CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De convenientia artis cum sapientia et scientia, et differentia artium in majori et minori similitudine ad ipsas.
Quod autem primum est in quo convenit omnis ars in quocumque modo considerata, hoc est, quod quicumque invenit quamcumque artem, oportet illum mirari aliquod quod est ultra communem in hominibus sensum. Nec voco sensum illum tantum qui fortis est apprehensivus sensibilium specierum praeexistente materia, sed in communi voco sensum omnem etiam hominis sensibilem cognitionem, quae cum in homine potentior sit quam in aliis animalibus, eo quod est acceptio universalis mixti et confusi in singularibus, tamen inveniens artem, necesse habet mirari universale et causam et rationem certam quae sunt ultra omnem cognitionem in sensibus acceptam sensu et memoriis et experimento. Omnia enim haec tria sunt in hominibus sensibilis cognitionis. Dico autem quod inveniens artem, sic necesse habet mirari : quia discens et accipiens artem per doctrinam, non sic incipit ab admiratione : quia tunc inciperet ab effectu, sed statim a docente accipit causam : inveniens autem artem quamcumque ex sensu et memoriis et experimento , incipit ab admiratione causae universalis et rationis investigare causam, ad quam agonia quadam suspenditur dum admiratur. Et ideo non admiratur in arte quam invenit solum referens haec ad utilitatem civilem vel ad-
minicularem, sed oportet eum admirari causam et rationem dicentem ad quid et propter quid, sicut miratur sapiens qui causam primam quaerit: et sicut miratur diffinitionem quaerens, quae ab omnibus aliis distinguit diffinitum : aliter enim non esset ars inventa, cum ratione certa et causae cognitione factivus habitus. Si enim diffinitur ars, et est una intellectualium virtutum, sicut dictum est in Ethicis. In hoc igitur convenientibus omnibus artibus in communi, differunt tamen ex hoc quod magis et minus in hoc sapientiae similes sunt : plurimis enim artibus repertis, quibusdam quidem ad utilitatem civilibus necessariam, quibusdam vero ad adminiculum instructionis deservientibus, arbitrandum est quod semper eo sunt sapientiores, hoc est, sapientiae magis similes, quo non ad utilitatem respiciunt plus, sed id quo admirantur ultra cognitionem sensibilem in hominibus : quia, sicut diximus, cum in arte duo sint, ratio scilicet certa quae est ex causae alicujus vel plurium cognitione, et factio artis : factio est circa singularia, in qua ars non differt a sensibili cognitione experimenti, sed in causae cognitione accedit ad sapientiam. Et ideo quanto magis elevatur ad rationem quae est per causam, tanto magis recedit a sensibilibus in quibus est utilitatis profectio : et ideo si aliqua est simpliciter cognitio causae praeter omnem relationem ad utilitatem quae est in opere, illa maxime sapientialis est, ut dicit Avicenna. Sicut sunt scientiae metaphysicae, quia simpliciter sunt theoricae : licet etiam ad opus referri possunt. Hujus autem signum est, quod postquam omnes artes ad utilitatem necessitatis civilis et adminiculum instructionis deservientes, repertae fuerunt, jam circa Athenas et alibi illae theoricae utilitates causarum inquirere coeperunt: quia nisi omnes aliae prius repertae fuissent, animus occupatus necessariis, otium non habuisset ad quaerendum sapientiae rationes.
Propter quod etiam Plato in Timaeo dicit, quod jam ex Vulcani semine et indigenae agro constitutis Athenis, et ex electa juventute ordinata militia, et caeteris omnibus adhibitis ad commodum vitae pertinentibus, liberato a curis animo philosophari Athenis et academiae inceptum est. Signum autem hujus est, quod in nostro habitabili primo sunt repertae scientiae mathematicae, hoc est, scientiales a sensibus separatae in his locis, ubi primo liberi a curis necessariis vitae studuerunt : unde circa aegyptum mathematicae artes primum repertae substiterunt : ibi namque gens sacerdotum, liberis reditibus a regibus donatis, in scholam intrare et studere concessa est : propter quod Horatius dicit:
Sit mihi frugis copia, animum ipse parabo.
Cum igitur ibi exstiterint ubi jam omnia ad necessitatem et adminiculum deservientia fuerunt reperta, et ab his qui a curis liberum habebant animum, constat quod non ad utilitatem sunt inventae, sed potius ad contemplationem causarum earum quas mirantur ultra sensibilium in hominibus cognitionem : et illae maxime similes sunt sapientiae. In artibus autem quaecumque magis mirantur causas ultra sensibilem cognitionem altiores magis sunt sapienti ales, sicut architectonica sapientialior est quam usualis : et in talibus ab initio mirantur aegyptios. Propter quod etiam Plato narrat ad Solonem, sacerdotem dixisse aegyptum : " 0 Graeci, pueri estis, et non est in vobis ulla cana sapientia)). In Ethicis et hoc ante jam declaravimus , quae sit differentia artis et scientiae, et omnium similium generum quae in virtutum intellectualium cadunt communitatem , ibi assignavimus differentias.
Istam autem opinionem hic jam non induximus ex intentione principali. Sed propter hoc quod sciamus., quod omnibus sapientibus videtur, quod illam jam
scientiam quae inter caeteras magis denominatur a sapientia, maxime oportet esse circa primas causas ante quas nullae sunt, et circa prima principia. Dico autem causas esse rerum constituentes : principia autem licet pluribus modis dicantur, tamen secundum intentionem praepositam. principia haec diximus, quae sicut prima se habent ad aliqua, et omnia reliqua per prius et posterius referuntur ad ipsa, sicut est ens et unum et verum et bonum et hujusmodi quaedam alia. Secundum autem hanc rationem artifex magis sapientiae nomen et rationem participat quam experti : et architectus magis participat ipsum quam usualis qui manu artifex vocatur, eo quod manu utitur ad opus apotelesmate quod praeparavit artifex, sicut miles utitur gladio qui praeparatur a fabro ferrario, non considerans in eo nisi speciem et actum : et sic speculativae scientiae magis sapientiae nomen participant quam activae, et prae omnibus circa primas causas erit ipsa quae per se sapientia vocatur. Manifestum est igitur ex inductis, quod sapientia est circa quasdam causas et quaedam principia.