CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De contradictione contra Platonem in hoc quod formas easdem secundum esse separatum et distinctum dicit esse in omnibus et in pluribus.
Quod autem Plato dicit unum esse separatum acceptum in multis esse et praedicari de illis, et hoc dicit propter universalem et simplicem naturam quae invenitur in multis et de multis praedicari in ratione una, et hoc maxime dicit de magis universalibus quae sunt ens et unum, improbare illud non est difficile : facile namque videtur esse monstrare parum studentibus in philosophia, quod unum secundum esse acceptum non sit omnia. Nam ex suppositione quae per se intellecta concedenda sit, non potest dici quod unum secundum esse distinctum omnia sunt, sicut dixit Piato : sed si quis dicit concedendo, quod omnia sunt id aliquid demonstratum unum, quod habet esse separatum, sicut dicit Plato unam ideam entis omnia informare, sicut unus masculus implet multas foeminas secundum esse separatus ab eis : quod non faceret si uni foeminae per materiam esset conjunctus, sicut masculinum et foemininum non implet in plantis : et ideo masculinum non implet in plantis nisi unum foemininum. Sic dicenti objiciemus dicentes, quod hoc non potest esse verum, nisi det illud unum quod in omnibus existendo idem de omnibus praedicatur esse universale, sicut genus quod una ratione praedicatur de omnibus in quibus est : hoc enim esse oportet unde illud quod secundum esse unum est numero in omnibus : et hoc non potest diversa ratione praedicari de eis. Sic autem unum in omnibus multis esse est
impossibile, sicut patet in quibusdam : nullam enim unam unius naturae secundum esse habent rationem ea quae sunt omnia : nec etiam ea quae in quantitate sunt post numeros, ut dicit Plato, longitudines scilicet, et latitudines, et profunditates hujusmodi unius generis habent unam rationem. Probavimus enim jam pridem hoc in unum genus non reduci, nec reduci ea ad genus numeri :.similiter autem nec ea quae modo sunt, et ea quae post futura sunt, hujusmodi unius generis habent unam rationem : quia sic dicendo unum et idem actu secundum esse acceptum et formam reiteraretur in his quae secundum substantiam corrumpuntur, quod est impossibile : quia in secundo Peri geneseos probatum est quod quaecumque corporalem substantiam habent motam, non reiterantur eadem numero . ''Eodem autem modo nec illa quae aliquam habent potentiam ad esse, possunt hoc modo esse unum : eo quod potentia eorum non est una et uniformis : ista enim quae sic sunt in omnibus, non possunt aliquae species esse separatae. Dictum enim Platonis est, quod species sunt numeri quidam constituti a numeris simplicibus : et ista quae insunt rebus secundum suum esse, non sunt numeri, nec possunt esse media quae dicunt esse infra duo extrema, sensibilia scilicet, et numeros ideales. Si enim essent media, tunc essent mathematica materialia quae dicit Plato esse, et non in omnibus esse eadem. Nec etiam possunt corporalia esse ista sensibilia : quia tunc, ut dicit, nec ad esse proficerent, nec ad scire. Oportet igitur quod ista quae in omnibus sunt eadem secundum rem, sint quartum genus entis : et sic erit de ipsis quartum genus scientiae theoricae : quia nec est divinum, nec mathematicum, nec physicum : et cum illa quae in omnibus sunt sicut causae primae et propriae entis universaliter, erit ista scientia universalis ad divinam, et omnes alias, et habebit stabilire principia et causas tam divinae scientiae quam aliarum : et haec est absurditas maxima.
Adhuc omnino et universaliter si aliquis quaerat elementa sive principia quae in esse existentium omnium ingrediuntur, sicut principia rerum existentium sunt forma et materia, et non dividat multipliciter dicta ens et unum, quae sunt in multis, impossibile est invenire, eo quod nihil unum per unam rationem et esse unum sit in omnibus, quin potius nihil unum secundum esse est in pluribus omnibus. Et si considerentur etiam ea quae ut genera sunt in pluribus, quae secundum esse tamen non sunt in eis, cum sint eadem per unam communem rationem existendi in multis : unde in libro de Anima diximus , quod ratio animalis universalis secundum unumquodque speciale animal cui inest, altera est : et si secundum unam communem rationem sumptam penes intentionem simplicem et absolutam animalis est in multis, ista ratio logica est et non physice sumpta. Multo ergo minus unum secundum esse distinctum et separatum ab esse ejus cui inest, potest esse in omnibus vel pluribus. Et aliter adhuc in ista positione est peccatum. quaerentes enim secundum dictum modum de rebus physicis, ex quibus sicut principiis suum esse elementatis non convenit accipere causas aliquas, ex quibus est facere, aut pati physica, aut ex quibus causatur corpus rectum, cujus est facere, aut pati : sicut enim dicitur corpus rectum propter motum rectum quem habet. Separata enim secundum esse actionis et passionis et rectorum corporum principia : licet enim causas habent in materia secundum esse agentes, sicut in omnibus physicis demonstratum est. Si autem quis dicat
quod non oportet dividere multipliciter dictum quod est in omnibus vel pluribus, quia talia principia non dicuntur esse nisi solarum substantiarum, et illis insunt per unum modum. : tunc etiam si hoc concedatur, quod tamen verum non est, si aliquis quaerens solius substantiae elementa., putet se habere omnium existentium elementa, deceptus est : et non est verum si hoc dicat, quia secundum diversitatem existentium differunt elementa rerum quae sunt ingredientia esse ipsorum. Patet ergo ad esse non proficere hujusmodi unum, quod in omnibus vel pluribus esse dicitur, et tamen habet esse separatum et distinctum ab esse ipsorum.