CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Qualiter demonstratur quod causae materiales stant in deorsum.
Dum autem jam manifestum sit, quod in ordine moventium est status sursum ad movens, sicut probavimus. Per se
enim ad sensum nobis erat certum, quod in deorsum steterint moventia : eo quod apud nos in sensu videmus mota nihil ulterius moventia : sie contra in materia videmus certissime, quod in sursum in prima materia stant causae : quia necesse est, quod primum ex quo fit quidquid fit, sit incorruptibile et ingenitum, sicut jam ante diximus : et ideo constat per se, quod causae materiales stant in sursum, sicut etiam constitit quod causae efficientes stant in deorsum : et ideo sicut probavimus causas efficientes stare in sursum, ita oportet quod probemus causas materiales stare in deorsum. Dicamus igitur, quod sicut non est possibile in moventibus in sursum in infinitum abire, ita nec in deorsum in causis materialibus possibile est abire in infinitum , licet sursum habeat principium in co quod primum est ex quo fit aliquid, sicut si dicamus cum Empedocle ignem esse primum, et dicamus ex igne quidem ut ex prima materia fieri aquam, et ex aqua terram, et ita semper fieri aliquid aliud ex aliquo, et hoc nunquam stabit. Dupliciter enim fit aliquid ex aliquo : aut quod mutetur ordo prioris ad posterius : et tunc oportet quod posterius sit perfectio priorum, et prius sit via ad posterius, sicut diximus quod ex Isthmiis sive ludis inchoativis agonum fiunt perfecti agones olympii : aut sicut diximus in exemplo nobis noto, quod ex vespera fiunt torneamenta : aut sicut diximus, quod ex ordinatione castrorum fiunt bella sive aggressiones : et universaliter sicut diximus fieri completum ex hoc quod imperfectum ejusdem formae existens. Nec hoc dicimus solum in artificialibus, sed verius dicimus in naturalibus, sicut dicimus ex puero ad robur et consistentiam complexionis mutato fieri virum perfectum. Secundus autem modus, est, sicut diximus, quod ex aqua fit aer.
Ad hoc autem intelligendum oportet scire, quod esse ad quod est motus materiae dupliciter accipitur. Est enim esse formae quae est sicut somnus, et esse formae quae est sicut vigilia, sicut diximus in secundo de Anima : esse autem formae quae est sicut somnus, est esse ligatum et potentiae materiali permixtum et imperfectum : et hoc esse habet multos gradus, eo quod motus est forma post formam : et hoc esse est esse formae secundum quod forma adhuc est fluens in motu de esse ad esse, sicut diximus in XVI de Animalibus quod non est vivum et animal simul, et non est homo et animal simul : et hoc modo non est infans et puer simul, et non est puer juvenis et adultus simul, et non est juvenis et vir simul : et in viro est status esse formae quae est sicut vigilia, non ligatas vel impeditas habens operationes : quia sicut diximus in VII Physicorum , non aequaliter pueri judicant senibus presbyteris : et secundum hoc secundum prudentiam dictus intellectus non aequaliter inest omnibus hominibus, sed potius in sedendo et quiescendo complexionem fit anima sciens et prudens. Alio autem modo Ut aliquid ex aliquo sicut ex potentia materiae quae est subjectum transmutationis et motus. Primo ergo modo hoc fieri ex hoc est hoc fieri post hoc sine transmutatione substantiae, sed non sine alteratione qualitatis materiae. Secundo autem modo fieri hoc ex hoc est unum fieri ex altero non sine transmutatione substantiae. Ergo secundum ea quae nunc dicta sunt, sic ex puero virum fieri dicimus, sicut dicitur fieri hoc quod continue fit ex forma post formam ex eo quod jam factum est secundum eamdem formam, secundum quod est sicut somnus : et sicut fieri dicimus id quod continue perficitur per gressum ad perfectum esse formae, qui est sicut vigilia ex eo quod perfectum secundum esse est imperfectum
et diminutum quod est formae quae est sicut somnus ligare mutationibus et qualitatibus materiae. Generatio enim quae est continua mutatio ad ultimam perfectionem,semper est materiae infra esse et non esse, donec ad complementum ultimo deveniat, in quo forma perfecte terminat materiam, et sic omnes suas operationes exercere super eam in nulla parte impedita : et similiter quod quodlibet factum semper est existentis et non existentis quid cujuslibet fieri multa sunt
haec facta, et in quolibet abjicitur non esse et accipitur esse : et continue si est forma post formam et esse post esse, primo quidem ex non esse ad esse procedens, et postea continue procedens quasi ex somno ad vigiliam : et cum. evigilat secundum operationem unam, non evigilat secundum operationem aliam : et hoc de quodam non esse ad quoddam esse progrediens. Et hoc exemplum est, quod non solum dicimus, ex ignorante fit sciens, sed etiam dicimus, quod addiscens qui jam secundum aliquid habet scientiae formam, factus est sciens perfecte : et hoc significamus in motu cum dicimus, quod ex addiscente fit sciens, cum sic dupliciter dicatur hoc fieri ex hoc, illud quod sic dicitur fieri ex hoc, sicut ex potentia et non esse, sicut fit ex aere aqua, non fit ex illo nisi corrupto altero secundum substantiam. Illud autem quo hoc dicitur fieri ex hoc sicut post hoc, non fit ex hoc illo corrupto secundum substantiam : et hoc est in omnibus commixtis ex elementis, in quibus paulatim progressus fit ad esse perfectum per multa media : quod non fit in simplicium generatione ex invicem.
Propter quod etiam illa in quibus fit hoc ex hoc sicut post hoc, non reflectuntur sive convertuntur ad invicem : quia id quod est prius, non potest esse posterius ad idem : unde nec dicimus quod ex. viro fiat puer, ex congressione ordinatio castrorum : non enim dicimus, quod factum jam in esse perfecto fiat ex generatione illa quae est forma post formam :
sed potius dicimus, quod sic factum et perfectum in ultimo termino generationis fit post generationem imperfecti progredientis ad perfectum sine corruptione substantiae : et sic dies perfecta quae est meridies, quando lumen solis totum implet hemisphaerium, circulo pyramidis luminis solaris directe super terram undique jacente, et diametro pyramidis perpendiculariter centrum in hemisphaerio percutiente, fit ex aurora vel mane, in quo lumen quod est forma diei, permixtum est opacitati, et pyramis solis non nisi in puncto tangit sphaeram terrae secundum hemisphaerii descriptionem : ab illo enim mane continue erigitur pyramis donec in meridie perfecte stat super hemisphaerium, ita quod circulus qui est basis pyramidis, ambit circulum horizontis : et ideo non potest dici, quod secundum generationem diei aurora sive mane fiat ex meridie. Exemplum autem quod quidam hic ponunt, sicut in vapore fit nebula, non est conveniens : quia non semper ex vapore fit nebula, sed vapor depressus est nebula, nisi dicamus quod nebula dicatur vapor spissus : et quia vapor per naturam factus est, continue inspissatur egrediente accidentali calido, et sic motus ille perficitur in esse nebulae. Altera quae est generatio simplicium quibus nihil praejacet nisi materia simplex ingenerabilis et incorruptibilis, reflectuntur sive convertuntur ad invicem.
Sic igitur hoc fieri ex hoc dupliciter dicimus, quod utrumque horum impossibile est in infinitum abire. Nam generatio eorum quae non convertuntur, est infra existentia imperfectum et perfectum, et in his necesse est esse finem in quo stet generatio : quia aliter periret finis qui in natura intenditur, et esset casuale opus naturae : igitur non fit hoc ex hoc in talibus. Alia autem quae sunt simplicia, reflectuntur ad invicem, et non semper fit hoc ex hoc in infinitum secundum rectam generationis theoriam, sed alterius generatio est alterius corruptio
in talibus, sicut ostensum est a nobis in secundo Peri geneseos . Ex hoc igitur ulterius concluditur, quod primum sempiternum ingenerabile, ex quo aliquid fit, impossibile est corrumpi : constat enim ex omnibus quae in fine primi Physicorum et hic dicta sunt, quod secundum nullius unquam Philosophi positionem generatio est infinita in sursum respectu primi : quia quilibet posuit aliquid materiale elementum esse primum. Necesse est autem ex quo primo secundum substantiam corrupto aliquid factum est, non esse illud sempiternum. Cum vero circularis sit talium generatio, et uniuscujusque eorum generatio ex altero sit alterius corruptio, nullum elementum manet incorruptum, et sic nullum eorum est simpliciter materia prima, sed potius quod est incorruptibile et ingenitum.