CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans qualiter principia numerorum secundum Stoicos sunt principia cunctorum.
Nos autem ad intellectum Stoicae positionis aliquantulum digrediemur : videtur enim nobis haec summa esse philosophia. Dicamus igitur incipientes ab his quae omnes Peripatetici principia esse dicunt : haec autem sunt forma et materia, sicut manifestum est ex determinatis a nobis in II Physicorum, licet sint tria principia motus : privatio vero quae abji- citur in motu continue, et forma quae continue educitur, et subjectum quod movetur : tamen non sunt nisi duo principia entis, quae sunt forma et materia. Loquamur igitur de forma, quae rentes an forma et unitas sint idem aut non. Constat autem quod sunt idem intellectu : quoniam sicut dicit Euclides in V.I.I Geometriae et Pythagoras in Arithmetica, unitas est qua quaelibet res una est. quaelibet autem res est una ea natura qua ipsa est hoc quod est : sed quaslibet res est hoc quod est per formam : ergo quaelibet res est una per formam : et sic intellectus unitatis positus concludit intellectum formae : et si e converso forma prius sumatur, per formam concludetur intellectus unitatis. Ex quo convincitur idem intellectus esse formae et unitatis. Modum tamen alium habet unitas, et alium forma : quoniam in se considerata est unitas, sed considerata prout ejus proprietas est esse quod dat rei, est forma. Esse autem dico forma) proprietatem potius quam effectum : quia esse nihil aliud est nisi diffusio forma) in eo quod est actu existens. Ex hoc accipitur, quod licet idem sit intellectus unitatis et formae, tamen modus unitatis simplicior est quam modus forma). Quod sic clare videtur : esse quod est proprietas formae , qua) propter hanc ipsam proprietatem quid erat esse vocatur, di (fusio est formae in eo quod participat actum essendi : ergo tendit esse in potentias ejus quod est ut perficiat res : et sic procedit spargendo se, sicut lumen procedit a lucente : unitas autem a qua res una est, procedit sparsa in potentiis ejus quod est, colligendo uniendo et finiendo ipsa et terminando ipsa ad unitatem : et isti sunt actus principii quod est naturans res : igitur forma est principium per hoc quod est unitas : et si unitas est ratio principii cum per seipsa sunt prima principia, unitas erit per se primum principium omnis entis. Similiter consideremus id quod Peripatetici principium vocant, quod est materia : hujus enim
consideratio est quod est subjectum et fundamentum, et quod ipsa est in potentia : et per primum quidem sustinet formam, per secundum est infinita, sed finibilis. Quaeramus igitur, utrum materia per hoc quod est rerum principium, aut per hoc quod est ista duo. Si est principium per hoc quod est in se, tunc in nulla habitudine ad formam et ad motum est principium : quia per hoc quod est id quod est in seipsa : sed oportet principium ab actu principiandi dictum, principium esse ab habitudine principiandi : ergo materia per hoc quod est duo ista, est existentium principium. Resumo igitur ea quae sunt principii primi, quod per suam essentiam est principium, et non cui aliquid ab ipso confert principiare : dualitas autem ista confert materiae principiare, sicut unitas confert principiare formae : ergo binarius iste est principium materiale rerum : et inde qualiter binarius iste ex. unitate formali primo procedit, Constat alitem ex his quae in praehabitis bene disputata, sunt de principiis, materiam non esse subjectum nec potentiam nisi per aliquid formae quod inchoative est in ipsa : hoc autem est esse formae in potentia : esse igitur formae et in potentia esse sunt unius iterati : quia esse formae qualecumque sit, materiae dat unitatem et esse tale quale competit materiae, quando non est actu per formam. Esse autem tale in eo quod tale, non est nisi simplicis unius. Potentialitas autem ipsius est ex hoc quod cum privatione permixtum est. Est igitur iteratio istius esse quod id quod est esse et unum reiteratur in privationis infinitatem, eo modo quo unum reiteratum super se divisionis est causa et infinitatis, non per hoc quod est unum., sed per hoc quod est aggregatum sibi : sic unitas est principium rerum et natura, et binarius primus ut materia. Sed. hoc est cavendum quod Pythagoras dixit triplicem esse numerum, scilicet instrumentalem., formalem, et materialem. Instrumentalem au- tem vocavit numerum abstractum a rebus quo utuntur ad res numerandas : et hoc vel hoc, cum abstractum sit ratione abstractum ab aliquo, posterius sit illo, non. potest iste esse primum existentium principii ara. Formalem autem vocavit numerum, qui. ponit res in numero, et quo res ipsae in pluralitate essendi cognoscuntur : et iste numerus est formale esse singulorum essentialibus differentiis distributum : et hic numerus adhaeret rebus, et est principium rerum. Materiatum autem numerum vocavit res ipsas numeratas. Cum autem ad, primas species numerorum recurrimus, primi numeri rerum sunt unitas formae et binarius materiae : et sic isti sunt principia rerum prima. Sic igitur principiatum in entibus est numerus reiteratus materialis sive materiatus, principians entia numerus est formalis : et ratio id principiandi ostenditur in proprietatibus instrumentalis numeri. Haec autem adhuc est accipere in his quae procedunt ab uno primo simplici, quod est universi esse causa, nulli innitens num cyro, omni tamen rei numerum dante, sicut dicit Pythagoras. In hoc enim processu lux causae primae, quae simplex est radius intelligentiae agentis, cujus lumine omnis cujusque est unitas, et hoc praehabet simpliciter, et est omnis rei. unitas potestate, sicut unitas potestate est omnis numerus, et principium et causa et finis omnis rei, sic et lux primum principium et causa et finis est omnis esse cujuscumque rei sit. Haec autem lux in se reflexa et diffusa in causato primo constituit intelligentiam quae intelligit suam naturam et lucem, per quam constituitur, et haec in ea non sunt aequalia : sed lux per quam constituitur, nobilior multo est quam sua substantia constituta : et ideo ex parte suae naturae in quod agit et cui dat, est coelum primum : ex parte autem lucis primae participatae, est constituens intelligentiam secundam. Sed nos de omnibus his in ultimo hujus scientiae libro, tractabimus subtiliter. Ex his enim
quae hic diximus, satis intelligitur quod prima causa luce sua ex ipsa procedente, est lux unitas quae nullo modo unitur numero. Participata autem haec lux a tanto primo cujus ipsa constituit naturam duo constituens et constitutum : et haec est anima nobilis et intellectualis, quam Peripatetici vocant motorem caeli primi, in qua sunt formae quas per motum caeli explicat in materiam, et haec est anima intellectualis in quacumque, quae non est alicujus corporis actus per lucem qua constituitur : licet per hoc quod est constitutum in substantia, natura lucis diversos habet gradus et diversas potentias ex se manantes. Lux autem illa occumbens in materia opaca, sensus efficitur cum hic et nunc operans : et ideo tres sunt ibi reflexiones quando lux participata in se reflexa dat substantiam animae et corpori : obumbrata dat naturam sentiendi, et proportionata organo dividitur harmonice ad sensibilia : propter quod sensus est sicut tria haec. Adhuc autem lux mixta mobili caelesti et lumini motoris, constituit naturam : quia incidens materiae ejus quod est, non incidit ei secundum quod est lux primi numeri nisi per substantiam : sed incidit ei per constitutum in anima nobili : et sic est alia per esse : et tunc materia est subjectum ei primum : et haec est quarta substantia, lucis esse, lucis intelligentia, et esse in substantia sine eo quod est et substat luci in anima nobili, et ejus esse incidens corporali materiae : et haec est quatuor, qui quaternarius a prima procedit unitate. In genere igitur loquendo ab unitate procedit binarius qui est anima in genere, et ab unitate per binarium procedit ternarius primus, et ab unitate per binarium et ternarium procedit primus quaternarius. Si autem species animarum et sensuum et corporum sigillatim recipiantur, multi erunt numeri, et multae numerorum proportiones. Et hoc est quod dixit Boetius substantiam verborum Pythagorae transferens, et de substantia numeri in principio Arithme-ticae loquens : " Omnia quae a primaeva
rerum natura constructa sunt, numerorum videntur ratione formata : hoc enim fuit principale in animo conditoris exemplar : hinc enim quatuor elementorum multitudo mutuata est, hinc temporum vices, hinc motus astrorum coelique conversio. " Ex his intelligi possunt ea quae dixit Pythagoras, et ex his scitur quod ea quae dixit, non dixit sine magna philosophia.