CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De contradictione contra Platonem, qui posuit ideas, et sumitur contradictio ex hoc quod separatae ideae noti possunt
esse substantiae rerum sensibilium formales, per quas sensibilia numerantur et ponuntur in numerum, sicut numeratur res per suam formam.
Qui vero posuerunt quod ideae sunt principia entium, multipliciter peccant. Primum quidem., quia cum ipsi sint quaerentes causas existentium horum quae sunt sensibilia, attulerunt alia ab his aequalia numero istis. Dico autem alia, quia separata quae cum. istis sensibilibus etiam sunt, nec habent esse idem : et hoc est ac si quis velit per formas rerum numerare res, sive in numerum ponere , sicut quaelibet res per suam formam ponitur in numerum, putet quod non possit res istas numerare sive in numerum ponere paucioribus existentibus numeris idearum sive formarum per quas istae res ponuntur in numerum : quia res numerandae supersunt numero numeranti : sed cum plura facit quibus numeret, putet se posse numerare. Species enim ideales sunt fere aequales his quae sensibilia
numeramus. Non enim sunt pauciores eis. Dico tamen fere, quoniam, essentialibus horum sensibilium aequales ponuntur esse species : sed individuantia excrescunt super numerum idearum.
De quibus ideis quaerendo causas sensibilium, processimus ad ideas, rationem Heracliti fugientes : unaquaeque enim idearum nomen habet commune cum istis quorum causa est, et rationem diversam : quia separati et sensibilis non est una ratio, quod unum est perpetuum, et aliud corruptibile : circa substantias enim rerum quae sunt alia ab ideis, et haec sunt individua sub communibus speciebus contenta, est unum quod est species in multis et de multis tam in sensibilibus quam in sempiternis separatis. Haec igitur quae in sempiternis sunt, et substantialia praedicata sunt sempiternorum, attulerunt Platonici ad sensibilia, ut per ea ponantur in numerum, sicut res in numero ponitur per suam formam, et sicut per suam formam numeratur : et sic id quod est a re separatum, numerat eam et dat ei esse : et id quod aequivoce convenit ei, numerat rem et dat ei esse. Sicut si diceremus quod homo unus numeratur forma hominis picti, quod est magnum inconveniens.
Aliter autem dicit Averroes objicere Aristotelem contra Platonem, dicens quod Aristoteles vocat numerum aequalem numerum parem, et quod inconveniens sit dicere, quod par numerus numeretur, et non impar, cum uterque sit numerus, et dicta illa non sunt curanda : quia non est verum quod Plato posuit numerum mathematicum esse rerum principium, sed potius numerum rerum., sicut dictum est in ante habitis : et haec perversitas contingit ex translatione Arabica quae mendosa et corrupta est. Objectio ergo est, quod numerus sensibilium est numerus suarum formarum : formae autem sunt separatae : ergo numerantur sensibilia alio quodam ab eis allato nu- mero : res autem numeratae formis suis non numerantur paucioribus quam ipsae res sunt: oportet igitur formas tot esse ad quas a sensibilibus processimus, quot sunt sensibilia. Est autem hoc inconveniens, quod quaelibet istarum formarum quae ponitur separata, est aequivoca ad sensibilia ejusdem nominis existentia, cum ea quae sunt de esse separato, non sunt univoca ad ea quae per esse concepta sunt cum materia: sed in separatis multis est unum praedicatum univoce de illis : et similiter in multis conceptis cum materia est praedicatum commune univoce praedicatum de ipsis : sed non est unum univoce praedicatum in separatis, et cum materia conceptis. Si ergo ista per separata sicut per formas suas numerantur per alia in ratione ab ipsis quae non conveniunt cum eis nisi in multitudine et paucitate numeri, quod est absurdum: quia sic eadem ratione decem lupi possent numerari per formas decem ovium, et sic forma canis vel lupi esset forma ovis, quod absurdissimum est et falsum.