CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De causa positionis Platonis, et modo quo colligit eam ex Heraclito et Socrate Philosophis, ei qualiter posuit ideas, et quid ideas esse dixit, et qualiter unam , et qualiter plures dixit esse ideas.
Post omnes autem dictas philosophias et diligenter inspectas ipsarum causas in omnibus praehabitis, supervenit Platonis in philosophia negotium sive studium : et in multis quidem sequafaatur Pythagoricos, aliqua tamen pauciora habens propria quae invenit praeter Italicorum de physicis philosophiam. Cum enim consuetudo facile inducat ad opinandum, et quod consuetum est, de difficili sit moveri, Plato consuetus audire illud quod conveniens videbatur cuidam Philosopho nomine Cratilo et opinionibus Heracliti Ephesini Philosophi, convenit cum eis in opinionibus quibusdam. Dicebant autem de sensibilibus particularibus nullam posse esse scientiam., eo quod continue defluant et nunquam permaneant in eodem statu. Agentibus enim qualitatibus sensibilibus et patientibus ab invicem, oportere dixerant fieri abjectionem continuam in subjecto et renovationem : et ideo esse, quod est formae proprietas et effectus, non stat in talibus, sed fluit
continue, et forma quae inest materiae similiter. Quod autem fluit, non est una forma , sed forma post formam, et semper habet permixtum esse cum non esse, et potentiam cum actu : et ideo cum omne nomen imponatur ab una aliqua forma, dixerunt isti quod res tales nomina rem eorum significantia habere non possunt : et si habent, dixerunt illi quod infinita significant : eo quod in quolibet fieri sunt infinita facta, sicut ostendimus in VI Physicorum : et ideo ulterius intulerunt de quolibet simul affirmare et negare : et isti plurimos averterunt a studio philosophiae naturalis : eo quod desperaverant de scientia naturalium. Et ideo dicta istorum Plato posterius veniens suscipit ita esse : et ideo Porphyrius dicit, quod descendentem a generalissimis usque ad specialissima jubet Plato quiescere : eo quod, esse individui indivisibile sit, et terminari propter sui esse transmutationem non possit : et ideo de ipso non possit fieri disciplina. Haec igitur ita suscepit Plato a Cratilo et Heracliti positionibus : ab alia autem parte a Socrate de Macedonia doctore suo : et praecipue circa Stoicos in id circa moralia tantum studente et negotiante, et de philosophia naturali non se intromittente, licet de omnibus scientiis plenus exstiterit.
In moralibus ipse Socrates quaesivit universale per quod diffinitio sit, et quod est principium artis et scientiae: et ipse Socrates quaerens universale, primus fuit qui institit ad sententiam veritatis de danda diffinitione per universalia, in qua tamen quid est et propter quid est diceretur : et illum etiam quoad haec recepit Plato propter hujusmodi universalium inquisitionem : quasi etiam de aliis quam de moralibus quae sunt physica, hoc idem sit eveniens, et non conveniens sit hoc alicui sensibilium esse, quod illa sunt continue defluentia. Impossibile namque esse dixit communem rationem diffinitivam de aliquo sensibilium : eo quod sem- per transmutentur. Sic itaque tali necessitate compulsus, talia communiter diffinientia quid et propter quid dicentia appellavit existentium ideas et species: idea enim Graece, Latine est forma vel species. Sensualia vero particularia dixit omnia dici de nominibus suam naturam significantibus, sicut Socrates dicitur homo, et Branellus dicitur asinus. Propterea autem ideae vocantur in quantum causae sunt, sed species in quantum sunt formae, et secundum ea in quantum sunt formae quid est esse rerum significantes : dixit enim quod a speciebus idealibus multa sunt et fiunt de ratione univocorum, omnia scilicet quae ad unam communem idealem speciem habent respectum unum : et hoc dicit fieri secundum participationem ideae unius a multis. Plato enim mutavit nomen dictum Pythagoricum in participationem. Pythagorici namque dicunt, quod existentia physica sunt numerorum primorum mathematicorum immutatio in res physicas, sicut patet per ante dicta : et non posuerunt participationem, sed potius totum numerum secundum esse immutari, et fieri physicas res ex quibus sunt sensibilia. Plato vero quia dixit ideas esse perpetuas, dixit non immutari in physica, sed participari: sicut id quod est corruptibile et particulare, participat incorruptibile et universale. Nomen ergo sive appellationem transmutavit, participationem vocans hoc quod imitationem illi vocaverunt : quia etiam illi numeros primos dixerunt esse perpetuos et universales virtute, licet de universali sub ratione universalis non fecerunt aliquam considerationem. . In communi autem tam Pythagorici quam Platonici dimiserunt et neglexerunt quaerere si sit specierum aliqua imitatio vel participatio : et si sit, quae sit illa : sed tantum supposuerunt hujusmodi esse specierum participationem sive imitationem qualem diximus.
Plato enim dixit sementem omnis naturae facere Deum deorum, et tradere cum diis inferioribus ad par exsequendum in
rebus physicis. Hoc autem dicebat fieri per lumen causae primae, sicut diximus in opinione Parmenidis : et hoc lumen dixit esse omnis naturae sementem, eo quod secundum suam virtutem efficitur omne quod fit. Lumen autem, illud habet se ad physica sicut forma artis ad materiam, et sicut lux ad osse et substantiam colorum, et sicut formativa quae est in semine animalium et praecipue hominis, se habet ad figuras et species membrorum : forma enim artis non inducitur in materiam nisi applicetur virtuti manuum artificis, et virtuti securis, et perpendicularium, et omnium simetrarum, et omnium instrumentorum per quae deducitur a mente sive intellectu practico artificis in materiam : et omnia in quae deducitur, et quorum virtutibus applicatur, determinant ipsam, et informantur ex ipsa : et per hoc quidem quod determinant eam et coaptant eam particularitate materiae : et quia informantur ex ipsa, ideo agunt ad esse quod est actus ipsius solius, et non alicujus eorum quibus applicatur. Domus . enim non est actus securis vel perpendiculi formaliter loquendo, sed est actus formalis formae artis domificandi quae est in anima architecti. Similiter autem lux se habet ad colores : eo quod, sicut diximus, omnium colorum lux est una et simplex hypostasis, applicata tamen superficiei clarae, in qua plene diffundi potest: propter militum perspicuum terminatum quod est in ea, albedinem producit : applicata autem sive diffusa in superficie unius de perspicuo terminato habente magis, impeditur diffusio, et erit pallor: et applicata ei in qua est perspicuum aqueum, producit virorem clario-. rem vel minus clarum : et sic est de aliis secundum quod perspicuum aqueum est clarius colorum generibus, ita quod in omnibus lux colorum existens hypostasis determinatur, et proprium generans hujus vel illius efficitur : et in omnibus forma ad quam color constituitur non est nisi lucis vel luminis forma : propter quod etiam omnibus color motivus visus est secundum actum sive lucidi effectum sive formam lucidi, quae lux vel lumen est, ut in Ii de Anima a nobis determinatum est. Eodem modo formativa quae est in semine primo in corde se ponens, una quidem est secundum substantiam et formam et substantiali operatione formam suam quae vitae forma est, communicans accipit spiritum instrumentum, per quem sicut suae virtutis vectorem cuncta distincte producit : in se enim una existens et per spiritum applicata et influxa spiritibus et humiditatibus et caloribus et locis et complexionibus membrorum, ex unoquoque istorum distincte producit hoc membrum quod est cerebrum, vel hoc quod est hepar, vel hoc quod est oculus, vel pes, vel manus : quia tamen omnia quibus miscetur, format vel continet ad formam suam qua) est vitae hominis vel alterius, ideo omnis illa membrorum diversitas concorditer est ad vitae operationem, et figura ad opus hominis vel alterius a qua virtus formativa descendit in semen : et nisi esset unum sic omnium diversitatem operantium continens et informans, tunc quod producitur, esset confusum : quia calor ignis unum., et virtus coeli, aliud, et virtus humidi iterum aliud, et unumquodque similiter aliud et aliud produceret. Propter quod etiam ex dicto Parmenidis, dicente quod primum formans non distinguitur ex secundis quibus adjungitur, sequebatur in toto non esse differentiam partium : propter quam causam illam dubitationem movit Aristoteles in primo Physicorum ubi tractat Parmenidis positionem. Sed Plato melius ista declarans, dicit primum misceri cum secundis : et ideo partes quodammodo idem esse cum toto, et quodammodo esse diversas, sicut in primo nostrorum Physicorum determinavimus. Sic igitur Plato : " Paterni intellectus lumen ejus qui est pater, omnium una et simplex est idea, virtute quidem et causalitate universalis, et ideo in seipsa praehabens virtualiter omnes omnium formas excellentiori esse quam
sint in seipsis : quoniam in intellectu paterno sunt lux et vita ipsius operativi intellectus: et haec idea procedens ex ipso, conjungitur luminibus omnium motorum orbium et motuum totius orbis, et miscetur cum ipsis, et ipsi desiderant eam sicut formantem lumina sua propria : et motus processus ejus est, quod mixta lumini primi motoris sic determinata procedit in secundum, et ex illo determinata procedit in tertium, et sic procedit in omnes, omnes informans et ab omnibus accipiens determinationem : et hoc est sementem primum virtute multiplicabilem Deum deorum facere, et diis inferioribus tradere : ipsisque praecipitur ut exsequantur eum per infusionem ejus in virtute coelestium corporum per omnem periodi mensuram in omnibus luminarium applicationibus et praeventionibus et radiationibus trigonis et ex agonis et tetragonis tam accedendo quam recedendo sumptis, et ut universaliter dicatur, in omnibus periodi partibus et virtutibus planes et aplanes motuum in circulo perfectorum : et tunc efficitur plus a pluribus determinata, et plura informans, et sic infunditur elementorum virtutibus : et in illis simpliciter determinata, informat omnis et infunditur particulari generanti et materiae particulariter generantis : et ex omnibus virtutibus illis illa iterum determinata et informans eas, efficitur tunc huic vel illi materiae congrua, simplex in se quidem in essentia existens : sed omnium quibus determinatur, habens virtutes : et sic ideatur id quod generatur : et hoc est deos sementem a Deo deorum acceptum ad par exsequi. Quia autem in tali infusione lumen primum aliquando plus vincit lumen motorum super virtutes materiae corporeae, et aliquando e converso plus vincunt virtutes corporeae, et magis occumbit lumen intelligentiae et paterni et primi intellectus. Sed in quo plus occumbit lumen, efficitur corruptibile. In quo autem vincit et irradiat non commixtum materiae primum lumen, manet incorruptibile, secundum aliquid immixtum materiae, et secundum aliquid non commixtum : ideo praeceptum Dei deorum est, ut id quod ex productis sibi simile viderent, ad se sumerent ad sedes sidereas : et quod sibi dissimile cernerent,dimitterent corpori materiae et transcorporationi subjacere. " Ex omnibus igitur inductis patet, qualiter una omnibus idea universalis est causa, virtute omnia habens et praehabens et continens ad unum : et hoc multiplicatur ex respectu ad ideata, non in se, sed quia multorum est. Et patet qualiter ex mente divina procedit in corpora. Et haec est in omnibus Platonis intentio : et istae sunt universales ideae sive species , quae sunt ante res, et sunt multae et una : origine enim una et formante luce. Multae autem ex determinantibus sic vel aliter, et luce prima occumbente plus vel minus. Causa autem positionis est quae dicta est a nobis in principio capituli.