CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De contradictione ad positionem, Anaxagorae.
Si quis autem suscipere voluerit Anaxagoram dicentem duo esse elementa sive principia, quorum unum est proprie principium, et alterum elementum, oportet quod suscipiat eum secundum Antiquorum positionem, quam tamen ipse Anaxagoras non articulavit. Dico autem artlculare ad intellectum et intentionem exprimere et proferre. Secutus est enim iste Anaxagoras quosdam Antiquos diceiitcs eam esse necessariam. Est autem illa quam diximus in Physicis, quod scilicet ex nihilo nihil fit : et cum non album nihil supponatur esse de natura albi, album non fiet ex non albo. Et eadem ratio est de omnibus aliis : heterogenia autem fiunt ex compositione homogeniorum : omnia igitur homogenia sunt elementa prima. Cum autem multa et infinita sunt et distincta sicut facta et existentia, oportet quod ex aliquo fiant in quo actu sint omnia, sed lateant : et ideo oportet quod primum elementum sit mixtum ex omnibus homogeniis, in quo actu sint, sed lateant. Hanc ergo rationem ab Antiquis latentiam formarum ponentibus suscepit Anaxagoras et non articulavit eam, ut per intellectum videretur quid esset dictum, omnia esse permixta, et ad unum actum mixti redacta. Est enim mixtum, sicut in primo Peri geneseos determinavimus , miscibilium alteratorum unio ad invicem : et hoc modo non articulavit Anaxagoras per intellectum probando quae miscibilia essent, et quae non, et quae essent natura mixti et mixtionis : sed simpliciter accepit haec ab Antiquis, ac si esset ex necessitate, sicut dixerunt. Accepit igitur ipsum, illo dicto tamen absurdo existente, quod scilicet secundum principium alicui uni fiunt permixta. Sequuntur enim ex hoc tria inconvenientia, quorum unum est quod accidit per syllogismum ea ante ea oportere praeexistere impermixta : quaecumque enim miscentur ad invicem, prius alterari necesse est ab invicem : non enim alterantur ab invicem, nisi quae separata sunt : igitur non miscentur ad invicem, nisi quae sunt separatim distincta. Secundum autem inconveniens est, quia non est quodlibet aptum secundum naturam permisceri cuilibet. Dicere igitur omnia permisceri ad invicem, est absurdum. Non enim miscentur ad invicem, nisi quorum una est materia et excellentiae qualitatum activarum et passivarum frangibiles et remissibiles ab invicem. Adhuc
autem tertium inconveniens est, quia secundum hoc dictum passiones et accidentia alia separantur a substantiis : quia per eamdem rationem sunt mixta accidentia, per quam alia mixta dicuntur esse : quia album non fit formaliter ex non albo, nec albedo ex non albedine. Igitur accidentia omnia mixta sunt, et latent actu existentia in mixto, sed eorum est permixtio et separatio : igitur accidentia sunt separabilia a substantiis : et sic accidentia sunt substantiae. Patet igitur quod ratio suscepta non fuit articulata.
Si quis tamen exsequatur articulans ea quae intendit dicere Anaxag oras, apparebit multo mirabilius dicens : quia invenietur contradicere sibi ipsi Quoniam namque in illo mixto nihil penitus erit discretum, quia discretum non est mixtum, patet quia nihil erit verum dicere de substantia illa permixta nisi quod permixta est : sed nihil omnino poterit praedicari vere de ea. Dico autem quod neque nigrum, aut caeruleum, aut colorem poterit aliquis praedicare de ea, sed potius non colorata erit. Si enim colorata esset, ex necessitate haberet aliquid colorum supra dictorum extremorum vel mediorum. Similiter autem per eamdem rationem erit etiam sine humoribus : eadem quoque ratione non erit illa substantia mixta aliquod homogeniorum : non potest enim esse aliquod quale vel quantum, nec aliquod aliorum homogeniorum. Si enim aliquod talium inesset ei, oporteret quod inesset ei in parte aliqua dictarum entis specierum : hoc autem est impossibile, quod aliquod horum actu praedicetur de ipso, ideo quod haec omnia ponuntur esse permixta. Si enim praedicantur actu de mixto, tunc jam sunt discreta secundum actum : et hoc est contra hypothesim, quia dicit omnia esse permixta praeter intellectum : hunc enim solum dicit impermixtum et purum. Patet igitur quod mirabilia dicit, et quod contradicit sibiipsi
Ex his autem eisdem dictis accidit his qui sequuntur Anaxagoram dicere duo principia quae ponit. Unum quidem, quod est agens omnia intellectus : hoc enim dicit esse principium simplex et impermixtum. Alterum autem, quod secundum Anaxagoram et secundum veritatem, omnes ponimus velut indeterminate antequam determinetur et quadam specie participet. Sed Anaxagoras dicit hoc indeterminatum ex mixtura et latentia. Materia autem dicitur indeterminata ex privatione et potentia cujus ipsa est subjectum. Anaxagoras igitur nec plane nec recte dixit de principiis : maxime quia intellectum ponit aliquando movere, aliquando non : et tunc oportet quod intellectus habeat alium se motorem sui, sicut in VIII Physicorum ostendimus : et quia dixit mixtum interponens ipsum, sicut ostensum est hic. Dicit tamen velut aliquid dicto eorum qui posterius dixerunt de principiis propinquum, et his quae nunc magis apparent : quia etiam Plato posuit datorem formarum Deum deorum aliquando movere et aliquando non, sicut Anaxagoras : et posuerunt multi mixtum, sicut testatur Ovidius tangens opinionem eorum dicens :
Ante mare et terras et quod tegit omnia coelum, Unus erat toto naturae vultus in orbe, Quem dixere chaos.
Sed hi sermones etiam si recipiantur proprii sunt sermonibus principiorum, qui sunt circa generationem et corruptionem et motum solum : omnes namque hujusmodi Epicurei Philosophi solum philosophantur, et quaerunt circa principia et causas talis substantiae quae est
generabilis et mobilis : et ideo inquisitio eorum est insufficiens de substantiis et principiis substantiae secundum quod est substantia. Quicumque enim speculationem faciunt de omnibus existentibus, et ponunt quod existentium quaedam sunt sensibilia sicut naturalia, quaedam insensibilia sicut mathematica et divina, palam est quia faciunt perscrutationem de utrisque generibus sensibilium et insensibilium : propter quod magis nobis etiam investigandum est, quid bene aut quod non bene dicant ad ea quae conveniunt nobis ad perscrutationem propositorum quae modo inquirimus in sapientia ista quam . prae manibus habemus nunc.