CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Dejopinione Hipasi et Heracliti ignem dicentium esse universorum entium
principium, Hipasus autem Metapontinus et Heraclitus civis Ephesius ignem dixerunt esse omnium causam et principium. Omnes enim isti non quaesuerunt principia nisi entis corporei : eo quod Epicurei Philosophi existentes, nihil dixerunt esse nisi corpora, Cum autem omnes conveniunt in hoc quod rarum et densum non sunt nisi partium corporis positiones, sicut et veritas est, dixerunt hoc universi entis principium esse, quod in genere corporum est simplicius. Est autem ignis subtilissimum corporum sphaerae : ignis igitur erit principium omnium. Supponunt autem omnes isti tres propositiones, quarum prima est, quod principium est compositione primum, et resolutione ultimum, quia in ipso stat resolutio. Secunda autem est, quod principium sit simplex : quia si esset compositum, non esset primum entis principium, sed esset a suis componentibus principiatum. Tertia est, quod non ens non est entis principium sed potius ens est principium non entis : non ens autem est entis negatio. Et per primam quidem propositionem videntes quod rarum constantia et multiplicatione partium componit spissum, et quod spissum resolvitur ad rarum, et haec resolutio stat in raritate ignis, argumentabantur ignem esse principium. Per secundam autem considerantes ignem esse simplicissimum, et ideo ad concavum circumferentiae moveri, iterum dixerunt ignem esse principium : simplex enim implicando se producit compositum, et compositum explicando se constituit et restituit simplex. Non ens enim non est principium entis : et ideo corpus a non corpore principiam non potest . Relinquitur igitur quod principiatur ab eo quod maxime habet corporeitatem, et hoc est simplicissimum corporum sphaerae, et hoc est ignis. Sicut enim in omnium calorum generibus unum est principium, quod est calidissimum, ita etiam in corporum constitutionem unum dixerunt esse principium, quod maxime habet corporeitatem : hoc autem est ignis, quoniam in physico corpore materia non est amplioris extensionis susceptiva quam in igne. Addebant hi illud, quod secundum opinionem eorum et multorum aliorum dicebatu rcoelum esse : igneum, et stellae igneae et has videbant esse perpetuas et rerum
nferiorum quaedam esse principia. Quod enim perpetuum est, principium non habet : et quod principium non habet, est principium, cum omne quod est, aut est de principio, aut principium. Perpetuum autem non est de principio, ut dicunt. Amplius ratione utebantur quae usque hodie multos decepit : quoniam id quod primo movet ad esse, principium est : lumen autem est id quod movet ad esse omnia corporalia : lumen, inquam, quod de caelo descendit, et hoc dicebant esse defluxum lucentis corporis, quod per indivisibilia fluit in perspicua, et per perspicua in terminata corpora, et sic constituit omnia : nihil enim est, cui lumen sic se non misceat : et ideo hoc principium dixerunt lumen esse defluxum corporis : lucem autem primam esse dixerunt ignem, et sic ignem omnium dixerunt esse principium. Addunt autem his ad reflexionem luminis verum fieri ignem et operationes ignis, sicut patet in speculis, et aliis solidis et politis soli diametraliter oppositis : fit enim tunc dissolutio per rarefactionem, et intensio per calorem, et illuminatio per partium lucentis corporis influxionem : et cum sint ista prima in omnium naturarum transmutatione, videbatur lux ignis esse principium : est autem vera natura ignis lux. : vera igitur ignis natura principium est. Adhuc autem addebant, quoniam ignis assumit vincendo omnia alia propter naturam activam quam habet : principii autem est posse in alia, et quod alia non possint in ipsum, quia principia minima sunt in quantitate et maxima virtute, ut in libro Caeli ei Mundi dictum est . Ex his igitur et talibus isti ignem esse dixerunt omnium entium principia.