CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De opinione Empedoclis de principio materiali entis.
Empedocles igitur quamvis ponat plures causas et non unam solam, posuit ex parte causae materialis esse quatuor elementa. Cum his autem quae sigillatim alii dixerunt materiam, posuit terram : sicut enim in libro de Anima diximus, omnia elementa judicem acceperunt sigillatim praeter terram : hanc enim sigillatim nullus posuit esse materiale omnium principium, sed cum aliis principium materiale dixit eam esse Empedocles. Terra enim sola per se existens ambas habet qualitates mortificativas. Sua enim frigiditas cum sit constrictiva, et per hoc humiditatis expressiva, per effectum repugnat subjecto vitae, quod est humidum : per se autem repugnat calido quod est activum vitae : per hoc autem quod partes constringit, fortius repugnat motui spiritus, qui omnium virtutum quae sunt secundum vitae opera, vector est, et omnis vitae formator et rector. Secundum situm etiam terra a fonte vitae, quem coelum dixit esse Empedocles, terra est remotissima, nullo motu bonitates ejus participans. Quinimo cum omne quod progreditur ad vitam, extendat se versus vitae principia quantum potest, et aperiat se ad ipsum, terra motu suo recedit a principio vitae et esse : et cum. in hoc quod est materiale principium, esse et vivere sit inchoatum, non potest terra sola esse materiale principium vel causa. Hujus autem testimonium est, quod lumine participantur formae coelestes, esse et vivere
conferentes his quae fiunt, et perspicuum sit aliquid naturae luminosae, eo quod in illis in quibus est ex communicatione cum perpetuo superius corpore, terra sola privata est illo, et habet privationem illi oppositam, quae est esse opacum : propter quod non est ipsa per se materia eorum quae confer initur lumine coelesti, His igitur et similibus de causis dictum est terram per se solam non esse principium. Et Empedocles quidem sicut soli et coelo multas dedit differentias, et ipsum ignem esse fatebatur, sicut fere omnes Antiqui : ita per omnia terrae tot differentias dedit oppositas, et ipsam per se acceptam nihil dixit participare divinum, dicens quod sol est res calida, rotunda, alba, semper mota, propter vitae principium quod est in ipso, ila dixit quod terra est res nigra, immobilis, frigida, propter vilae privationem ; et ideo dicit quod terra non. nisi mixta cum aliis, esset materiale principium : et ideo tria elementa, terram, aquam, et aerem, simul permixta dixit esse materiale principium unum, et solum ignem posuit ejusdem materiae partem alteram : et hujus ratio in sequentibus opportunius declarabitur. Videns enim Empedocles ea quae fiunt figuras tenere et formas, et considerans in eis esse soliditatem, conjecit haec in entibus non nisi ex terra causari posse : quoniam humidum aquae etsi formas quadam teneat, tamen nullam prorsus tenet figuram. Aereum autem nec formam tenet nec figuram, nec soliditatem praestat, quamvis via et transitus formarum sensibilium sit per ipsum. Siccum autem quod est in igne, motum habet ad circumferentiam : et ideo non tantum non tenet, sed etiam dissipat figuras, et permiscet et confundit formas quae ad. ipsum perveniunt. Hac igitur necessitate terram cum aliis permixtam et non per se solam materiale principium esse dixit Empedocles, et in hoc bene dixit et sapienter. Fuit autem et hic de secta Epicureorum, et ideo eritis principia non dixit esse nisi corporalia : et sola corpora confitebantur esse existentia, et ignem coelestem praecipue per limpidas flammas siderum entibus principaliter esse Deum. In modo autem generationis omnino dixit idem cum aliis : dixit enim nihil simpliciter generari de non esse ad esse, et nihil corrumpi de esse in non esse, sed potius ista vocata elementa dixit secundum omne esse suum semper manere, et generari res ex eis per congregationem quorumdam ex uno mixto, et corrumpi segregatione in unum mixtum ex terrestribus elementis, et res denominari ab eo quod magis abundat in eis, per congregationem quarumdam partium elementarium fit generatio. Quid autem effectivum sit in hujusmodi generatione secundum Empedoclem, posterius erit manifestum.