CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
in quo inducendo probatur, quod ad rectam theoriam causae non procedunt in infinitum.
Quia autem theoria veritatis non habetur nisi per causam, nec theoria unquam perficitur nisi causae sint finite, oportet nos ostendere causas esse finitas. Dicimus igitur quod in omni esse et in omni theoria, sicut cuilibet palam est, principium est quoddam in quodam genere causalitatis : et ideo causae existentium infinitae esse non possunt, sive secundum directam theoriam. : unam autem alteram ejusdem modi causam accipiamus, sive sumamus secundum species causarum infinitos esse causalitatis modos : hoc autem inductionis modo probatur in singulis causarum speciebus . Nec enim est possibile ut secundum modum causalitatis materiae hoc progrediatur ex hoc secundum rectam theoriam in infinitum : velut si diceremus carnem quidem progredi ex terra velut ex sua
propria materia, terram vero progredi ex aere sicut ex. sua propria materia, et aerem ex igne, sicut dixit Empedocles : et hoc secundum rectam theoriam nunquam stare, sed abire in infinitum, ita quod non sit devenire ad materiam primam, quae communis est omnibus materiatis. Quod si commune primum distat per infinita, nunquam convenit fieri appropriationem usque ad propriam illius et istius materiam : quia quaecumque additis non appropriabitur quod a proprietate istius distat per infinita : et cum non fiat generatio alicujus nisi ex propria sua materia, non fieret unquam generatio alicujus. Similiter autem hoc manifestum est secundum eumdem theoriae modum in causa efficiente, quae est unum principium motus : sicut si diceremus hominem ab aere circumstante moveri secundum virtutes coeli, et aerem moveri a sole qui fert omnes virtutes coeli et advehit radiis suis, et solem diceremus moveri ab odio, sicut dixit Empedocles, et hujusmodi moventium nullum omnino esse finem : quia in causis moventibus communis causa et remota efficitur propria , sicut et in materialibus esse diximus : et omnes movent virtute moventis primi. Et ideo si movens primum distat per infinita, nunquam fiet appropriatio : et cessabit omnis motus et tota natura. Similiter et secundum eumdem probationis modum ostenditur hoc in causa finali, quae est cujus causa fit omne quod fit in aliis causis : quia propter illam movet efficiens, et ad eam movetur materia. Hanc igitur secundum directam theoriam non est possibile abire in infinitum : sicut si dicamus, quod ambulare est propter sanitatem, sanitas est propter felicitatem, et felicitas iterum est alterius gratia : et ita dicamus semper aliud esse alterius causa in infinitum : quia si sic esset, cum omnia priora sint propter ultimum, contingeret si ultimum non esset, quod nec priora essent propter ultimum : et sic propter nihil esset omnino : ultimum enim non est, si distat per infinita media. Secundum autem omnem eumdem modum considerationis probatur, quod similiter est in quid erat esse, quae causa est formalis et rei propria quidditas : quia cum motus sit forma post formam, si forma quae est rei terminus, distaret per infinita in actu accepta media, nunquam contingeret aliquem motum perfici, quod plane et absolute est falsissimum.