CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De his in quo Alcmaeon Crotoniates convenit cum Pythagora in positione principiorum.
His autem aliquid simile videtur suscipere et approbare Alcmaeon de Crotomantia civitate exortus. Aut enim iste Alcmaeon recipit, istam opinionem a Pythagoricis, aut e converso Pythagorici suam opinionem receperunt ab isto. Alcmaeon enim isto fuit jam in aetate robusta, quando senio confectus fuit Pythagoras, et valde simpliciter sic enuntiavit principia rerum cum Pythagoricis. Alcmaeon enim dixit, quod multa sunt duo, eo quod principium sunt multitudinis : et hoc dixit Alcmaeon quando determinavit contrarietatem humanorum. De aliis enim paucis et parum loquebatur nisi de humanis ad. mores pertinentibus, et in his omnem multitudinem vitiorum et vir-
tutum reduxit ad duo : unum quidem quod est virtutis, alterum autem quod est vitii : et hoc est duo, abundantia scilicet, et defectus. Sed iste Alcmaeon non posuit contrarietates determinatas et puras secundum naturam, sed quascumque fortuna et casu contingentes et non puras secundum naturam, sicut album et nigrum, dulce et amarum, bonum et malum, magnum et parvum, et sic de aliis quae casu contingunt : haec enim contraria posuit iste de caeteris contrariis indeterminate : et ideo quasdam aliquando dixit esse principia, aliquando principiata : et Pythagorici vero denuntiant et quot et quas contrarietates dicunt esse principia.
Ex his igitur ambobus Philosophis tantum est accipiendum, quod contraria sunt existentium principia, et hoc non potuit accipi ab aliis qui generationem negabant, et unum solum principium esse dicebant : aut si dicebant plura esse principia, non dicebant agere et pati. Sed congregatione et segregatione fieri generationem et corruptionem per litem et amicitiam, quae vere non sunt contraria, eo quod non agunt et patiuntur ab invicem. Item accipitur ab istis quae sunt illa quae dicunt esse principia et contraria. Sed quomodo hoc convenit ducere ad causas a nobis superius per quatuor causas, non satis plana est articulatum sive distinctum ab. istis Philosophis. Videntur tamen haec ordinare elementa sicut in specie causalitatis et materiae. Dicunt enim constitui et plantari substantiam eorum quae sunt ex his, sicut ex eis quae sunt sicut materia : plantari enim dicunt generabilia, et ingenerabilium dicunt substantiam esse ex istis. Ex quo autem res sunt vel fiunt, et est in eis manens, est materia. Sufficit igitur quantum ad praesentem spectat intentionem Antiquorum et de principiis intentionem speculari ex his quae dicta sunt a nobis.