CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod haec sola sapientia sit. libera omnino, et quot modis dicitur scientia liberalis.
Ista scientia sola est libera inter scientias : et hujus ratio est, quia sicut dicitur homo liber, qui suiipsius causa est et non causa alterius, ita scientia dicitur libera, quae nullius alterius utilitatis vel scientiae causa est : et hoc ex praecedenti- bus manifestum est soli isti convenire scientiae. Dicuntur quidem aliae scientiae liberales et quaedam exercitia liberalia : sed aliud est esse scientiam omnino liberam, et aliud est esse scientiam liberalem : quia liberam esse scientiam, est nulli in principiis, vel in demonstratione esse obnoxiam , et in fine suiipsius esse causam, ita quod finis quaerendi causa et sciendi gratia sit in ipsamet scientia. Illa enim stat in seipsa, non indigens aliqua aliarum, et ideo nulli ancillatur : et hoc modo geometria est ancilla in quibusdam demonstrationibus arithmeticae : et omnis scientia ex additione se habens ad aliam, ancillatur illi : et cum omnis scientia de particulari ente existens ex additione se habeat ad istam, omnis scientia anciilatur isti : et ista libera existens in se, omnibus aliis libertatem quamdam in hoc quod eis certitudinem in his supponunt, administrat : per hoc enim liberas facit ab obligatione qua sibi non sufficiunt. Liberalis autem est, quae non quidem est libera, sed libertatis habet quemdam modum. Sciendum igitur quod modus iste libertatis, meo quidem judicio, potissimus est sumendus ex parte scibilis et medii per quod scitur : et quia totum physicum negotium motui subjacet et mutationi, propter quod non perfecte scitur quod est de naturis, sed error magnus est in physicis, et diversae diversorum opiniones, ideo scientia physicae non est libera, sed obnoxia est potius forma physicae varietati : et ideo non est libere principium sciendi. Similiter autem in divinis quae, ut diximus, omnem praeveniunt intellectum, forma non libere creat scientiam : et ideo nec physica, nec prima philosophia scientiae dicuntur liberales, sed potius scientiae mathematicae formas stantes habentes quae principium liberorum sunt sciendi in ipsis et non praeveniunt : hoc modo enim liberalis dicitur, quae non alterius utilitatis causa quaeritur, et libere scire facit scientem scientia dubitationi non obnoxia : et hoc modo sunt liberales illae quae dicun-
tur osse de quadrivio, scilicet , arithmetica, musica, geometria, et astrologia. Hoc etiam, liberalitatis modo liberales dicuntur illae quae sunt adminiculantes : quia illae sunt de intentione rerum quae non subjacent varietati et proportionantur intellectui propter hoc quod libere scitur quod quaeritur in ipsis, et non est error in eis, nec varietas opinantium : quia opinionum diversitas accidit ex errore : et sic sunt tres in communi quae vocantur trivium, grammatica scilicet, logica, et rhetorica, quae tamen illum modum libertatis non habent, quae secundum finem accipitur, eo quod istae propter alias inquiruntur.
Ex praedictis autem superius accipitur etiam, quod istae liberae sunt, eo quod ab omnibus libere sunt inquisitae : curis enim necessitatum animus occupatus philosophari non potest, sed potest animus liber et a curis evacuatus : et secundum hunc modum logicae scientiae quadriviales et divinae et physicae generaliter et liberae dicuntur vel liberales. Quod autem quidam dicunt, omnes illas esse liberales, quia a libero subjecto quod est intellectus ad liberum subjectum transferuntur, nullam habet rationem : quia sic artes mechanicae per doctrinam a Doctore acceptae erunt liberales. Exercitia autem liberalia sunt, quae non utilitatis alicujus operati quaeruntur gratia, sed exercentur propter seipsa, sicut vigella, tripudium, et symphonia, et hujusmodi quidem in liberalibus septem, libe-. rate opponitur mechanicae in qua operati utilitas adulteratur scire : quia scire in talibus non propter scire inquiritur, sed propter operationem vel operatum : propter quod practicum est illud scire quo non scimus rei naturam, sed scimus operari, sicut mobile, vel aedificare, vel vigollare : liberum autem in scientia divina servili opponitur, quia omnes aliae civiliter ad divinam scientiam respiciunt, ipsa autem divina ad nullam. Sic igitur libera prima vocatur et est sapientia.