CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod causae non sunt infinitae secundum speciem caus (ditatum.
Quod autem neque secundum species : causalitatum causae sunt infinitae, sic declaratur. Si enim non quatuor tantum, ut in praecedenti libro diximus, sed infinitae essent pluralitate species causarum, non contingeret etiam hoc supposito aliquid perfecte cognoscere. Sicut enim saepius diximus, tunc opinamur nos scire quamlibet rerum, cum cognoscamus causas omnes ex quibus est : et si qua, deesset, non esset vera rei comprehensio per intellectum. Quia vero esse non cognoscitur nisi per formam et materiam, eo quod forma multarum rerum materiam concipit in ratione sua, fieri autem rerum non cognoscitur nisi per movens et subjectum et finem: sed infinitum est quod per adjectionem specierum et causarum infinitum est, non contingit pertransire in tempore finito a quoquam intellectum rei per causas accipiente : igitur cum esse et fieri rei perfecte per intellectum comprehendatur, non possunt species causarum esse infinitae : esse enim rei est per suas causas actu : et ideo non possunt esse infinitae : quia cum infinitum non sit nisi potentia, impossibile est quod per infinitum aliquid sit in actu : quamvis enim forma universalis quae est esse rei, sit infinitorum, hoc non est nisi in potentia et non in actu. Nullo igitur modo causae sunt infinitae secundum aliquam rectam theoriam, licet per acci-
dens secundum theoriam circularem, sicut diximus, quaedam earum sunt infinitae : finitis autem sive existentibus sunt ipsa principia sciendi sicut sunt principia essendi.