CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans opiniones et rationes, et solutiones rationum Melissi
Melissus autem positionis hujus susceptor, articulavit eam : eo quod Xenophanes non distinxit aliquid,sed omnia dixit esse Deum. Melissus autem omnia dixit esse unum in materia, persuasus rationibus tribus, quas ex propositionibus quatuor assumpsit, quas putabat esse veras. Una autem et prima suarum propositionum est, ante principium materiam nihil esse omnino de rebus naturaliter et substantialiter existentibus. Secunda est, formam vel aliquid aliud non causare et agere, nisi actu sit et substantificata. Tertia est, formam non substantificari ad hoc quod actu sit et agat nisi per materiam. Quarta est, consequentia non esse substantias rerum, sed esse accidentia quae substantiam nec distinguunt nec in numero ponunt. Ex his igitur sic processit : principium est rerum omnium, ante quod nihil est de esse rerum, et ex ipsa est esse totum : ergo materia est solum rerum principium. Si enim detur forma esse ante materiam, tunc non est actu, neque agit, nisi substantificata et
fundata per materiam. Igitur oportebit quod materia fundans formam sit ante primam materiam, quod est absurdum. Si autem sit non fundata forma, hoc est contra tertiam propositionem : et tunc quaeratur in quo sit vel quale esse habeat ? et si dicatur quod est in intellectu agentis, cum igitur hoc quod intellectu est, sit secundum quid et non simpliciter, erit actu agens id quod tantum est secundum quid : et hoc est contra propositionem secundam. Ex his igitur relinquitur formas omnes accipere esse ex hoc quod fundantur in materia, et sic esse materiae consequuntur, et tunc nihil secundum substantiam diversificant, sicut dicit propositio quarta. Amplius iste Melissus dixit esse accidens id quod nihil addit de substantialitate formarum, aut nullum aliquid addit substantialitati materiae : eo quod suam substantialitatem nec acquirit per formam advenientem, nec amittit eam ea recedente : et sic forma de substantialitate nihil existens, materiam non diversificat, neque numerat, nisi per accidens. Tertio autem induxit id, quod omnis forma qualitas quaedam est, et in quale praedicatur. Quod autem qualitas est, substantiam non diversificat : eo quod multae qualitates sunt in uno et eodem et propriae et communes. Et ex his dicebat materiam solam esse rerum substantiam : et quia formis non dividitur nisi per accidens, ideo dixit omnia esse substantialiter unum et idem : et cum ex se sit infinita materia, et non possit per formam distingui, dixit eam esse infinitam : et cum infinitum non habeat quo moveatur, dixit illud unum esse infinitum et immobile.
Haec autem nihil habent veritatis: licet enim in ordine materiae nihil sit ante materiam, et ideo sit ipsa materiale principium, tamen simpliciter forma est ante materiam tempore, et ratione, et substantia. Ipsa enim efficiens per se forma est omnium, non quidem appropriata
omnibus et incorporata, sed praehabens in se omnia formata et omnia faciens ea, sicut principium non coessentiale, sed immediatum in omnibus per substantiam suam agens. Et hoc quidem exemplum est in microcosmo in quo una numero anima in semine ut artifex existens, et non ut perfectio formalis ipsius, non per accidens, vel per aliud, sed per se et immediate agit formam capitis, cordis, et hepatis, et carnis, et ossis, et nervi, et aliorum omnium per hoc quod est forma talis corporis : et hoc modo ut artifex talis per seipsum, non per accidens, vel per aliud agit materiam ad formas, et est ante eam duratione et ratione et substantia. Quod autem forma non sit actu nisi fundata et substantificata in materia, penitus est falsum : quia sic materia conferret esse formae, quod falsum est : quia e converso forma dat esse materiae : forma enim est quasi foris manens dicta : et quanto plus manet foras materiam substantia et esse et operatione, verius habet nomen formae : et ideo intellectus verius est forma quam sensus, et intelligentia verius est forma quam anima, et Deus maxime est forma omnia formans. Illae autem formae quae in materia sunt, imagines vocantur: eo quod sunt formarum verarum resultationes et imitationes quantum permittunt materiae, ut dicit Plato. Ex hoc autem patet non esse verum dictum Melissi Licet autem forma nihil conferat materiae de esse materiae, eo quod esse materiae habeat materia a seipsa, tamen composito sola confert esse forma, et materia suscipit illud, et distinguitur et numeratur ex ipso. Nec sequitur si in quale praedicatur, quod sit accidentalis qualitas, quia est qualitas essentialis, quae est conferens esse : et hoc ignoravit Melissus : tamen forma non praedicatur per hoc quod est causa rei, sed per hoc quod est esse rei: sed de hoc modo disputandi non est locus. Sic igitur finita materia per formam nec una manet, nec infinita : quoniam quaecumque pars ejus clauditur inter fines unius formae, dividi- tur ab altera et numeratur cum illa et finitur : et ideo nec unum ens, neque infinitum : sed quia quod in ipso fuit in potentia ad esse, est etiam in potentia ad non esse, habet quo et ad quod moveatur : et ideo non est unum omnia infinitum et immobile, sicut dixit Melissus. Agrestis enim et iste est et rusticus in physicis, non civiliter dispositus, sicut et doctor suus Xenophanes : et ideo sermones istorum relinquuntur : quia sufficit id quod dictum est in contradictione positionis istorum. Diximus tamen in Physicis quaedam de ista positione, quae si addantur ad ea quae hic dicta sunt, magis erit sufficiens contradictum.