CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De comparatione intellectus , quomodo se habet ad res cognoscendas .
Cum autem habitum sit quod causae sunt quatuor, et non possunt esse plures species causarum, causa autem est medium per quod scimus omne quod vere scimus, nec causa faciat scire nisi secundum quod est finita numero specierum, et secundum quod causa in ante habitis accipiendo, quamvis post oportet nos ostendere finitas esse causas, antequam progrediamur ad solvendas quaestiones et dubitationes posteriores, in quibus ad sciendas dubitationes nos oportet uti causis : quia aliter conclusiones quas conclusimus ex. causis, non erunt firmae et stabilitae. Quia autem scientia veritatis est quam per causas accipimus, ideo oportet nos primo determinare de scientia Veritatis : hoc enim potissimum faciendum nobis hic putamus, eo quod veritas istius scientiae causa est veritatis in omnibus, sicut posterius ostendemus.
Dicimus enim, quod theoria sive contemplatio sive consideratio de veritate existens, uno modo est difficilis, alio modo facilis. Hoc autem probabitur per signum ex parte sui effectus sumptum. Signum autem illud est, quod nullus Philosophorum digne, prout ipsa res exigit, unquam potuit acquirere inventione, vel doctrina, vel doctrina et inventione simul : hoc enim signum est quod
aliquo modo est difficile. Quod autem alio modo sit facilis, signum est quod nullus omnium eorum qui consideraverunt in ea, omnino et universaliter fefellit, ita quod nihil veritatis participaret in ea : sed unusquisque aliquid dixit de natura ejus, licet balbutiendo id dixerit tamen ab ipsa manifesta veritate compulsus aliquid veritatis nisus est dicere. Ulterius autem ad hoc signum quod secundum unum aliquem in ea considerantem aut nihil aut parum valde convenit immittere de veritate ipsi sapientiae. Dico autem nihil propter modum, et parum propter dictum quod dixit : modo enim aperto nullus Antiquorum id dixit. Dixit tamen quilibet intendendo et conando aliquid dicere principiorum, et paruul circa hoc quod dixit quod aliorum dictis conjungibile et commiscibile fuit ad sapientiae sacramentum et augmentum. Signum vero ulterius facilitatis est, quod ex omnium considerantium. in veritate dictis simul coarticulatis fit aliqua vocabulis sapientiae mensura quantitatis. Dico autem ex dictis simul coarticulatis : quia, sicut in ante habito libro diximus, Antiqui dicta sua non articulaverunt. Nos autem et articulabimus quae balbutientes dixerunt et coadminiculabiniur in unum, quae sparsa et non congregata dixerunt : nec ex his coarticulatis proficiens fieret sapientiae mensura, nisi, sicut diximus, ab ipsa veritate quae ultro se eis offerebat, compulsi multa vera dixissent. Hujus autem simile est, quod in proverbio vulgari solemus dicere. In foribus quis delinquit ? intendentes quod in eo quod coram et prae foribus est , non est qui in toto deviet et in toto averti possit, eo quod totum impingit seipsum, quod omnino coram et prae foribus esse probatur. Sic enim in omnibus quae considerantur, sunt quaedam prima principia coram et prae foribus , per quae aditus est ad alia : et in his non est aliqui errans et ignorans omnino, praecipue tamen hoc est in communissimis et primis quae in hac scientia considerantur : quamvis enim quidam Heracliti sequacium contradictoria simul esse vera dixerunt, et nominum significationem non esse finitam, tamen hoc nec ad idem nunc temporis , sed sub forma retulerunt, et propter subjectam rerum transmutationem quam sensibilibus in esse videbant, dixerunt nihil vere de rebus posse enuntiari. Et sic patet, quod ab his quae prae foribus sunt, non in toto deliquerunt vel deviaverunt. Hoc igitur modo quo prae foribus est ipsa veritas, facilis esse significatur. Sed in hoc quod non posse eam. habere pro toto vel pro parte, vocabulis quantitatis ostenditur, quod est difficile : et ideo in superiori diximus libro, quod ista sapientia est de his quae difficile est homini cognoscere, et quod possessio ejus est non humana, sed divina, et quod tamen non in toto effugit hominem, quia omnis homo naturaliter scire desiderat ipsam, et non est inane desiderium. Et haec omnia in praehabitis sunt ostensa. Sed. in his attendendum est quod in Alarha sua dixit Ptolemaeus : " Si aliqua scientia secundum aliquid ultra nosse nostrum exaltata est, et secundum aliquid comprehensibilis est a nobis, omnino et penitus stultissimus est, qui propter desperationem ejus quod supra nostrum nosse et posse est, comprehendere negligit et illud quod de ipsa noscibile sit. Sic enim et omnia scibilia posset negligere : quia in humanis inventionibus nihil exomni parte beatum est . " Sic igitur et in sapientia illis quae prae foribus sunt, primum insistentes, quantum possumus, nitemur etiam ad. ea quae magis remota ad cognoscendum.