CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De impedimento naturali ad veritatis theoriam.
Est autem aliud impedimentum theoriae veritatis ex ipso modo nativitatis : quoniam licet homo secundum quod homo solus intellectus sit, tamen intellectus in homine secundum esse trahitur ab imaginatione et sensu et aliis corporeis virtutibus non sinentibus eum pure contemplari theoriam veritatis. Alii enim si non mathematice quis demonstrat ea quas dicit, non recipiunt per consensum ea quae dicit : et isti sunt in quibus praevalet super intellectum virtus imaginationis : et isti nihil credant nisi quod imaginari poterit : et ideo extra mundum similem huic mundo imaginantur mundum et lo- cum et tempus usque in infinitum, nec suscipiunt aliquas esse intellectuales substantias quae sine hoc sint et nunc, nec aliquid dicunt esse aeternitatem et hujusmodi quae accipiuntur per intellectum ab imaginatione non recipientem. Alii in quibus omnino intellectus ad sensum reflexus est, nec recipiunt aliquid si non extra id per sensum demonstretur. Hi autem qui figmentis legum consueti sunt, conantur induci sibi testem poetam talia poetizantem. Illi autem qui physicis assueti sunt, omnia volunt audire secundum certitudinem aut per se notorum, aut ex his demonstratorum. Aliis autem qui vulgaribus imperiti assueti sunt, debilis et contristabilis est certitudo physica : aut quia propter defectum studii non possunt complecti talem sermonem ignorantes veritatem conclusionis syllogizatae, aut propter naturalem micrologiam, sive defectum rationis vel ingenii. Id enim quod certum est per syllogismum, aliquid habet tale ad quod non de facili potest deficiens a studio, et id quod non potest deficiens in usu rationis. Et ideo ex omnibus inductis patet, quod sicut est in symbolis contractuum in mercationibus, ita non liberum est unicuique eligere secundum naturam in rationibus. In contractibus enim non semper attenditur valor rei, sed potius placitum vendentis vel ementis, et ad illud obtinendum contenditur : et causa contentionis potius est in vendente vel emente, quam in re ipsa. Et sic in susceptione propositorum circa principia theoriae veritatis, ut patet ex inductis. Maxime autem hoc est in sapientia prima, in qua, sicut diximus, multa sunt in quibus homines omnes communicant : circa prima enim magis communicant homines, quam circa sequentia : et error circa illa est causa erroris circa consequentia. Cujus signum est, quod omnes homines circa principium universitatis rerum aliqua niti, et circa exitum rerum in esse et causas multa fingere et paucos attingere veritatem in illis videmus.