CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Qualiter demonstrative probatur, quod causae efficientes secundum speciem non vadunt in infinitum, et hoc per syllogismum.
Hoc autem idem per syllogismum sic demonstratur, et primum in causa efficiente. In causis enim moventibus, sicut in VIII Physicorum declaratum est, quaedam sunt primae, et quaedam mediae, et quaedam ultimae. In talibus autem omnium mediorum moventium quae sunt moventium mota, extra quae est accipere aliquod quod est ultimum, quod est motum tantum, et extra quae est accipere aliquid primum, quod est movens tantum, non motum, omnium talium in toto ordine moventium vel motorum, id quod prius est in ordine moventium est causa movens omnium eorum quae sunt post ipsum in eodem ordine : et priori cessante a movendo movens, necesse est omnia alia cessare : et in hoc toto ordine quantumlibet multa sint numero et subjecto, non tamen sunt nisi causa secundum speciem moventis, si. movens tantum non motum ab alio, et movens aliud
et motum ab alio, et tertium quod est motum tantum . Et si nos interrogati fuerimus, quod istorum trium oportet dicere simpliciter causam moventem ? Dicemus quod id quod est primum quod per se movens est, oportet simpliciter, et ultra dicere moventem esse causam et esse universaliter movens . Non enim possumus dicere quod id quod est ultimum, sit causa motus et movens , quia hoc est motum tantum: et ideo illud nulli est causa movens, sed est finale in quo stat virtus et causalitas moventium. Sed neque medium possumus dicere esse simpliciter causam moventem et motus principium : eo quod modium est movens motum, et est secundum formam moventis unum, et non est causa motus nisi unius quod est motum tantum. Quod autem non est nisi causa unius in genere aliquo, non est causa simpliciter : quia quod simpliciter est causa in aliquo genere causalitatis, omnibus illam speciem causae participantibus est causa , sicut jam in ante habitis hujus ejusdem libri ostendimus. Sicut autem jam ante diximus, quoad formam moventis moti nulla est differentia, sive unum, vel plura subjecto dicantur esse moventia mota., sive etiam dicantur finita, aut infinita : quia quantumlibet finite vel infinite multiplicentur subjecto vel. numero formaliter, tamen omnia media sunt unum : et non curamus de materiali multiplicatione, sed de formali tantum : infinitorum enim numero et subjecto et omnino et universaliter infiniti alicujus secundum istum accepti partos omnes in forma medii moventis sunt, et in illius forma sunt unum : et similiter est si demonstratur per omnia media quae a principio moverunt usque ad illud quod movet hoc et modo sive nunc. Cum igitur omnia media non tantum moveantur et moveant, nisi ex aliquo primo et per se movente : et id quod movetur lautum, etiam non moveatur nisi ex. movente et moto, si in
toto isto ordine moventium non est aliquid quod sit universaliter movens primum omnia movens et non motum ab aliquo, sequitur quod ex toto ordine istorum nulla sit penitus causa movens : quia non existente primo, nullum movebit aliorum.
In hac autem demonstratione, quae etiam posita est in VIII Physicorum i, eo quod quia movens motum compositum est, et hujus compositionis id quod est motum per se, invenitur extra compositionem, oportet etiam, quod id quod est movens tantum, per se inveniatur : et tunc demonstratio eadem superat idem quod hic dictum est. Videbitur autem forte aliter contrarium quod hic dicitur, ad. id quod in VIII Physicorum diximus, motum infinituni esse et non stare : ab uno enim motore simplici secundum formam in eo quod immediate movet, non est nisi motus unus : primum autem movens simplex est secundum formam : et sic ab ipsa non est nisi motus unus. Similiter autem et media moventia omnia non sunt nisi form aliter unum. Ergo et in illis et ab illis non est nisi motus unus : et sic stant isti motus in ultimo quod movetur. Ostensum autem est in VIII Physicorum, quod non stant omnino. Ad hoc autem intelligendum oportet scire, quod nos ordinem et numerum moventium causarum dupliciter possumus accipere : et dupliciter est iste ordo in natura, : uno quidem modo ut moventium ordo et numerus accipiatur cum ordine convertente situm : et sic primum movens est primum coelum compositum ex motore et ex corpore quod primo movetur, et media quae sunt moventia quod mota sunt omnia sic composita , et ultimum motum est corpus in quo consistit virtus primi moventis quae est actus ejus secundum quod est movens : quia sicut diximus in III Physicorum, motus est actus moventis : haec enim non sunt, moventia situ et numero determinata secun-
dum ordinem deceni sphaerarum, et undecima est sphaera ignis, et praeter haec sphaera aeris, et deinde sphaera aquae, et ultimo sphaera terrae et moventia propria ad generationem singularum plantarum et animalium quae finita sunt numero et forma in subjecto et situ. Aliter accipitur ordo moventium per se secundum quod abstrahit a situ : et secundum hoc movens est primum simpliciter movens et non motum, et movet motum primum per se uniforme, et post ea venit motus per moventia mota per se, sicut prius dictum est, usque ad id quod movetur tantum : et sic iterum finitus est motus qui est actus primi motoris, et stat infra duos terminos, quorum primus est movens tantum, et secundus est motum tantum : et hoc modo processimus in demonstratione a nobis hic inducta. Tertio modo sumitur numerus et ordo moventium per accidens et non per se, secundum quod accipitur movens primum uno modo se habens ad aeternum, nec finitum, nec infinitum hoc modo prout corpus vel virtus corporis est finita vel infinita., et motum primum accipitur secundum quod ipsum est in principio et fine simul potentia et non actu : secundum enim hunc modum unus motus infinitus secundum naturam est a primo motore in. mobili primo, et hoc non est secundum formam primi moventis secundum quod est movens, sed potius secundum quod est ipsum est sphaericum semper in potentia in principio in fine existens. Hoc igitur modo accidentis quo essentialiter convenit quod non convenit secundum ipsum moventi secundum quod est movens, et moto secundum quod est motum, accidit motum esse infinitum, neque finitur intra aliquos duos terminos : et hoc dico secundum naturam primi moventis et mori primi, et non secundum quod determinatur voluntas ejus ad movendum ad quoddam determinatam, sicut dixerunt multi theologizantes. Et attende, quod hoc modo accidentis moventia media potentia sunt infinita : quoniam si ponamus duos motus, scilicet planes et aplanes esse super polos diversos secundum inaequalem velocitatem et tarditatem, et primum est motum aplanes, qui vocatur diurnus, et secundum est motum planes super diversos polos, sequetur necessario, quod quoniam propter diversitatem mediorum relatorum ad superius quolibet in momento motus est diversitas angulorum et formarum moventium, et hoc potentia continue exeunte in actum est infinitum : et quia secundum has formas currit generatio et diversitas figurarum in generatis, sequetur necessario, quod generatio secundum hujusmodi circulum qui propter diversitatem polorum obliquus est, erit inquieta et virtualiter infinita, sicut diximus in secundo Peri geneseos . Et iste est intellectus Peripateticorum in hoc loco, quem multi ignoraverunt : non enim est dubium motum et generationem infinitam esse secundum convenientiam moventis et moti, quamvis finiri possit omni hora et omni die secundum imperium Dei illius qui dicitur deorum Dominus et Deus Socratis, sicut bene dixerunt Trismegistus Hermes et Plato. Sic igitur patet, qualiter consistit motus secundum quod est actus moventis et mobilis, et finitur, et qualiter non consistit neque finitur.