CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De contradictione contra Platonem sumpta penes ideas secundum quod dicunt esse exemplaria opificis.
Dicere vero quod species sunt paradigmata sive exemplaria esse, ad quae respexit opifex quando fecit istum sensibilem mundum, et quod ista ab exemplaribus participant existentiam in isto mundo sensibili: et ideo istae formae sunt imagines illarum quae sunt in mundo archetypo, sicut dicit Plato, vaniloquium est : et est hoc dicere fabulosas et poeticas fabulas : poemata enim figmentis talia sub integumentis mentiuntur, volentes corruptibili metaphora significare universalitatem virtutis operativae primi intellectus, qui omnia recte producit ac si producit ad exemplar unumquodque. Dicere autem hoc simpliciter et sine metaphora esse unum, vaniloquium est : quia ad perfectam rationem agentis non requiritur, nisi quod formam, quae est principium actionis, apud se habeat : hanc autem formam habet agens intellectus per formam quae est scientia sua : et naturaliter agens habet eam., quia ipsa est forma per quam inest ei agere : et ideo neutrum agens indiget exemplari extra ad quod inspiciat quando agit. quaeramus igitur a Platone quid sit agens vel operans in tota natura, quod sit ad ideas respiciens ? sine enim omni exemplari convenit, quod aliquando sit in natura simile illi, et aliquando non, sed sit dissimile : fit enim aliquando quod generatur simile generanti, aliquando non: igitur etiam existente exemplari, Socrate separato, et non existente eo, fit iste Socrates ex Domonis patris sui, qualis in natura est iste sensibilis Socrates.
Similiter autem palam est, quando secundum Platonem exemplaria ponantur propter communia eradicata quibus uniuntur particularia, erunt tot exemplaria, quot sunt eradicata communia, quae sunt eradicata per se, ex quibus scitur et syllogizatur : ergo etsi ponatur Socrates sempiternus ad quem, respiciens operator fecit istum sensibilem Socratem, oportet concedere quod illius sempiterni. Socratis sint exemplaria plura : ergo et speciei plures erunt exemplaris Socratis sicut sunt hominis praedicata communia per se, animal, et substantia, et hujusmodi :
haec enim similiter erunt et AdminBookmark ( ) hoc est, per. se homo, qui est homo separatus : ergo speciei erit alia species prior ea : quod non dicunt qui. ponunt exemplaria esse.
Amplius species erunt non solum exempla sensibilium, sed etiam exempla specierum, sicut genus exemplatum est speciei : et hoc ibi cum illud quod fit ad ejus exemplar, sit imago, et non idea, sive forma, sive species, sicut patet per praedicta exempla .specierum quae.ponit Plato, erunt imagines sicut et illae formae
quae sunt in materia : et hoc est contra Platonem dicentem formas formantes,
quae sunt separatae, non esse imagines. Amplius quilibet recte opinans opinabitur impossibile esse, quod forma substantialis quae est rei quidditas, et id cujus est illa substantia, sint secundum, rem separata: substantia enim est esse ejus cujus est substantia, et non habet aliud esse ab ipso, ita quod de subjectis illis quorum est substantia, impossibile est remanere aliquod substantialium secundum esse : quomodo ergo erunt ideae separatim secundum esse, cum sint substantiae rerum ? Et licet hoc absurdum sit et contra opinionem omnium., tamen in Phaedone sic dicitur, quod species separatae sint causae esse rerum et fieri earumdem.
Amplius etiamsi dentur existere species, tamen haec singularia non participabunt ea, nisi ponatur aliquid movens in materia, quod faciat separata venire in ista singularia : et hoc jam in superiori capitulo ostendimus esse impossibile. Adhuc autem multa fiunt per artem quae sunt alia a speciebus : quia non. dubitamus quin formae artificialium sint accidentes materiae : et ideo scimus talia non habere species quae per se existunt : et sic domus et annulus fiunt sine speciebus separatis : quia horum non dicimus species esse, sicut jam diximus. Igitur cum artificialia imitentur naturam, palam quia contingit et alia quae naturalia sunt, et esse, et fieri, propter tales causas conjunctas cum materia, quales et nunc dictae sunt esse in artificialibus.