CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De opinionibus et rationibus Empedoclis qui dicit contraria esse moventia principia.
Quia vero in natura quae tota motui et mutationi subjecta est, inesse videntur contraria., eo quod omnis mutalio est in- ter contraria ex parte mobilis, et contrariorum moventium per se est contraria movere : et non solum in natura invenitur ordinatio et bonum, sed etiam inordinabile et turpe : et ideo inveniuntur plura qua) sunt mala contraria melioribus, et prava inveniuntur contraria bonis : et ideo aliquis posteriorum Philosophorum induxit contraxi a moventia principia, amorem et odium scilicet, ita ut sigillatim singula contraria sua habeant contraria moventia. Consideraverunt enim hi, ut diximus, quod omnis motus est inter contrarios situs, aut inter contrarias formas, quando rectus est motus et linitus : et ideo isti ponunt contraria bonum et malum sicut contrarias formas, bonum vocantes id. per quod natura attingit finem optimum, et malum id quod. abjicitur in motu : et hoc est a quo est motus. Videntes iterum quod motus non est inter contraria, nisi ponatur natura subjecta motui cujus ipse motus est actus imperfectus : et videntes illam naturam subjectam in motu continuo exire de privatione ad actum, ex illa posuerunt esse terminos motus, turpe et bonum, et in ordinationem et ordinem. Turpe eni m dicut privationem prout aufert materi ae pulchritudinem ad actum. : et inordinatio dicit eamdem prout privat ordinans ad actum et locum et alia quae formam sunt concomitantia. Haec autem videntes non viderunt formam sub ratione causae formalis : sed ista dicebant esse passiones de movente in materiam inductas : quia contariorum effectuum per se contrariae sunt causae, ideo dicebant quod movens ad hoc non potest esse unum sed contraria : et ideo dicebant quod amor non est sufficiens motivum principium, sed oportet contrarium amori ponere etiam odium : hoc autem ideo posuerunt, quia non dicebant esse generationem et corruptionem simpliciter, sed fieri generationem quamdam per amoris congregationem, et corruptionem per segregationem odii : amoris enim est unire et congregare, odii autem segregare et disper-
gere. Hoc etiam aliquando vocant litem. et amicitiam. Supponunt autem isti quod omni amori odium sit contrarium, et amori naturali naturale odium sit contrarium, et amorem esse inditum a diris providentibus, et odium inditum esse a daemone invido et malo, quem calkatheon appellabant, quos postea Platonici vocaverunt cacodaemones. Videntes autem ista subobscure balbutiendo per impropria dixerunt : sed tamen istam sententiam conati sunt dicere, licet non expresserint per priora. Patet enim ex probationibus quas supponunt et ex quibus procedunt, quod ista sequuntur secundum intentiones corum. Si quis enim per complexionem simul exsequatur, et accipiat hanc sententiam secundum veritatem quod dicit Empedocles, et non curet de verbis impropriis ad quae deveniunt balbutiendo circa veritatem, inveniet secundum eum, quod amor est causa AdminBookmark sive perfectorum bonorum, odium vero causa malorum. Secundum dicta itaque si quis dixerit, quod Empedocles dixit et primus invenit quod bonum et malum sunt principia moventia, forsitan bene et vere id quod dicero intendit comprehendens, supposito quod contrariorum sunt contrariae causae moventes, ita quod bonorum omnium causa movens sit bonum, et malo nun. omnium causa sit malum eo modo quo dictum est. De hoc tamen in sequentibus erit perscrutandum : quoniam in proximis et physice moventibus Empedocles vera dixit, sed non in primo moventibus : quoniam licet optimi primi sit optima prima inducere, ut bene dixit Plato : cum tamen hoc non habet contrarium malum, quod sit omnis mali causa : quia malum est infirmitas et defectus, et non producitur ex aliqua efficiente eam, sed incidit ex defectu alicujus principiorum : sicut diminutio membrorum causatur in generatione, sed non est ad propo sit iun.
Igitur isti omnes, sicut diximus, et usque ad. hoc balbutiendo, duas causas tetigerunt, quas in secundo Physicorum determinavimus, scilicet materiam, et id
quod vocatur linus motus, sive movens causa, obscure quidem enuntiantes, sed non manifesto : et qualiter in bellis pugiliciis faciunt primi. ineruditi, ita fecerunt et primi philosophantes. Etenim Sicut primo illi a puerilibus circumducti saepe faciunt bonas plagas, ita isti balbutientes aliquas de principiis produxerunt bonas sententias : at illi nec pugnis faciunt plagas ex scientia artis pugilum, nec isti in philosophando usi sunt scientialibus verbis dicere quod debent. Scientialibus enim fere non usi sunt nisi parum : quia non ex habitu scientiae et conclusionum , sed tantum ex habitu principiorum primorum, ad quae ex ipsa v eritate co acti sunt concedenda.