CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Qualiter consuetudinis habitus impedimentum est theoriae veritatis.
Caini autem jam determinatum sit a nobis qualiter theoria veritatis facilis sit secundum aliquem modum, et difficilis secundum alium, et quod theoria veritatis sit per causas quibus non accidit in infinitum abire, oportet nos determinare theoriae veritatis impedimenta. Sunt autem duo in genere impedimenta videndi veritatem. Unum quidem quod est ex modo naturae, et alterum quod est ex natura. Ex modo autem naturae existens est ex consuetudine : quia sicut diximus in Ethicis et libro de Memoria ei Reminiscentia, consuetudo in natura transponitur, et consuetudinalis habitus in modum naturae movet ad consentiendum, etiamsi sit contra naturam et contra rationem. Unde ethicus suum calorem praeternaturalem esse non sentit, quamvis major sit quam calor febricitantis. Contingunt igitur auditiones eorum qui auribus insonant secundum consuetudines. Nam ut consuevimus audire, ita dignum videtur nobis dici et esse verum : et quaecumque sunt audita praeter ea quae consuevimus audire, non videntur adeo nobis verisimilia, sed potius talia propter hoc quod inconsueta sunt, minus nota et magis extranea nobis esse videntur. Nam id quod consuetum est, notius nobis esse videtur : eo quod ad modum naturae nobis accidit.
Quantam vero habeat vim hujus con- suetudinis habitus, leges ostendunt: quia, enim homo civile a.nimal est naturaliter et non potest perfici civilitas sine congregatione, nec congregatio potest esse sine republica, oportuit leges ponere ad rempublicam continendam : multa autem in legibus hujusmodi propter metum paenarum et dilectiones praemiorum de his conficta sunt, quae praeter rationem sunt et praeter veritatem : in hujusmodi enim legalibus fabulari a et puerilia quaedam de paenis et praemiis conficta magis quidem valent apud eos qui talia semper audire consueverunt, quam vera cognitio de praemio virtutis et paena vitiorum : et hoc non est nisi propter consuetudinem quae facit credibilia, quae alias omnino incredibilia judicarentur : sicut expresse videmus in legibus his quae carnalia sibi praemia constituunt, sicut delectari venereis et potibus et cibis post mortem : cum ratio non admittit aliquod virtutis praemium nisi in quo et Deus delectatur, hoc est, contemplationem suiipsius, sicut in fine Ethicorum determinatum est a nobis. Sed quia non necessarium est ad hominum civilitatem homines pure intelligere veritatem, sed potius hominem pietatem colere . et justitiam servare et rempublicam tenere, ideo a legislatoribus non principia quaeruntur veritatis., sed potius dantur praecepta pietatis, et quae facilius movent spe praemiorum et metu paenarum ad regimen et conservationem reipublicae : et ideo facti sunt esse dii multi, et cultus multi, et religiones in quibus non attenditur quod verius, sed potius quid facilius moveat ad reipublicae conservationem. Hoc autem praecipue fit secundum hujusmodi sapientiae principia, quae de universitatis principio et de separatis intendit : propter quod de his et exitu rerum in esse multi multa confinxerunt. Sicut et Socrates tria genera deorum quasi rerum introduxit principia, et in primo genere duodecim nomina praeter Deum deorum esse posuit. Dixerunt enim alii alia secundum leges diversorum. Intantum autem factum est
hoc credibile apud diversos, quod cum omnis intellectus in theoria veritatis in quibusdam ut primis principiis utatur, illi propter vim consuetudinis contraria horum principiis esse et veritatis supponant : ostendimus enim superius in quo omnes convenerunt sapientes ex nihilo secundum naturam nihil posse fieri, sed omnem formam ex propria educi materia, et ideo rerum perfectarum specificas differentias et species proprias habere materias : quae omnia sunt principia apud recte philosophantem, tamen sunt quidam physice loqui volentes, dicentes aliquid ex nihilo fieri suae essentiae, ut magnitudinem ex nihilo magnitudinis, et sic de aliis : et dicunt, quod species rerum et specificae Differentiae fiunt ex non propriis materiis, ut homo non ex homine, sicut imperfecta quaedam ex putrefactione terras generantur animalia. His igitur et hujusmodi apologiis vis perpenditur consuetudinis.