CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De ratione per quam coacti sunt ponere Antiqui causam moventem cum materiali.
Sic autem procedentibus Antiquis in philosophando, ipsa rei veritas viam fecit ampliorem, et de aliis principiis quaerere coegit. Si enim secundum omnes Antiquos quammaxime, quia valde pauci erant qui ponebant ens unum et immobile ut Milesius et Zenon, quammaxime igitur convenit secundum Antiquos, quod, omnis generatio et corruptio est ex aliquo materiali vel potentiali, et nihil seipsum inducit in actum, tunc quaerere oportuit quare hoc convenit quod generatio est de isto : sicut enim dixi, nihil movet seipsum, nec aliquid educit seipsum de potentia ad actum. Si enim hoc (ietur, verilicabuntur contraria de eodem. Quod enim in potentia est, non est actu : et quod modo educit aliquid de potentia ad actum, est actu. Si ergo illa duo sunt idem in re, oportet quod aliquid idem in re sit actu, et non sit actu, et sic contradictoria de eodem verificantur, quod falsum est. Relinquitur ergo aliam esse causam moventem a materia. Quaerebant igitur, quae esset ista causa movens secundum rem. Per inductam rationem convicti fuerunt, quod sub-
stantia materiae non facit transmutare seipsam : et hujus exemplum est in artificiatis : in his enim neque lignum, neque aes, quae sunt materia) subjectae diversis actibus, est causa transmutandi seipsum in formam artis. Lignum enim. non seipsum movendo facit se lectum, neque aes seipsum movendo facit se statuam idoli. Sed aliud aliquid a ligno et aere secundum rem est causa movens, et faciens hujusmodi mutationem, qua Tigurini fit lectus, et aes statua, imaginis. Quaerere autem hoc quod sic fiat et movet, est quaerere aliquid principium a materia subjecta secundum rem et rationem causalitatis. Materia enim et efficiens nunquam sunt idem secundum rem, sicut jam ante probatum est.
Universaliter igitur qui cumque Philosophorum talem tetigerunt viam in philosophando de his de quibus mirabantur a principio, et post talem, viam inventam unum solum principium materiale esse dixerunt, nec aggravaverunt se in considerando multum ut animum applicarent ad ea quae res ipsa ultro ingessit eis. Caeterum quidam eorum, qui dixerunt unum solum esse entis principium, quasi devicti apud semetipsos, et videntes quod oporteret plura ponere principia si concederent ipsum unum esse mobile, dixerunt illud unum quod dixerunt immobile esse : et illi iidem Philosophi totam naturam dixerunt omnino osse immobilem, non solum dicentes eam esse immobilem secundum generationem et corruptionem, quia hoc antiquum est, dixerunt Antiqui non esse generationem et corruptionem secundum esse et non esse mutationem, sed esse tantum secundum congregationem et segregationem in unum mixtum et ex uno, et hoc est auferre, generationem et corruptionem veram : sed isti addiderunt, quod secundum aliam omnem mutationem secundum locum et alterationem et augmentum et diminutionem ens immobile est et unum. Et haec positio est propria, istorum, et hi fuerunt Milesius ei Zenon : sed Milesius, ut fugeret inconveniens superius inductae rationis, hoc dixit : Zenon autem negavit motum propter divisionem spatii. : quoniam id quod movetur, ut sibi videbatur, faceret ad. infinita si moveretur, sicut disputatum est in VI Physicorum . Inter omnes igitur qui omne quod est, unum solum materiale principium esse dicunt, nulli convenit intelligere dictam causam quam moventem vocamus, nisi Parmenidi : et hoc etiam ideo convenit, quia non dicit illud esse immobile. Adhuc autem non convenit Parmenidi dicere causam moventem, nisi in tantum quod victus superius inducta ratione, non solum unam, sed duas ponit causas : tamen non bene et certe enuntiat de ipsis. His autem qui non imum solum, sed plura dicunt esse principia, magis convenit dicere causam moventem quam Parmenidi. Sicut si dicamus, quod convenit eis dicere ipsum calidum et frisridum secundum qualitatom esse moventia, aut subjecta horum esse moventia et mota, ita quod unum moveat et alterum moveatur, quae sunt ignis et terra. Hi enim omnes utuntur igne quasi moventem habente naturam. Aqua vero et terra et hujusmodi quae motum habent deorsum, utuntur e converso, quasi habentibus naturam mobilem, hoc est, quae moveatur. Parmenide linum solum dicente quod est osse, cum ista sui positione non convenit dicere movens principium esse subjecto et loco a materia separatum, sed ratione tantum, ut dicat passionem a subjectis causatam movere, quemadmodum a principio harum opinio.num diximus. Aliter enim non salvaretur hypothesis sua, quod unum solum esse omnium principium entium diceret, nisi illud movens, quod postponeret a subjecto causari, et ideo non veram principii rationem habere. Aliis autem qui. plura entium princi-
pia dicunt esse, convenit secundum suas positiones dicere principium movens esse distinctum a materia et separatum ipsum ponere ab eo quod movetur : quia isti secundum aliquid imperfectum magis appropinquaverunt veritati.