CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans positionem Parmenidis et rationes ejus, et in quo
peccavit. Parmenides autem ambobus his rationabilius dixit : omnia enim dixit unum esse secundum formam et rationem : et fundatur dictum suum super sex propositiones, quarum prima est, primam formam omnium esse lumen causae primae. Secunda est, omne quod agit ad inductionem formae primae, informatum esse virtute luminis, et ideo omnes secundas causas agere secundum formam primae causae. Tertia, nihil esse in actu nisi quod a lumine primae causae in esse constituitur. Quarta est, lumen illud causae primae per secundam non multiplicari, sed potius secunda per ipsam uniri . Quinta est, lumen illud praehabere virtute omne quod est et fit simpliciter, et in se continere omnia. Sexta et ultima est, quod quidquid praeter illud est quod vere est et unum et simplex est, non esse sive nihil penitus esse. Prima autem istarum
propositionum constat per hoc, quod omnis causarum multiplicitas quae in eodem genere est causae, reducitur ad aliquam unam primam in eodem genere, in quo stat, et quod est prima causa : quia aliter in causis iretur in infinitum. Nulla autem formalis causa accipi potest ante causalitatem largissimi. Cum enim quaelibet intelligentia sit plena formis, constat primam causam cujus lumen influit omnibus intelligentiis, lumen universaliter formans omne quod est habere. Non enim largitur omnibus nisi per intelligibile lumen suum. Secunda autem constat per hoc, quod causa et secunda et tertia et deinceps, quod est et quod causa est, habet a causa prima : et hoc non posset esse in ordine causarum formalium, nisi causa prima informet sequentes lumine suo : et hoc patet, quod inde virtus caeli movens cum virtute elementi et calore complexiones, sic informat virtutem elementi, ut secundum eam agat ad formam substantiae, quam virtus elementi nunquam produceret. Similiter in semine calor animae animalis informans calorem caeli et elementi, sic informat, ut secundum rationem ejus fiat actio ad formam vivi et animati, et sic est in omnibus videre. In eadem igitur similitudine se habebit forma causae primae ad omnes alias secundas formas et tertias et sic deinceps. Et per idem autem manifestatur veritas propositionis tertiae: quoniam ex quo secundae causae virtutem causandi esse non habent a se, sed a lumine super eas a prima causa fluente, lumen causae primae causativum est omnis esse : et sic nihil in esse actu constituitur nisi a lumine causae primae. Quarta autem constat per hoc quod nihil multiplicatur nisi per differentias dividentes ipsum. Secunda autem et omnia sequentia non sunt differentiae luminis causae primae, sed sunt post ipsum : et ideo non dividunt et multiplicant ipsum : et per hoc constat prima pars quartae propositionis. Secunda autem per hoc quod omne quod est ab uno simplici, unitivum est et col-
lectivum et comprehensivum eorum quae sunt sub ipso : quia ipsum comprehendit omnia illa : et sic constat utraque pars quartae propositionis. Quinta autem constat per hoc, quod nihil largitur aliquid nisi praehabeat et contineat illud virtute ad minus : quia aliter non posset largiri ipsum. Sexta et ultima constat per hoc, quod extra vel praeter esse est nihil esse : quia omne quod est, per hoc est quod aliquid esse habet. Constat autem jam per ante dicta, quod omne esse luminis simplicis est causae primae : et sic quod praeter illud est, nihil est omnino. Procedit ergo sic : omne esse existentium omnium est luminis causae primae quod est unum in se, non multiplicatum per aliquod signorum : ergo omne esse uniuscujusque rei est simplex, unde non multiplicatum : omne quod est simplex , unum est non multiplicatum : quia ad multiplicationem esse sequitur multiplicatio ejus quod est, quia unum esse est unius rei substantialiter. Adhuc quod praeter esse est, nihil est : sed quod praeter esse unum simplex est, praeter esse est : ergo quod praeter esse unum simplex est, omnino non est, et nihil est.
Haec igitur positio est Parmenidis : et quia omne quod terminatur per formam, finitum est, ideo dixit omnia esse unum finitum : quia vero extra esse nullus motus est, et extra esse est, quod est extra unius simplicis primi esse, ideo dixit unum esse omnia finitum et immobile. Et patet quod hoc quod dixit, non enuntiavit absque physica et magna ratione : peccavit autem in hoc, quod posuit primum per secunda non multiplicari : cum enim sint secunda subjecta ipsius primi, constat quod prima per esse multiplicantur in ipsis : et sic multa fiunt in genere et specie et numero : et unio qua uniuntur secunda in primis, est unio secundum rationem principii unientis principiata : et haec est unio proportionis sive analogiae, et non unitas secundum esse alicuius substantiae . Attende autem, quod Averroes dicit peccasse Parmenidem in
hoc quod illud unum quod est omnia, putabat osse unitatem quae est discretae quantitatis principium quae est numerus : et hoc ego non puto : quia parum experti in philosophia sciunt hoc unum quod convertitur cum ente et in genere, non est unum quod principium numeri est, non esse : sed potius ita intelligendum est, sicut diximus, de positione et peccato ipsius.