum modo viam habet ad unum, modo ad alterum : et hoc esse non potest, nisi quia in universalibus et primis non potest haberi modus demonstrationis : et quia ista sapientia de talibus est, oportet quod medius sit inter logicum et demonstrativum : quia enim ex communibus est, oportet ipsum esse non demonstrativum : quia vero non est interminati generis, sed ex his quae sunt entis in quantum ens est, procedit, est modus ejus praeter logicum. Aliter autem minus large sumendo dubitatio est indeterminatus motus rationis super partes contradictionis sine ratiocinatione consensum inclinante. Ambiguum autem est, quando ambit utramque partem per rationes aequipotentes. Opinio autem, quando non confirmato quidem consensu complectitur alteram. Fides vero quando fortificatur in alteram sine fundatione in eadem scientia, aut quando fundatur per demonstrationem.