CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod ista scientia est divina et divinae possessionis, et non humana neque humanae possessionis.
Eadem autem de causa juste putatur quod possessio hujus scientiae non est humana, sed divina : humana enim natura multis in locis ministra et ancilla est et secundum multa quae sunt in ipsa : propter quod quidam sacerdotum Arabiae dixisse fertur : " Vae vobis homines qui computati estis bestiarum in numerum, et laboratis servitute reciproca, ut ex vobis nascatur liber. " Nullus enim in hominibus liber est, sed omnes laborant ad commodum, ei quod in ipsis divinum est, non intendentes. Est autem maxime ancilia natura humana secundum acceptionem scientiae, sicut patet ex dictis : et quia ea quae principia sunt scientiae, universale et ratio rei scitae mixta et sparsa colligit abstrahendo et separando mixtum et confusum conferendo et colligendo quod in multis sparsum est, ideo etiam instrumenta sciendi habet decurrentia ex quibusdam in quaedam sicut est syllogismus et universaliter omnis argumentatio : propter quod a Dionysio scientia hominis discursiva vocatur disciplina : cum inquisitione enim acquiritur et incipit ab admiratione, sicut patet ex praeinductis. Unde etiam est, quod scientiam simplicium colligit ex omnibus quae ex additione se habent ad simplicia, eo quod in illis simplicia sparsa sunt et confusa. Umbrosus enim et continuo et tempori conjunctus est hominis intellectus. Propter quod possessio istius scientiae quam nunc inquirimus, non est humana : simplicia enim semper et ubique existentia ad intelligentiam simplicem
proprie sortiuntur locum, eo modo quo intellectus locus dicitur specierum : talis autem intelligendo non est hominis intellectus. Est autem non omnino simplex etiam intellectus humanus per alium modum : quoniam enim non est causa rerum, sed potius causatur a rebus, non perficitur, neque linitur ad res accipiendo rerum causas et principia a materialibus: ergo necesse est quod incipiens sit plus materialis aliis intellectibus : propter quod simplicissimus non omnino proportionalis est secundum quod est in nobis et vocatur humanus : et quando simplicium et divinorum aliquid percipit, recte putatur non hoc ex hoc quod est humanus percipere, sed ex hoc quod participat aliquid divinum. Simplicissimorum igitur scientia est non humana possessio per naturam, sed id quod de ea habetur, lucrum potius est quam possessio habita ad nutum. Trismegistus enim Hermes dicit possessionem esse id in quo per naturam .sedet possidens, quieto jure utens. Ipse hoc modo sedet in cognitione sensibilium non divinissimorum : sed intellectus simplex causa rerum per suam scientiam existens, proprie est divinissimorum simplicium. In nulla enim parte ancillans divina natura cognitionem a posterioribus non accipit, sed ex fonte et cardine causarum quae ipsamet est, omnium rerum praehabet intellectus simpliciter, composita temporalia intemporaliter, materialia immaterialiter intelligens : quod proprium est hujus scientiae : ideo divina non humana proprie possessio est istius.
Propter quod dicit Simonides poeta, quod solus quidem Deus in sciendo habet honorem. Sed sicut non est hujus scientiae possessio hominis, sic non est dignum omnem virum inquirere hujusmodi scientiam : quia omnino secundum seipsam et propter seipsam est scientia : et ideo non possessive sed inquisitive a viro accipitur. Dico autem virum : quoniam muliebris animi est ad sensibilia resolvi propter frigidum motum animalis spiritus sistens, et humidum viscosum malos spiritus inobedientes administrans : utilis autem per calidum bene movens, et humidum subtile bene mobile ad simplicia attolli et aeterna : quoniam talium a sensibus alienato multum et remoto intellectu vix aliquatenus percipitur intentio : hac enim de causa dixit Simonides et caeteri ejus collegae poetae, quod principium divinum invidit homini hanc scientiam : et ideo intellectum hominis reflectit ad continuum et tempus, ut semper imaginabilibus et sensualibus detentus, nunquam assurgat ad simplicium intellectum.
. Sed inconveniens est dictum poetarum si non secundum fabulam dictum accipiatur : quia si aliquid extra fabulam dicere intendunt, quod scilicet principium divinum invidiae subjacet, maxime injustum est: ex hoc sequitur, quod nunquam perfecti et optimi sed imperfecti et informati sunt dii omnes : quia invidia non est passio nisi ejus cujus bono potest perfici aliud alterius bonum, vel excelli ab ipso, et per hoc effici minus gloriosum. Et ideo dicit Plato, quod invidia ab optimo longe relegata est, et impo tentia ab omnipotente : et ideo divinum invidum esse non contingit. Et hoc etiam poetae intendunt, sed secundum integumenta proverbiorum et fabularum multa fingunt metro cantantes mendacia. Intendunt enim per invidiam deorum, in altissimo et summe desiderabili locare hanc scientiam, et ita desiderium hominis ad ipsam excitare: quia natum est desiderium hominis altiora magis appetere : propter quod dicunt deos hanc invidisse scientiam, ne in altissima sapientia homo diis parificaretur, et sic minueretur honor divinus : propter quod etiam referunt Apollinem Hippocratem Choum percussisse fulmine, ne sibi in futurorum prognosticatione parificaretur.