CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De contradictione Epicureorum, qui ponebant corporum materiam esse omnium, unum corpus dicentes eam esse.
Incipientes igitur abhinc ad contradicendum his quae inducta sunt dicimus quod quicumque omne quod est ponunt esse unam quamdam naturam quae est materia omnium, et hanc dicunt esse corpoream , hoc est, mensuram quantitatis habentem, facile palam est quia multipliciter delinquunt : diminute enim loquuntur de principiis, et rationes non probantes inducunt. Diminute autem et insufficienter loquentes, primo insufficiens ponunt principium materiale : corpoream enim materiam ponentes non ponunt nisi naturam corporum, et non ponunt materiam incorporeorum : cum tamen sint et existant incorporea, sicut substantia secundum quod substantia, et ens secundum quod ens, et omnia divi- na : haec enim sunt ante corpoream mensuram, et sunt in eis potentia et actus, et materia et substantialis forma, ut saepius in praehabitis determinatum est. Amplius autem diminute loquuntur de principiis generabilium et corruptibilium : quia cum conentur physice tractare de omnibus corporibus, abstulerunt motum qui est movens et efficiens in materia generabilium et corruptibilium : cum tamen sine causa movente materia nequaquam moveatur ad generationem et corruptionem. Amplius autem diminuti sunt et insufficientes : quia cum ponant tantum materiam, convenit eis quod substantiam et quod quid est nullius entis ponunt esse causam, quod est valde inconveniens.
Adhuc autem rationes quibus utuntur in ponendo hoc vel illud corpus materiam, sunt valde vanae et debiles : quo enim modo faciunt quodlibet simplicium corporum per se solum omnium esse materiale principium ? aut quomodo per rationem faciunt quodcumque per se solam esse materiam omnium, praeter terram, cum speculentur in entibus generationem et ad invicem factam ? Dico au-
tem quod ponunt corpoream omnium esse naturam aut ignem, aut aquam, aut terram, aut aerem, vel plura horum simul, vel omnia, aut aliud aliquid tale corporeum : quaedam enim horum, ut dicunt, fiunt ex ad invicem concreatione sive inspissatione, ut densa ex raris : quaedam autem discretione sicut rara ex densis : horum autem quod materiale principium esse dicunt, plurimum differt secundum eos in prius esse vel posterius esse : eo quod ipsi supponebant esse, id est, hoc elementum quod est primum in compositione, et posterius in resolutione : et in hoc conveniunt omnes.
Quidam autem dixerunt quod spissum componitur ex multis raris subtilibus, et resolvitur in ea ultimo : et illi omnes opinabantur illud nunc maxime esse elementum inter omnia ex quo fit concretione et inspissatione aliquid sicut primum compositum : tale vero est quod minutissimae est partis, et subtilissimum est corporum : unde quicumque ignem ponunt esse principium materiale omnium, dicunt hoc maxime confitendo hanc quam diximus rationem. Similiter autem et quicumque confitentur quodlibet aliorum corporum esse elementale, subtile scilicet in partibus, praedicta ratione dicunt quod dicunt.
Nullus enim posteriorum Philosophorum unum solum corpus materiam omnium esse dicentium, dignatus est terram esse elementum, persuasus praeinducta ratione : et ideo propter magnitudinem et grossitiem partialitatis terrae dixerunt eam non esse elementum. Quodlibet autem aliorum trium elementorum judicem quemdam Philosophum accepit, qui ipsum posuit corporum esse materiam : hi namque Philosophi dixerunt ignem materiam esse, alii vero dixerant materiam esse aquam, alii vero aerem hoc elementum esse dicunt. Qui enim praeinductae consenserunt rationi, duabus disturbantur rationibus : quarum una fuit, quod in circulari generatione elementorum ad invicem, videbant aliquid esse oportere subjectum mutationis salvatum : hoc autem nullum esse elementorum : et ideo consentientes superius inductae rationi dixerunt illud esse igne spissius et aere subtilius. Causa autem quare dicebant igne spissius, fuit, quia videbant materiam corpoream amplius extendit et rarificari non posse quantum extenditur in igne : et cum hoc ignis non sit, dixerunt ipsum minus rarum esse quam ignem. Aere autem subtilius dicebant, propter superius dictam rationem : quia scilicet subtile ex quo fit spissum, resolvitur ultimum. Secunda ratio fuit, quia videbant subtile spirituale non esse incorporabile : et ideo cum ex elemento corporea fiant, dicebant elementum esse subtile quod incorporabile est, et hoc esse aquam : quia humidum aquae est, eo quod est penetrativum partium et partis partium. Sic igitur et his de causis singulum elementorum judicem accepit, praeter terram quam nullus Antiquorum ponit : propter hoc quod confessum esse opinati sunt spissum componi ex raris, sicut magnum ex parvis : spissum enim dicebant quoddam magnum esse. Sed cum ratio elementi sit, quod est primum generatione in simplicium generatione, et quod est in compositione primum et resolutione ultimum, sicut confitebantur, quare non dicunt etiam terram elementum omnium esse corporum, sicut multi hominum esse dixerunt ? Multi namque dicunt quod omnia sunt terra, quia cum non dicant esse formam aliquam., materiam dixerunt esse omnia, et accidentibus diversificatam, et situ partium fieri hoc vel illud. Dixit enim Hesiodus poeta, qui et Homerus dictus est, terram primum fieri inter corpora simplicia, et eam natare lato pectore super aquam. Sic enim, ut recitat Hesiodus, convenit esse antiquam et publicam sive vulgarem
esse susceptionem, quam omnes susceperunt. Ratio autem antiquitatis est duplex. Una quidem, quoniam locus generationis circa centrum est : et ibi est locus primus terrae : et ideo in principio producitur ut mater et materia aliorum. Alia autem ratio est, quod elementa omnia composita sunt maxime ex terra , et in ipsam maxime resolvuntur. Istae igitur sunt duae sectae Philosophorum sic de materia corporum loquentium. Secundum igitur istorum primam sectam, nec bene dicit si quis horum simplicium corporum aliquod praeter ignem qui est subtilissimus corporum specie : et secundum eosdem neque recte neque bene dicit, qui ponit quod elementum omnium est corpus quod est igne grossius et aere subtilius, quia nihil horum est subtilissimum corporum : et ideo secundum dicta eorum non est principium. Si vero, sicut posterior dixit secta, quod est generatione posterius, hoc est, remotius a generatione, est prima natura prius in omnibus : et quod est densatum et concretum, est posterius sive longinquius in generatione, tunc accidit contrarium dicto primorum : aqua enim secundum hoc erit prior aere, et terra prior aqua, et sic terra est elementum primum, ex quo cuncta alia per resolutionem generantur, et quae praestant materiam generatis. Ista igitur sunt dicta de opinionibus eorum qui unam causam materialem qualem diximus, inter simplicia corpora posuerunt.