CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans intellectum quaestionis vigesimae sextae.
Utrum autem numeri et longitudines et figurae et puncta substantiam quaedam sint entium, aut non, vigesimo sexto est quaesitum, et a nobis in anteriori disputatione secundum sententiam Aristotelis multum discussum : et ideo pauca de hoc quaesito remanent addenda. Non enim Plato dixit hoc omnium esse principium, sed mundi sensibilis tantum : et ideo quaedam hic dixit esse principia, et non simpliciter. Videbatur enim hac praeter inductas uti ratione : quia id quod est substantiae aliquid, non habet accidens causam sui et principium : partes autem substantiae sunt substantiae aliquid : non habent igitur partes substantiae principium et causam sui accidens : partes autem substantiae non sunt aliquid substantias nisi per dimensiones dividi possunt : dimensiones autem quae diversitatem substantiae conferunt in ea quae aliquid substantiae sunt, sunt substantiae et non accidentia: cum enim divisibilitas non fiat substantiae nisi in substantias, ipsa divisibilitas non videtur accidens causam habere. Adhuc prima indivisibilitas in habentibus situm in potentia est puncti : si autem substantia, sola sit, ipsa sic indivisibilis est: videtur ergo puncti habere rationem. Haec et hujusmodi multos moverunt ad dicendum, quod dimensiones substantiae sunt rerum diversarum.
Sed ad omnia haec sciendum, quod licet substantia indivisa sit actu, si sola intelligatur, tamen potentia divisibilis est, sed non est potentia divisibilis nisi quia potentia habet paries: et ea quidem quae sunt partes,, habet in seipsa, sed secun-
dum actum partium non habet ea. nisi quando partitur et dividitur : non autem dividitur nisi cum dimensionibus accepta: et ideo accidens partialitatis secundum actum habet a quantitate : sed id quod est pars quod potentia est ad hujusmodi accidens, habet in seipsa : et quando dicitur indivisibilis si sola esse intelligatur, est illa alia indivisibilitas a puncti indivisibilitate : quoniam negatio est divisibilitatis a substantia secundum omne genus, ita quod nihil est divisibilium. Non autem ita est de puncto : quia licet sit indivisibile secundum potentiam et actum, est tamen hoc aliquid in genere divisibilium , quia principium divisibilium et substantia. Et per hoc patet inductae quaestionis declaratio secundum Peripateticorum studium et subtilitatem: sicut enim in Physicis nos dixisse meminimus, a substantia quae actu quanta non est, sed potentia, educitur sicut a causa et subjecto quantitas, quando fit actu quanta : et similiter ab eadem quae actu divisibilis non est, egreditur divisio : et haec quidem divisio primo est quanti : secundo autem per quantum est substantiae. Nec propter hoc aliquid sibi substantialium habet ab accidente, sed aliquid habet substantia quanta a quantitate, quae non habet substantia per se solam.