CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De contradictione Empedoclis plura mamaterialia ponentis, et de contradictione ejus . quod dicit de movente principio.
Idem quoque sequitur ad dictum ejus qui plura simplicium corpora materiam omnium posuit, sicut dictum est Empedoclis qui posuit quatuor corpora simplicia esse omnium materiam : hinc autem Empedocli contingunt quaedam inconvenientia, quae sunt eadem cum his quae contingunt praehabitis, qui unum corpus ponunt esse numerum : quaedam etiam propria inconvenientia his accidere necesse est. Et illa quidem quae illis et isti contingunt, sunt inconvenienter dixisse de principiis, sicut et illi propter insufficientiam materiae, et efficientis, et formae. Proprium autem inconveniens est quod accidit Empedocli, quia nos cernimus elementa esse generata ex ad invicem, non salvata una elementi forma in subjecto generationis, quasi non semper in subjecto transmutationis igne et terra eodem secundum formam corpore permanente in tota transmutatione ignis : et terra et alia hujusmodi non existent prima materia generationis. De his autem et hujusmodi satis in Physicis nostris est dictum versus finem primi libris ubi de principiis determinatum est.
Similiter Empedocles nec recte nec omnino irrationabiliter putandus est dixisse de causis eorum quae movent, utrum unum vel plura sint moventia. . Quod enim moventem causam posuit, rationale fuit : et hoc fuit ipsa veritate coactus, sicut in ante habitis dictum est. Quod autem litem ponit et amicitiam quae sunt secundum prima moventia et non determinant subjectum actionis et passionis eorum, non rectum fuit. Adhuc autem sic dicentibus sicut dicit Empedocles, necesse est quod ex toto alteratio auferatur. Lis enim et amicitia non faciunt nisi congregationem et segregationem, et non alterationem in congregatis et segregatis. Similiter ex calido non exit frigidum, nec e converso ex frigido calidum secundum dicta Empedoclis. Ipse enim ponit quid ista patitur contraria quasi materia et subjectum : nec dicit quod est una natura sicut subjectum manens . in tota transmutatione
quae facta est Ignis quando fit ignis ex. aqua, et quae facta est aqua quando fit aqua ex igne. Non enim ponit nisi agentia litem et amicitiam, et non dat eis materiam subjectam, sed tantum congregatione et segregatione sine materia subjecta, quae una est sub utroque contrariorum : et sic patet quod insufficienter locutus est de principio movente. Adhuc autem ponere duo aeque primo moventia, est penitus inconveniens. Necesse est enim quod omnis multitudo moventium et motum reducatur ad primum motum et ad movens primum, sicut in VIII Physicorum ostendimus. Adhuc autem quoniam si demus litem movere et amicitiam, quid movebit litem aliquando ut moveat postquam autem non moveat, Empedocles non determinavit : et eadem ratio est de amicitia : et sic ante haec duo moventia necesse est aliud movens ponere : et his similia sequuntur inconvenientia.