CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est tertia contradictio contra Platonem accepta simul ex veritate rei, et ratione opinionis ponentium ideas.
Considerando autem ea quae dicunt secundum necessitatem et secundum opinionem sive opinionis rationem, qua ponunt ideas, dicimus quod ideas nihil aliud esse
necesse est, nisi species participabiles substantiis particularibus substantialiter : non enim ideae participantur secundum accidens aliquod, sed oportet quod, ideam unumquodque participet in quantum non de subjecto praedicatur de illo, sed substantialiter : potest enim aliquid participare aliquod praedicatum et substantialiter et per accidens. Et hoc explanando dico, ut si quid particulare subjectum per se duplo vel binario participat quod est substantiale praedicatum ejus, participabit etiam sempiterno, sed per accidens : accidit enim duplo quod sit sempiternum quia separatum est, ut dicunt : igitur species praedicata de multis erit substantia ipsorum, et non participata per accidens. Species autem illae sic de substantiis praedicatae, substantiam significant tam hic in sensibilibus quam illic in separatis : quia etiam in illis multitudo colligit ad unum aliquod praedicatum de ipsis : igitur in separatis necesse est apparere aliquid unum in multis praedicatum de illis, quod sit habens osse praeter ea de quibus praedicatur, secundum rationes per quas ponunt ideas. Et tunc quaeremus de illo communi : quoniam siquidem una et eadem species idealis est idearum habentium unum commune praedicatum, et sensibilium participantium ideis : tunc oportet quod aliquod commune sit univoce praedicatum de sensibilibus participantibus ideas, et de ideis quas participant sensibilia. Et per hoc exemplum videre possumus. Quod enim magis est in dualitatibus hic demonstratis corruptibilibus singulis et in aliis dualitatibus quae multae sunt, sed sempiternae sunt est ipsa dualitas, quae commune praedicatum est unum et idem ? aut quod magis est praedicatum commune unum et idem in ea dualitate quae est sensibilis, et in alia quae est in sempiternis incorruptibilis? Non enim potest dici quod praedicatum commune unum et idem, quod est dualitas, contra participata magis insit illis quam istis. Ostendimus enim quod, accidit dualitati illi, quod sit sempiterna : et hoc non facit magis inesse illis quam, istis : et ex hoc sequitur quod idearum sint ideae, et quidditatis quidditas, et formae forma, quae omnia sunt absurda. Si vero dicatur propter hoc quod non est eadem species participata ab his et illis, tunc non conveniunt ista et illa nisi nomine et noli ratione : quoniam tunc idea non dicetur de sensibilibus secundum suam substantialem rationem : et sic dicetur de sensibilibus aequivoce : et hoc est si aliquis vocat communi nomine Calliam sive Socratem hominem, et statuam ligneam hominem, nullam inspiciens rei et naturae communicationem : et sequitur quod ideae non sunt formae essentialiter participatae et substantialiter, sicut vero Callias homo per intentionem et naturam hominis lignei vel idoli, quod similitudo quaedam est ejus. Veritas ergo rei et ratio qua ponitur idea simul accepta probant ideas omnino esse nihil : et hoc intendimus.