CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans rationem Xenophanis, qua omnia dicit esse unum Deum,
Rursus autem istorum scrutabimur propositiones, ponentes rationes et defectus eorum, et ponemus primo positionem Xenophanis, qui non distinguens de materia et forma dixit omnia esse Deum. Innitebatur autem iste quatuor propositionibus, quarum una est, quod quaecumque distinctum esse habent sub uno communi intellectuali alicujus naturae, per divisionem differentiarum oppositarum exeunt ab illo communi intellectu naturae illius. Secunda est, quod omne quod distinctum esse habet sub uno sibi communi et aliis, est compositum ex. alia natura communi et di Merenti a continente ipsum in actu. Tertia est, quod idem est a quo non differt differentia. Quarta est, quod simplex omnino nullam habet differentiam secundum inesse distinctum distinguentem. Hae propositiones colliguntur ex libro Alexandri Graeci cujusdam Peripatetici, qui opinionem istius Xenophanis post eum suscepit. Accipiamus igitur primo propositionem per se notam, quod omne quod praedicatur de pluribus, et non conversim de illis praedicatur, et non accidentaliter illis est conveniens, est una natura quaedam quae est substantialiter in omnibus illis : ens enim praedicatur de Deo, AdminBookmark et materia prima, non conversim, et non accidentaliter conveniens illis : igitur est una natura quaedam quae substantialiter est in omnibus illis. Nec potest dici quod intellectus entis est intellectus
principii et non generis, quia de hoc quoad propositum concludendum nulla est penitus differentia. Modi enim entis quibus dicitur per prius et posterius, non sunt de substantia et substantia, sed de substantia et accidente. Quod si etiam per prius et posterius diceretur, adhuc esset aliquo modo communis intellectus entis de ipsis de quibus dicitur, et non haberet aliquod ens determinationem ad hoc ens ab ipso intellectu entis : quia aliter idem esset principium convenientiae multorum ad invicem, et principium differentiae eorumdem ad invicem, quod est impossibile. Redit ergo, quod ens primum de natura divina et materia et mento sit una natura communis in illis. Accipio ergo quartam superius positam propositionem, quod simplex, non habet differentiam, et procedi) sic : materia prima est quae non habet aliquam differentiam, eo quod omnis differentia est a forma : et prima materia est ante omnem formam : quia aliter non esset in potentia ad omnem formam : ergo non habet aliquam sub entis intellectu differentiam : igitur ipsa nihil addit super ens. Eodem modo Deus, qui causa prima est, simplex est, et nullam super entis intellectum addit differentiam. Eodem modo vou? sive mens nihil addit, secundum quod mens dicit ipsam primam et simplicem naturam naturae incorporeae, non contractam ad aliquam naturam caelestem, vel animae, vel alicujus alterius. Revocemus igitur ad memoriam tertio superius positam propositionem, quod idem est a quo non differt differentia. Et concludemus quod Deus, AdminBookmark , et materia prima sunt idem et unum ens penitus : eo quod quaecumque entia sunt, et nullam sub ente participant differentiam, eadem sunt : Deus autem, AdminBookmark , et materia entia sunt, et sub ente nullam entis differentiam participant : ergo Deus et vouc et materia sunt eadem. Si autem daretur quod aliquam sub ente differentiam participant, vel modum differentiae, cum illae ad ens quod est in eis se habeant ex
additione, sequeretur quod essent composita : et hoc esset contra rationem primi : quia principium non potest esse compositum : eo quod omne compositum suis componentibus debet esse suum tanquam principiis. Sunt autem ista prima in omni natura, Deus, AdminBookmark , et materia. Sequitur igitur quod ista sunt eadem in natura et esse.
Ulterius autem probat Xenophanes ex his omnia esse substantialiter unum, supponens tres propositiones, quarum una est, quod de consequentibus esse, nihil est substantia rei. Secunda est, quod differentiae accidentales non variant substantiam. Tertia est, quod consequentia esse sunt accidentia. Et inde processit sic : quaecumque sunt post prima de essentia rei existentia, sunt esse substantiae consequentia. Omnia autem quae sunt, sunt post prima superius inducta, quae sunt rerum substantia. Ergo omnia quae sunt, sunt esse substantiae consequentia. Non enim, posset poni forma, quae est substantia, praecedere materiam, nisi poneretur esse lumen Dei vel AdminBookmark sive intelligentiae : haec autem sunt eadem ipsi materiae : ergo ut lumen illorum non praecedit esse substantiae ipsa forma : omnia igitur substantiae esse sunt consequentia : ergo per primam propositionem sunt illa non substantiae : ergo sunt accidentia si aliquid sunt, sicut dicit tertio supposita propositio : ergo non distinguit in esse substantiali, sicut dicit propositio secundo supposita. Ex hoc igitur concluditur : quaecumque in esse substantiali indifferentia sunt, substantialiter eadem sunt : ergo omnia quae sunt, substantialiter et in esse substantiali eadem sunt.
Amplius propositiones ab omnibus Philosophis suppositae sunt quatuor de esse divino, quarum, una est illud esse perpetuum et aeternum, quod, idem substantialiter manet ante omnem et post omnem mutationem. Secunda est illud esse divinum, quod per seipsum largitur omnibus quod sunt. Tertia divinum ubique et semper esse. Quarta est divinum ad. sui substantiam nullo indigens. Ex his igitur sic procedebat : materia est quae ante omnem et post omnem mutationem, et in omni mutatione manet ea-
dern, eo quod incorruptibilis et ingenita, et per eamdem rationem immobilis : quoniam si moveretur ad esse materiae, tunc motui in esse materiae et subjecti non subjiceretur, quod est falsum : igitur ipsa est immobilis et aeterna. Adhuc ipsa sola est, quae de seipsa largitur ominibus haec quae sunt : quia ipsa praestat omnibus subsistere et substare per seipsa : quod non. facit forma, etiamsi forma esse poneretur, eo quod, forma non est fundamentum substans et subsistens, sed potius si esset, inesset fundata et inhaerens. Similiter ipsa est in omnibus ubique et semper : quoniam in secundo hujus scientiae habebitur, quod quando aliquid unum est in multis, per unam rationem illis existens, oportet quod illud sit primo in aliquo uno, quod est causa omnium illorum. : sustinere autem et fundare in se formas et suscipere eas, est in omnibus quae sunt hoc aliquid : ergo est in eis gratia primi fundantis et suscipientis et sustinentis : hoc autem est materia : ergo materia est ubique, ut habitum est superius, quod, ipsa est semper. Similiter materia ad sui csse nullo penitus indiget : quoniam si aliquo indigeret, jam non esset prima. Congregabat igitur Xenophanes omnia haec in materia prima, esse divinum, esse perpetuum immobile, omnibus dans moveri in ipso, omnibus per seipsum esse largiens, ubique et semper esse, et nullo ad sui esse indigere : et concludebat quod materia prima sit Deus.
Amplius hyle secundum se accepta est impartibilis et impassibilis : ergo et immobilis : quia non patitur aliquid nisi moveatur, et non movetur nisi sit divisibile, sicut in VI Physicorum probatum est . Quod igitur mobilis efficitur hyle,
hoc est a corporeitate quae advenit ei. Corporeitas autem adveniens ei, est accidens ipsius. Ergo motus accidit ei per actus ipsius : et similiter passio et omnis diversitas corporum et motuum et passionum est ex hoc quod advenit ex corporeitate et contrarietate : ergo una hyle est in omnibus illis indivisibilis et immobilis et impassibilis : multa autem corpora mota et multa patientia : ergo omnis diversitas est ab accidentibus et proprietatibus advenientibus : et nihil diversitatis est a substantia ex parte materiae, sicut dicit Xenophanes.
Omnino autem eodem modo se habet AdminBookmark ad animam et animae differentias, quo se habet hyle ad corpus et corporis differentias : quoniam vou? in eo quod hujusmodi, non comprehendit formas corporum, nisi per aliquid adveniens ei quod facit ipsam AdminBookmark proportionalem corpori : et tunc efficitur imaginans et sentiens et patiens a sensibus et motibus a sensu factis. Sicut ergo hyle non distinguitur a diversitatibus corporum,eo quod sunt post ipsam : ita vou? non distinguitur a diversitatibus animarum, eo quod sunt post ipsam : et sic erit una hyle omnium corporum, et una AdminBookmark omnium animarum. Quaecumque autem non differunt, danda sunt eadem : impartibile autem immobile et impassibile non differunt in vot et hyle, eo quod utrique advenit partitio et mobilitas et passio ex posterius adveniente corporeitate et contrarietate, in se autem sunt uno et eodem modo impartibilia et immobilia et impassibilia : ergo nulla differentia differunt AdminBookmark et hyle : ergo eadem sunt per omnia.
Eodem autem modo conclusit haec ambo osse Deum : et sic intulit Deum esse omnia, et fieri Deum corporalem ex posterius adveniente corporeitate,et sensibilem ex posterius advenientibus formis sensibilius. Hoc autem alii quidam imitati sunt templorum facientes lnscriptiones : circa idola enim Palladis inscrip- tum fertur fuisse, quod Pallas est quidquid est, et quidquid erat, et quidquid erit, et quidquid vides, cujus peplum nullus unquam sapientium revelarepotuit. Et haec. opinio placuit Alexandro Peripatetice : ei aliquid ejus quantum scivit,David de Dinando ascivit, sed perfecte et profunde non intellexit. Hoc autem quod hic inductum est de eo, sufficit ad hoc quod sciantur rationes Xenophanis, quae cum in hunc produxerunt errorem, quod ad totum respiciens ipsum dixit esse Deum. Caelum autem vocavit omnia mundi simplicia corpora, dicens Deum corporeitate distinctum sine passionum differentiis esse caelum. Caelum autem sive corporeitatem assumptis passionum differentiis fieri elementum : et sic omnia substantialiter esse Deum.