CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans positionem Platonis, ut melius intelligatur contradictio contra ipsum.
Ad intelligentiam autem eorum quae dicta sunt, interponere nos oportet quaedam de opinione Platonis. Quia igitur superius diximus qualiter Deus opifex et pater deorum sementem deorum facit, et diis filiis tradit, et illi ad par exsequuntur. Dicebat Plato primas rerum formas, quae verae formae dicuntur, esse lumina intelligentiarum quae a nullo formantur, sed omnia formant alia, quamvis quibusdam virtutibus materialibus determinentur et approprientur materiae : tamen quidquid illae virtutes formativae virtutis habent, ab istis est : et
sic conferunt istae virtutibus materiae determinantibus eas et ab eis nihil accipiunt : et hoc est quod in libro de Causis dicitur, quod omnis intelligentia est plena formis : verumtamen ex intelligentiis est quae habet formas magis universales, et quaedam qua) habet formas minus universales : quoniam quo illud lumen fuerit intelligentiae superioris, eo erit magis universalis virtutis, et plura informans, et virtutem praehabens in se inferiorum, ita tamen quod formae illae non distinguuntur ab essentiali lumine intelligentiae, et non sunt concepta quaedam variata secundum res quarum sunt formae, sed potius lumen formans, sicut diximus animam se habere ad formas membrorum quas facit, et lucem se habere ad formas colorum. Propter hoc dicebat Plato, quod res sensibiles sunt nobilius in suis formis separatis quam in seipsis et numeris : quia in seipsis sunt per casum et obtenebrationem lucis intelligentiae : in lumine autem intelligentiarum sunt lux quae est ratio conformativa formae eorum quae formas attingunt : et dicebat quod principium cognitionis est forma prout lumen est, et non prout obruitur materia et occumbit, quod forma per hoc quod est separata, est principium cognitionis, et non per hoc quod est conjuncta cum materia. Nec tamen intendebat, quod simpliciter esse haberet separatum secundum rem. in natura existentem particulariter, sed intendebat esse formae in eo quod forma est: hoc enim esse formae eo verius est, quo magis separata forma est : esse autem formae non habet forma, nec a materia, nec in materia per se, ita quod non habeat ipsum extra materiam. Si enim non haberet nisi in materia, non esset aliqua forma, nisi esset virtus in materia, quod falsum est : nec esset aliqua forma, nisi esset virtus materialiter operans, quae omnia falsa sunt. Sed forma habet esse formae in eo quod separatum lumen est hypostasis formarum :
sicut lux corporalis est hypostasis colorum : per hoc enim nullo modo dependent ad materiam. Sic igitur separatum esse formae habens per hypostasim suam quae in esse formali substantificat eam, habet quod principium est et scientiae, sicut patet per ante dicta. Quia autem anima intellectualis sacramentum est luminis intelligentiae, habet forma per lumen quod est in ipsa quasi hypostasis cognitionem ad intellectum, qui est imago intelligentiae, cujus lumine est hypostasis formarum omnium, et sic connaturales animae Plato posuit ideas intellectui nostro, et studium nihil aliud esse dixit, nisi quod anima abstrahendo a sensibilibus quibus intendit, hoc lumen inveniet in seipsa, et non abstrahat ista a sensibilibus rebus, sed potius quod seipsam a sensibilibus quibus intendit, avertat, et lumina veritatum omnium in seipsa inveniat. Quia tamen haec lumina sunt imagines primae lucis, formae rerum sensibilium sunt imagines formarum sic separatarum.
Bene autem oportebat in acquisitione scientiae lumina formarum separatarum determinari ad formas rerum per sensum acceptas, et sic fieri propriam uniuscujusque cognitionem : quia dicebat Plato quod intellectus universalia retinet, et singularia perdit, et sic cognitionem omnium esse apud nos, et tamen studio indigere propter haec duo, scilicet ut intellectus se in se convertens et a sensibilibus abstrahens, lumina formarum apud se inveniat : et ut lumina illa ad formam rerum determinata propriam rei cognitionem perficiant : et hoc modo intelligendo Platonem, non. multum deviavit a vero : quia etiam Aristoteles non multum diversa dicitur ab hoc intellectu. Secundum dicta igitur omnis contemplationis nostrae finis est, quod anima hypostasim formarum omnium, quae est lumen intelligentiae purum ab omni eo quod materiale est vel virtutis
materiae, inveniat : quia tunc recte invenit seipsam prout ipsa est solus et purus intellectus sine continuo et tempore.
De his autem locuti sumus in epistola nostra de Natura intellectualis animae et contemplatione, et perfectius de hoc trademus notitiam in ultimo scientiae hujus. Aristoteles autem ivit contra illa non in hoc quod sic formas a primis luminibus intelligentiarum dixit derivari, sed potius in hoc quod istas non ex materia educi dicebat, sed a datore formarum extrinsecus dari : quia sic non esset motus, sicut superius ostendimus. Ivit etiam contra ista in hoc quod unum secundum esse Plato in multis esse dixit, et non multipliciter dictum : volebat enim Plato quod unitas formae esset ab unitate luminis quod est hypostasis ejus. Aristoteles autem dicebat, et verum est, quod licet lumen hoc sit hypostasis formarum, tamen determinantia lumen illud sunt esse naturalia formae in quantum est forma rei illius : et ideo materia participatur esse luminis in formis et formatis, sicut et lux corporalis multipliciter esse accipit in coloribus diversis : et quia sicut resolutio colorum est ad. hypostasim unicam lucis coloris, ita dicebat Plato quod resolutio formae est ad hypostasim unicam primae lucis : et ideo aliquando objicit contra eum Aristoteles , ac si dicat omnium esse unam ideam quae per unicum esse sit in omnibus eadem : et scias quod non perficitur homo in philosophia nisi ex. scientia duarum philosophiarum Aristotelis et Platonis. Ex his igitur praeinducta facile possunt intelligi, tam ex parte Platonis, quam etiam ex parte Aristotelis. haec igitur dicta sufficiant.